Wörterbuchnetz
Lexicon musicum Latinum medii aevi Bibliographische AngabenLogo badw
 
ballada bis barytonans (Bd. 2, Sp. 208 bis 210)
Abschnitt zurück Abschnitt vor
Artikelverweis ballada (balada, ballata) -ae f. et baladum -i n. et balladus -i m. Bezeichnung für eine Kompositions- (und Dichtungs-) Gattung des 14. und 15. Jahrhundertsterm that designates a compositional (and poetic) genre of the fourteenth and fifteenth centuries
[s.XIV]
Phil. Vitr. 19, 6: rubeae (sc. notulae) aliquando huc illuc in balladis, rondellis et motetis ponuntur. Rob. Handlo p. 176, 8: Ab hoc siquidem (sc. quinto) modo proveniunt hoketi omnes, rundelli, ballade, coree, cantifractus, estampete, floriture. Mens. Primo punctus p. 37: exemplum ... et in multis aliis motetis, rondellis et baladis (sim. Mens. Primo punctus p. 38). Aegid. Mur. p. 128b: Isto modo debet fieri ballada simplex: in primo fac apertum et clausum et ultimo fac clausum solummodo. Item ballada duplex habet apertum et clausum ante et retro. Goscalc. intr. 1 p. 30, 2: de motetis, baladis, rondellis, vireletis et aliis ... diversi diversimode sunt locuti. Goscalc. 1, 8 p. 84, 8: Restat et nunc quidem de cantibus aliis, puta motetis, baladis /Bd. 2, Sp. 209/ et huiusmodi, de quibus tonis sive modis iudicandi fuerint, aliqua declarare. Sit igitur finale iudicium omnium tonorum seu modorum cuiuslibet cantus, videlicet motetorum, baladarum, rondellorum, vireletorum et huiusmodi istud. Anon. Mediol. 9, 3: Nota quod in ballatis et in madricalibus et sic de multis aliis non sequitur modus, sed ad libitum debent cantari sicut sunt figurati. Anon. Couss. V p. 240, 2: Cecchus de Florentia in discantu illius sue ballative (mss. ex errore?) posuit semibreves rubeas imperfectas et male. Gen. disc. Postquam 6: Cognicio nostra incipitur a notioribus. Et quia ballade sunt huiusmodi, tractatum primum et primam declaracionem habere primitus meruerunt. Ballade sunt verba applicata sonis et dicuntur ballade, quia ballantur. Et debent habere unum responsum, quod potest habere duas et tres partes: duarum vero partium quelibet debet habere undecim sillabas, et si quis voluerit, prima potest esse septem sillabarum, secunda undecim; etiam, si quis vellet, prima posset esse de undecim, secunda de septem. Habent etiam duos pedes, qui volunt habere quatuor partes, et postmodum unam voltam totam similem responsive. Prime quatuor partes possunt esse de undecim vel de septem, vel prima et tercia de undecim, secunda et quarta de septem, et sic e converso. Volunt etiam esse de tempore perfecto et de aere Ytallico, et in aliquibus locis vel punctis de Gallico, sed non in principio nec in fine. Si quis vult, quod trottetur, faciat in simili aere, sed de tempore imperfecto, volta autem pedis vel pedum vult esse trium et non diverse. Gen. disc. Postquam 28: non habent (sc. motteti) ita ordinem in verbis sicut ballate et rotundelli. Anon. Vratisl. p. 336a: differencia est inter mutetum, rondellum, piroletum, baladum, stampaniam sive stampetum, katschetum et rotulum. ... Sed baladum est, quod habet tres partes et in prima duas clausuras vel unam ut „Virginem mire pulcritudinis“, „Delibi scriba“, „Tibi cordis“. Orig. et eff. 19, 1: De rondellis et balladis. Rondellis, baladis, carollis, springis: quaedam illorum in operto in secundi versus fine desinunt, in ultimo in clauso. Ad haec non habeo respondere, quia sunt fantastica et frivola, quia nulli auctores musicae in textu illorum cognitionem nec scientiam imposuerunt.
[s.XV]
Prosd. exp. 90, 7: non solum diminutio reperitur in tenoribus motetorum, sed etiam reperitur in tenoribus baladarum et aliorum cantuum, et, quod plus est, reperitur etiam in discantibus quamplurium baladarum. Scias tamen, quod diminutio, que ut plurimum in baladis ad presens reperitur posita a modernis, ut dictum est, videtur michi esse una maxima fatuitas (cf. app. crit.) . Prosd. exp. 90, 10. Prosd. exp. 92, 10. Gen. disc. Differentia 1: Differentia est inter motetos, ballados, vireletos et rondellos et fugas. ... balladi vocantur illi, qui habent overtum et clausulum in primo versu. Et postea habent adhuc duas <partes> cum pausis generali<bu>s, et etiam apparet in verbis sicut „De tonte flores“, „De che que fol pense“ et „Virginis mire pulchritudinis“. Et omnes alii sunt balladi, qui sunt sic positi. Gen. disc. Differentia 7: Etiam „De petit peu“ est balladus, propter quod habet clausulum et overtum in primo versu, et non habet nisi unum versum ultimum; sed hoc raro fit in balladis : tamen sunt balladi ita bene sicut alii, etc. Paul. Paulir. 7, 2, 1 p. 61: <B> alida est cantus mensuralis, in quo discantus habet tres partes et una pars habet suum clausorium ab aliis distinctum, quibus tenor quarta parte obvians concorditer omnibus dissonat, et dissonanter omnes concordant melodia suavissima et unaqueque pars suo incessu dulcissime progrediendo. cf. HMT s. v. Ballade, ballata
 
Artikelverweis 
ballematia [irrtümlich: Glocke, Glockenspielerroneous: bell, glockenspiel]
[s.VII]
Isid. etym. 3, 22, 11: Cymbala acitabula quaedam /Bd. 2, Sp. 210/ sunt, quae percussa invicem se tangunt et faciunt sonum. Dicta autem cymbala, quia cum ballematia simul percutiuntur; cum enim Graeci dicunt σύν, βαλά ballematia (var. l.: Graeci enim cimbala ballematia dicunt. inde: Vocab. mus. p. 405: Cymbala Graece ballemantia dicuntur. Hier. Mor. 4 p. 21, 21: Dicta autem cymbala, quia cum balemacia simul percutiuntur. Inde enim Graeci dicunt cymbala balemaciae) .
 
Artikelverweis 
barbara Dudelsack (angeblich volkstümliche Bezeichnung)bagpipe (alleged to be a vulgar term)
[s.XV]
Paul. Paulir. 7, 3, 1 p. 20: <O>rmfa, que a wulgo dicitur barbara, est instrumentum musicum habens tres fistulas et follem, quarum una fistula ab hominis ore dirigitur flatus in saccum coringialem. Et post replecionem sacci de spiritu humano fit compressio sacci sub ascellis et registracio <...>.
 
Artikelverweis 
barbiton (barbitus (barbitonus) -i m. et barbita -ae f. et barbitum -i n.; gr. βάρβιτος m. et βάρβιτον n.) Saiteninstrument (der Lyra ähnlich)string instrument (similar to the lyra) [syn.: cithara, lyra, leutum]
[s.IV]
Mart. Cap. 1, 36: barbito aurataque chely ac doctis fidibus (ad loc.: Remig. Aut. 23, 2: Barbitum genus est organi, instrumentum videlicet musicum ex ebore factum, unde et barbitum a barri, id est elefante, dicitur. sim. Remig. Aut. 483, 4). Mart. Cap. 9, 910: non chelys nec barbiton nec tetrachordon (ad loc.: Ioh. Scot. annot. 483, 4: ‚barbita‘ id est cithara). Mart. Cap. 9, 913: multiforme scit ciere barbiton (ad loc.: Ioh. Scot. annot. 485, 4: ‚barbiton‘ id est citharam. sim. Remig. Aut. 485, 3).
[s.VII]
Isid. etym. 3, 22, 3: plures eius (sc. citharae) species extiterunt, ut psalteria, lyrae, barbitae, phoenices et pectides (inde Hier. Mor. 4 p. 20, 8).
[s.IX-XII]
Gloss. Boeth. mus. 1, 2, 163, 2: citharae, barbita caeteraque diversi generis cordalia instrumenta.
[s.XIV]
Trad. Ptol. p. 285a: per istos (sc. numeros) cimbala et tintinnabula formantur; per istos fistulae sive aereae (ms.: eree, ed.: creae), vel calami mensurantur; per istos citharae resonant et barbitoni (cf. Quat. princ. 2, 21 p. 217b: ... per istos fistulae sive aereae sive de calamo mensurantur; per istos citharae et viellae resonant).
[s.XV]
Nicol. Burt. 3, 22, 206: Quid valeat numeris et barbiton ipsa canoris / Orpheus est testis, testis Aryon erit. Ioh. Tinct. inv. p. 41: lyra (si Porphyrioni credimus) dicitur barbitus. Ad quem ipse Flaccus per eandem figuram: „ ... age dic Latinum, barbite, carmen.“ Verum nunc vulgus eam ubique leutum appellat. Adam Fuld. 2, 17: Donet et Euterpe tibias, Polonia iungat / barbiton.
 
Artikelverweis 
baryphonizans (de βαρύφωνέω) tief klingenddeep-sounding
[s.XV]
Adam Fuld. 2, 17: Ego quoque omnem cantum primi toni in lichanos meson finire cogor propter organum: nam baryphonizans - - - (?) diapason lichanos hypaton in hypothesi attingere non valuit vera voce.
 
Artikelverweis 
barytonans