Wörterbuchnetz
Lexicon musicum Latinum medii aevi Bibliographische AngabenLogo badw
 
arpa bis artifex (Bd. 1, Sp. 123 bis 129)
Abschnitt zurück Abschnitt vor
Artikelverweis arpa v. LmL harpa
 
Artikelverweis ars artis f. Kunstmittel artificial means
1 Bezeichnung für die Vergrößerung eines Notenwertes (durch Kaudierung) in der italienischen Mensuralnotation des 14. Jahrhunderts term used to indicate the increasing of a note value (by means of a stem) in Italian mensural notation of the 14th century [opp.: natura]
[s.XIV]
March. pom. 8, 8: de duabus semibrevibus prima fit maior per artem, et praefertur minori in cantando. March. pom. 30b, 16: Sed si ipsum totum excedat partes (puta quando brevis solum dividitur in duas semibreves, cum tales duae non possint adaequare totum), tunc oportet, quod altera ipsarum dicat duas partes temporis propter debitam perfectionem mensurandi; et tunc dicimus, quod hoc applicabitur ipsis notis, aut via naturae, aut via artis. Si via naturae, ultima quae est finis, dicet duas partes ipsius temporis; et ratio supradicta est eo, quod finis semper sit perfectior quam principium. Sed si ab arte, tunc sufficit, quod in duabus vel pluribus semibrevibus compositis ad invicem, consurgat perfectio mensurandi, qua ipsum totum possit a partibus adaequari. Et quia non est prius de ratione alicuius partis quam alterius, ideo per aliquod accidens applicatum notae semibrevi ab arte (puta per aliquam caudam) possumus ipsum totum applicare partibus. March. pom. 30b, 31: Ab arte vero possemus instituere, quod prima (sc. semibrevis) dicit duas partes temporis, et ultima unam. Et quia hoc est per accidens, ideo oportet, quod tali primae accidens adiungatur, et hoc est cauda. March. pom. 30c, 43: ex institutione auctoris musici per artem, ratione superius dicta, prima habet de sex partibus temporis tres, aliarum vero trium quaelibet habet unam. March. pom. 30c, 47: convenientior modus est modus naturae quam modus artis in naturalibus; modus autem artis est convenientior in artificialibus quam modus naturae. Quia igitur talis caudatio fit ab arte plus quam a natura ... oportet nos notas multiplicare. March. pom. 30c, 52: Potest ergo (sc. musicus) per artem partes illas, quae excedunt alias cuicunque vult applicare, ita quod applicando per viam artis excedat viam /Bd. 1, Sp. 124/ naturae. March. pom. 30c, 56: Et si dicatur: Possum caudare ultimam? Dicimus quod sic; et tunc ipsa continebit per artem tres partes temporis de sex, et tres praecedentes unam singulariter de sex partibus temporis naturaliter continebunt. March. pom. 30e, 44: nisi velles praeter ordinem naturae per artem unam excedere aliam in valore. Et tunc oportet, quod in excedente signum artis ponatur, quod est cauda in deorsum. March. pom. 30f, 12: Per artem vero potest ea, quae est in principio octo partes temporis continere; et tunc ea, quae erit in fine naturalis, tres continebit. March. pom. 30g, 2: Nec etiam potest facere ars, quod aliqua nota contineat de partibus temporis plures vel pauciores quam cadant in faciendo perfectionem proportionis cum ipsa et adiunctis ei, quia solum ars habet invenire modos faciendi proportionem mensurae. Ad hoc enim est ars instituta. March. pom. 31, 3: Maiores autem debent distingui, quia quaedam debent dici maiores via artis, quaedam maiores via naturae. ... Maior autem semibrevis via artis debet dici illa, quae continet duas de tribus partibus temporis; nam nunquam posset duas de tribus partibus temporis continere, nisi hoc esset via artis. March. pom. 31, 19: illa, quae adiuncta continebit unam partem de sex et dimidiam vocetur minor per artem... sicut maiores per artem semper plus continent quam maiores per naturam, ita et minores per artem plus continent quam minores per naturam; nam ars semper addit super naturam. al. March. comp. 3, 13: perfectiores partes debent sumi a parte finis et non a parte principii, et dicimus via nature; via autem artis, que quidem est per accidens, possumus in prima semibrevi duas partes ponere eidem, scilicet per accidens, adiungendo, quod (ms. et ed.: a nigredo, que; cf. Fr. Gafur. extr. 12, 16, 18) est cauda in deorsum. March. comp. 4, 12: si due semibreves ponuntur pro tempore, prima potest dici maior via artis, signis artis eidem additis, scilicet cauda in deorsum (inde Fr. Gafur. extr. 12, 16, 27). March. comp. 4, 14: prima, que caudetur ratione predicta, continet tres et vocatur maior per artem, quia in valore excedit maiorem per naturam (inde Fr. Gafur. extr. 12, 16, 30). March. comp. 4, 29: quia due prime semibreves de quattuor sunt minores, ideo plus indigent de adiutorio artis ad proportionem perfectionis inveniendam (inde Fr. Gafur. extr. 12, 16, 39). al. Guido fr. 2, 37: Maiores per artem, que continent medietatem vel duas partes temporis et figurantur cum filo in deorsum; minores per artem continent tres de duodecim ipsis sistentibus non caudatis. Guido fr. 10, 3: secundum Gallicos caudata quinque partes de sex continet via artis, non caudata in sexta parte temporis permanente. al.
[s.XV]
Bart. Ram. 3, 1, 3 p. 85: Cum enim tres pausas longae positas simul aut una praecedente alias duas simul vel omnes tres solutas in aliquo cantu inspexerimus, procul dubio maiorem modum et exinde maximam longas tres valere via artis intelligimus. Bart. Ram. 3, 1, 3 p. 88: At cum via artis ternarium facimus, aliquo signo perscribimus, ita quod, etsi notula duas tantum valebat natura, per artem facimus tres.
2 Bezeichnung für das Hexachord von Γ - E term for the hexachord from Γ - E
[s.XIV]
Compil. Lips. p. 130: Septem modis cantamus per musicam. Primo per artem a Gammaut usque ⋅E⋅lami. Secundo per naturam a ⋅C⋅faut usque ad ⋅a⋅lamire. Tertio per ⋅b⋅ molle ab ⋅F⋅faut (ed.: ⋅C⋅faut) usque ad ⋅d⋅lasolre eqs. ibid.: Item breviter: Gamma per artem. ⋅C⋅ ⋅c⋅ per naturam. ⋅F⋅ ⋅f⋅ per ⋅b⋅ ⋅⋅ molle. ⋅G⋅ ⋅g⋅ per ⋅⋅ (ed.: ⋅b⋅) ⋅⋅ durum. Item breviter: Gammaut habet unam vocem ut, et cantatur per artem. ... ⋅C⋅faut habet duas voces, fa et ut, et duas mutaciones, fa ut per ascensum, ut fa per descensum. Cantatur autem fa per artem, ut per naturam. ibid. al. /Bd. 1, Sp. 125/
 
Artikelverweis 
ars antiqua v. LmL ars nova
 
Artikelverweis ars Gallica (Galligina, Gallicorum) - ars Italica (Italicorum) Bezeichnung für die französische und italienische Art der Mensuralnotation im 14. Jahrhundert term for French and Italian mensural notation in the 14th century
[s.XIV]
Prop. mens. Nota quod I 2, 2: Et nota, quod duplex est proporcio iuxta Galliginam artem, videlicet: maior perfecta prolacio, ex qua habetur modus nonarius, et prolacio maior inperfecta eqs. Mens. Sciendum est 6, 9: Item si semibreves reperiuntur sic:   valet unam in capite et unam in pede, nisi quod in arte Ytalica in tempore perfecto ultima alteratur. Anon. Couss. V p. 140, 5: secundum artem Gallicorum peritorum. Anon. Couss. V p. 216, 2: Et hoc dico propter pausam, que non dicitur poni in syncopa, sed credo quod est secundum artem Italicorum. Anon. Couss. V p. 242, 1: Sic et frater Nicholaus de Aversa in suis cantilenis, quamvis in arte teneat contrarium; sic et omnes generaliter artem Gallorum imitantes.
[s.XV]
Prosd. ital. I p. 228a: Ars pratice cantus mensurabilis duplex reperitur: ars scilicet Italica, qua soli Italici usi sunt, et ars Gallica, quam omnes, Italicis exceptis, amplexi sunt, dato, quod ad presens ipsa etiam utantur Italici, et forsan non peius aliis, in tantum, quod propriam negligunt artem, et Gallicam exaltant putantes propriam esse deffectuosam, et Galicam pulcriorem, perfectiorem et subtilliorem existere (sim. Prosd. ital. II p. 35). Prosd. ital. I p. 229a: circa artem Gallicam multum laboravi, et in ipsa duo opera complevi. Sed postquam artem Italicam subtiliter inspexi, me circa priorem credulitatem graviter errasse immediate perpendi, qua de re ad huius tractatus artis Italice de cantu mensurabili compositionem devenire me tunc deliberavi (sim. Prosd. ital. II p. 35). Prosd. ital. I p. 230a: Marchetus de Padua et alii, qui in hac arte Italica scripserunt (sim. Prosd. ital. II p. 39). Prosd. ital. II p. 39: Antiquior namque valde est ars Ytalica quam Galica. Prosd. ital. I p. 233a: Et ex hoc patet artem Italicam pulcriorem et laudabiliorem esse arte Gallica, cum de duabus artibus ad eumdem finem tendentibus clarior est, pulcrior et laudabilior (sim. Prosd. ital. II p. 46). Prosd. ital. I p. 233a - 234b (sim. Prosd. ital. II p. 46 - 48). Prosd. ital. I p. 246a - 248b (sim. Prosd. ital. II p. 67 - 71). Prosd. ital. I p. 248b: dico, quod in arte Gallica nunquam poterit figurari quilibet cantus Italicus, qui totus sit octonarius aut duodenarius (sim. Prosd. ital. II p. 70). Anon. La Fage III p. 243: scias, quod in arte ista Gallica quatuor sunt maneriae, ... id est quaternarius, sexarius perfectus, sexarius imperfectus et nonarius. Omnes autem aliae, quae in arte Italica reperiri possunt, reperiuntur sub minori prolatione excepto ternario, qui reperitur sub maiori.
 
Artikelverweis 
ars nova, ars moderna - ars vetus, ars antiqua Bezeichnung für die Mensuralnotation des 14. Jahrhunderts (seit Philippe de Vitry und Johannes de Muris) im Gegensatz zur frankonischen Mensuralnotation des 13. Jahrhunderts term that designates the mensural notation of the 14th century (following Philippe de Vitry and Johannes de Muris), as distinguished from Franconian mensural notation of the 13th century
[s.XIV]
Phil. Vitr. 1, 1. Phil. Vitr. 17, 12: in modo perfecto secunda duarum brevium inter duas longas positarum, ut visum est in arte veteri, alteratur. Phil. Vitr. 20, 7: secundum artem veterem superius probaverimus, quod secunda (sc. semibrevis) debet esse maior. Phil. Vitr. 24, 5: Explicit ars nova magistri Philippi de Vetri. Trad. Phil. I 62rG, 18: Dicto de longis, brevibus, ligaturis et pausis prout <in> veteri arte ordinantur et cognoscuntur, dicendum est /Bd. 1, Sp. 126/ de brevibus, semibrevibus et minimis, prout in nova arte et secundum modernos ordinantur et pronuntiantur. Trad. Phil. I 62rG, 30: Primo, sicut in modo perfecto <longa> 5 modis noscitur esse perfecta ... quatuor modis inperfecta ... in arte veteri, sic brevis in arte nova et in prolatione perfecta tot modis cognoscitur esse perfecta ... et tot modis inperfecta ... et similiter semibrevis tot modis noscitur esse perfecta vel inperfecta. Trad. Phil. I 62rG, 36: Item sciendum, ut habemus in veteri arte, <quod> quando due breves in modo perfecto inter duas longas ponuntur vel inter longam et punctum vel e converso, secunda brevis est altera. Trad. Phil. II pr. 2: de arte musicae breve compendiolum, Deo iuvante, propono, et veterem ac novam artem in isto compendiolo manifestare intendo. Trad. Phil. II 3, 2: De nova arte, quam Philippus de Vitriaco nuper invenit. Trad. Phil. II 3, 5: Sciendum est quod sicut in veteri arte est, ita in nova. Trad. Phil. II 3, 6 - 3, 14. Trad. Phil. II 6, 2. Anon. Paris. II 1, 1: Si quis artem musicae mensurabilis tam veterem quam novam sub compendio exemplo prospicere desideret. Anon. Paris. II 7, 9: In nova arte non ponuntur alica puncta inter semibreves nisi causa alterationis. In veteri autem arte omnes semibreves, quae ponuntur inter duas quadratas, vel inter punctum et quadratum, vel inter duo puncta, ponuntur pro uno tempore. Ioh. Mur. not. 2, 10, 24: cum tamen dicat ars antiqua, cui volumus obviare, quod perfecta trium erit. Iac. Leod. spec. 7, 20, 2: Non est enim intentionis nostrae novam hic artem tradere mensurabilis musicae sed, sicut supra tactum est, antiquam ut rationabilem sustinere. Iac. Leod. spec. 7, 27, 9-15. Iac. Leod. spec. 7, 33, 3: Illis (sc. semibrevibus) multum utuntur, per illas multum suam dilatant novam artem, suum cantandi modum ac cantus notandi. Iac. Leod. spec. 7, 44, 15: comparationes aliquas faciamus inter veterem artem musicae mensurabilis et modernam. Iac. Leod. spec. 7, 45 - 48 passim. Iac. Leod. spec. 7, 45, 3: Videtur forsan aliquibus modernam artem esse perfectiorem quam sit vetus, quia ipsa videtur subtilior et difficilior. ... Fundatur autem ars musicae mensuralis in perfectione ut dicunt non modo veteres, sed moderni. Ergo, quae magis utitur perfectis, videtur perfectior. Sic autem est de arte antiqua, de arte magistri Franconis. Ars enim nova, sicut visum est, multiplicibus et variis utitur imperfectionibus in notulis, in modis, in mensuris. Iac. Leod. spec. 7, 46, 1: Reputant aliqui moderni illos cantores rudes, idiotas, insipientes et ignorantes, qui artem ignorant novam vel non cantant secundum illam sed secundum antiquam et, per consequens, antiquam artem reputant rudem et quasi irrationabilem, novam vero subtilem et rationabilem. Ioh. Vetul. 1, 17: Sed istae sex notae (sc. ut, re, mi, fa, sol, la) possunt reduci ad quattuor notas secundum reductionem artis novae, quae sunt ut, re, mi, fa. Trad. Phil. III p. 6. Mens. Cum de p. 75: Item sicut in veteri arte, ut praedictum est, quando duae breves inter duas longas de modo perfecto inveniuntur, <prima recta dicitur> et secunda alteratur, sic in nova arte, quando duae semibreves inter duas breves de tempore perfecto vel inter brevem et longam inveniantur, prima unum tempus habebit et secunda erit altera. ibid. passim.
[s.XV]
Fr. Gafur. extr. 10, 2, 2. Fr. Gafur. extr. 10, 2, 3: secundum antiquos cantores et regulas veteris artis. Fr. Gafur. extr. 11, pr. 2.
 
Artikelverweis 
arsis acc. -in (-im) abl. -i f. Hebung der Stimme, Anstieg der Tonhöhe lifting of the voice, ascent in pitch [syn.: elatio, elevatio, levatio, acumen, ascensio, inclinatio, accentus acutus, ascensus; opp.: thesis, depositio, remissio, positio, depressio, laxatio, descensio, descensus]
1 Definition
[s.V]
Mart. Cap. 9, 974: Arsis est elatio, thesis depositio /Bd. 1, Sp. 127/ vocis ac remissio. Fulgent. 3, 9.
[s.VII]
Isid. etym. 3, 20, 9: Arsis est vocis elevatio, hoc est initium. Thesis vocis positio, hoc est finis (inde Aurelian. 5, 14. Hier. Mor. 4 p. 17, 25).
[s.IX]
Remig. Aut. 523, 17: ‚elationem‘ arsin. al. Mus. ench. 9, 24: commata per arsin et thesin fiunt, id est levationem et positionem (sim. Inch. Uchub. 23: id est per elevationem et remissionem). Mod. Ecce modorum 43: verum cantilenae corpus arsi et thesi, id est elevatione sonorum et positione, completur.
[s.X-XI]
Ps.-Odo mus. p. 277a: Fit praeterea semitonii syllaba tum simplex, tum composita: et simplex quidem est, in qua semel utraque chorda sonat, sive in arsin sive in thesin, hoc est, elevationem et depositionem, habens tantum duas voces, et duos motus.
[s.XI]
Guido micr. 16, 9: Igitur motus vocum, qui sex modis fieri dictus, est, fit arsis et thesis, id est elevatio et depositio (sim. Mot. Musica est p. 154. Lib. argum. 8 p. 19. Mot. Omnis cantus p. 186. Ioh. Cott. mus. 23, 7. Trad. Guid. 1. Anon. Pannain p. 415. March. luc. 1, 5, 4. March. luc. 9, 1, 63. Iac. Theat. 15. Wencesl. Prach. p. 113, 18. Ugol. Urb. 1, 1, 11. Fr. Gafur. extr. 4, 10, 12. Fr. Gafur. extr. 6, 1, 3. Ioh. Tinct. exp. 8, 3. Diff. mus. 14. Bonav. Brix. 2, 13: elevationem et depressionem. Bonav. Brix. 8, 28). Hermann. mus. p. 47 (p. 140a): Greco eloquio neuma quasi noeumane, id est flatus ascendens dicatur; flatus vero duas habet partes, id est arsin et thesin, hoc est elevationem et depositionem (ed.: dispositionem). Mot. Musica est p. 168: varie sunt qualitates laxationis, id est thesis vel depositionis itemque acuminis vel elevationis, idest arsis. Aribo 3 p. 36: bifida arsis et thesis, id est elevationis et depositionis natura, sine qua non fit aliqua vox musica. Comm. Guid. 86 p. 163: Quod nunc dicit (sc. Guido) laxationem et acumen, hoc vocavit superius arsim et thesim.
[s.XII]
Ton. Vatic. 12, 1 p. 190.
[s.XIII]
Anon. Lovan. p. 492b. Mus. man. 23, 11. Metrol. 31 p. 70. Amerus 8, 10. Engelb. Adm. 1, 4. al.
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 6, 69, 4: motuum duae generales sunt differentiae, arsis scilicet et thesis: arsis, idest elevatio, cum dicitur fa sol; thesis, depositio, cum e converso dicitur sol fa. Iac. Leod. spec. 6, 70, 2: Et est arsis, ut prius tactum est, vocis elevatio, thesis vocis depositio; et sic arsis est motus cuiusdam intentionis et ascensionis in voce, thesis vero depositionis et remissionis. al. Quat. princ. 3, 29 p. 232b: arsis et thesis, id est ascensio et descensio. al. Anon. Michaelb. I p. 44: Musica est motus vocum rationabilium in arsim et a thesim, id est in elevatione et depressione (sim. Iac. Theat. 10. Anon. Philad. 1). Trad. Holl. I p. 177.
[s.XV]
Ioh. Olom. 1 p. 5: Cantus vero est inflexio vocis per arsim et thesim, id est, elevationem et depressionem. Ioh. Cicon. mus. 1, 3 p. 58, 3. Trad. Holl. III pr. p. 15. al. Ioh. Tinct. diff. 1: Arsis est vocum elevatio. Bart. Ram. 1, 1, 1 p. 4: per arsim et thesim, idest per elevationem et depositionem sive per intensionem et remissionem. Ioh. Hoth. exc. p. 28. ibid.: Rursus arsis accentus acutus appellatur. ibid.: Dicitur praeterea consonantiarum sive dissonantiarum intensio arsis. ... Postremo, arsis pro acuto, thesis vero pro gravi sumitur. Nicol. Burt. 1, 1, 2: per arsim et thesim, id est per vocularum intensionem et remissionem (inde Diff. mus. 7). Bonav. Brix. 14, 11: per arsim et thesim, scilicet per ascensum et descensum. Adam Fuld. 2, 10: Ex consonantiis vero praescriptis omnis symphonia componitur per arsim et thesim, id est, per elevationem et depositionem. Lad. Zalk. A 21. al. Szydlov. 5 p. 19: Unde per intenssionem hic intelligitur ascenssus seu elevacio, quod Grece dicitur arsis.
2 Gebrauch usage
[s.V]
Mart. Cap. 9, 969: Dividitur sane numerus in oratione per syllabas, in modulatione per arsin ac thesin. al.
[s.VII]
Isid. etym. 3, 23, 2.
[s.IX]
Aurelian. 19, 68: /Bd. 1, Sp. 128/ Nempe in versibus introituum, prima syllaba, id est „Glo-“, arsin pacietur ... Quarte et quinte rursus arsis conridebit, id est „pa-“ atque „-tri“. Mus. ench. 9, 25: alias simplici arsi et thesi vox in commate semel erigitur ac deponitur, alias sepius (sim. Inch. Uchub. 24). Mus. ench. 10, 19: a quocumque sonorum quattuor usque ad quintum, qui eiusdem est nominis, per arsin et thesin vel per solam utramlibet singulos ducas in ordine, diapente potest vocari simphonia (sim. Inch. Uchub. 297). Scol. ench. 1, 323: cola vel commata has in levando aut in ponendo sonorum socialitates petunt, et in eas vel arsis quaerit attingere vel thesis. Org. Bamb. I 29: infra hunc enim sonum non nisi raro levat arsin aut declinat thesin. Org. Bamb. I 47: Sive ergo celsioris sive summissioris sint positionis quaelibet cola vel commata, quas nos particulas dicimus et quae vix ultra quintum sonum ab arsi in thesin diastematis habent spacium. Inch. Uchub. 426: a sono <> usque in sonum <> per octo sonorum spacia scandit, qui ab arsin in thesin hoc ordine complectuntur.
[s.X-XI]
Org. Paris. 93: ut in arsi organi inicium est, sic in thesi finis. Anon. Bernh. 1, 8: arsis et thesis facit discrepantiam sonorum.
[s.XI]
Berno prol. p. 75a: membra cantionum, quae sunt cola et commata, in finalibus et in quintis locis, ita per arsin et thesin consistant saepius in quartis. Guido micr. 16, 10: gemino motu, id est arsis et thesis, omnis neuma formatur praeter repercussas aut simplices. Deinde arsis et thesis tum sibimet iunguntur, ut arsis arsi et thesis thesi, tum altera alteri, ut arsis thesi et thesis arsi coniungitur (inde Mot. Musica est p. 154. Ioh. Cott. mus. 23, 7-10. Trad. Guid. 5. Anon. Pannain p. 416. Anon. Pannain p. 116. Iac. Leod. spec. 6, 69, 5. Quat. princ. 3, 32 p. 233b. Iac. Theat. 15). al. Lect. Guid. p. 45: consonantias quasi claves huius scientiae, de quibus omnis cantus constat, diversificatus quidem per arsin et thesin. Hermann. mus. p. 22 (p. 127a): omnis tropus propriis omnium consonantiarum speciebus informari ac legalem tam arsis quam thesis terminum possit accipere. Hermann. vers. p. 150: discernendo thesin sine praecentore vel arsin (inde Frut. brev. 10 p. 70. Anon. Wolf. p. 196. Anon. Lovan. p. 490b. Iac. Leod. spec. 6, 113, 26. Trad. Holl. I p. 174). Mot. Musica est p. 154: Iunguntur arsis et thesis et fiunt quattuor species iunctionis. al. Aribo 4 p. 36: Omnis autem vocis motus vel arsi fit aut thesi. Comm. Guid. 24 p. 157: arsis arsi coniungitur in eadem consonantia, id est in tono, in his antiphonis „Regressus“, „Ait Petrus“. al. Lib. argum. 7 p. 19: musica est motus vocum, id est arsis et thesis. al. Mot. Omnis cantus p. 186. al. Compil. Casin. 1, 86 p. 175: arsi et thesi omnis neuma formatur praeter simplices. al. Anon. Prag. 11: quodque melos per ptongorum varians euphoniam intendendo et remittendo per arsim elevando, per thessim deponendo terminari debet tono.
[s.XII]
Trad. Guid. 5. al. Guido Aug. p. 160b.
[s.XIII]
Anon. Lovan. p. 493a (sim. Summ. Guid. comm. 4, 31). Mus. man. 23, 13. al. Metrol. 31 p. 70: ⋅f⋅faut per ⋅b⋅ rotundam, quam mollem vocamus, arsis, i. elevatio. ibid. al. Ps.-Mur. summa 15: in cognitione intervallorum, que ab equalitate sonorum vel secundum arsin et thesin cantantur. al. Engelb. Adm. 1, 11: Tetrachordum primum in manu musicali incipit secundum Boetium ab ⋅A⋅re, id est proslambamenos, hoc est prooemium primae, quia ibi est thesis primi toni, cuius arsis est in ⋅B⋅mi. Engelb. Adm. 2, 11: Ergo arsis et thesis in tono habent ad invicem sesquioctavam proportionem. Engelb. Adm. 2, 12: diapason integra habebit se secundum duplam proportionem acuitatis suae arsis ad gravitatem suae thesis. ibid.: Minima vero distantia vocis a voce est in tono, ubi arsim excedit thesis, quantum VIIII excedunt VIII, videlicet proportione sesquioctava. al.
[s.XIV]
March. luc. 11, 4, 229: Intensa species (sc. diatessaron et diapente) /Bd. 1, Sp. 129/ dicitur illa, que fit per arsim (inde Fr. Gafur. extr. 8, 3, 14: per arsim, id est ascendendo). al. March. pom. 49, 6. Iac. Leod. spec. 6, 69 passim. Iac. Leod. spec. 6, 70, 4: arsis incipit a voce gravi tendens in acutiorem, cum dicitur re mi. ... Ubi ergo terminatur arsis, incipit thesis et e converso. al. Summ. Guid. comm. 1, 53. Quat. princ. 3, 55 p. 250a. al. Ps.-Theodon. 2 p. 36: ex quatuor proprietatibus sonorum mellicorum, et in tempore relatorum arsi et thesi, longo et brevi. Trad. Holl. I p. 176: Est enim tonus certa lex et regula cantuum principiandi et finiandi, arsis et thesis, per quam de quolibet cantu in fine iudicamus (sim. Lad. Zalk. B 4). al.
[s.XV]
Ioh. Cicon. mus. 1, 22 p. 102, 11. al. Wencesl. Prach. p. 113, 25. al. Ugol. Urb. 1, 15, 2: per arsyn autenticorum tonorum perfectio invenitur, et plagalium per thesyn perfectionis ordo monstratur (inde Fr. Gafur. extr. 5, 6, 1). Ugol. Urb. 1, 16, 5: vocum alteram mutamus in alteram per arsyn dimittendo, fa mutatum in ut (inde Fr. Gafur. extr. 5, 7, 3). Ugol. Urb. 1, 84, 3: multifariae per arsyn et thesyn neumae protrahuntur. Ugol. Urb. 2, 6, 12: cum contrapunctus maxime in arsy et thesy videatur consistere. al. Trad. Holl. II 3 p. 40 (p. 430b). al. Trad. Holl. III pr. p. 15. Fr. Gafur. extr. 5, pr. 3. al. Ioh. Tinct. nat. 8, 13. Ioh. Tinct. contr. 1, 5, 3. al. Bart. Ram. 1, 2, 6 p. 40: Est enim differentia musicae in quantitate arsis vel thesis constituta (inde Ioh. Hoth. exc. p. 26. Ioh. Hoth. exc. p. 28). Bart. Ram. 3, 1, 1 p. 79: Ligatura vero duarum pluriumve notularum in arsi aut thesi quadratarum sive non. al. Ioh. Hoth. exc. p. 28: Arsis enim et thesis unius et eiusdem vocis proprietatem esse nulli musico dubium est, sed tamen ut arsis eius principium dicatur, ubi quis eam effere incipiat. al. Adam Fuld. 2, 11: Nulla consonantia perfecta suam similem perfectam sequi habet in arsi et thesi. Lad. Zalk. A 21: ambitus tonorum secundum arsim et thesim. Lad. Zalk. B 6: sub qua differentia quilibet cantus regularis comprehenditur, quatuor sunt consideranda: Primum est principium, secundum est finis, tertium est punctus, quartum est arsis et thesis. al. Fr. Gafur. pract. 3, 3. Mich. Keinsp. 4, 1. al. Szydlov. 1 p. 11.
 
Artikelverweis 
artifex -icis m. 1. Instrumentenbauer 2. Instrumentenspieler, Instrumentalist 3. Komponist 1. instrument builder 2. performer on instruments, instrumentalist 3. composer
1 Instrumentenbauer instrument builder
[s.I a.Chr.]
Vitruv. 5, 4, 4: artifices, qui organa fabricant.
[s.XI-XII]
Quaest. mus. 1, 26 p. 70: artifex, qui cimbala formare et fundare debet (sim. Cymb. Arbitror 5, 13. Cymb. Quicumque vult 19, 10).
[s.XV]
Georg. Ans. 2, 119: Qua ergo ratione artifex hoc construet instrumentum (sc. monochordum)? Georg. Ans. 2, 120. Conr. Zab. tract. ZZ 4: sufficitque artificibus, qui aliunde clavichordia facere norunt. Conr. Zab. tract. ZZ 8: Sic satis patebit artificibus modus monochordum faciendi. Conr. Zab. tract. ↃↃ 3-5. Conr. Zab. mon. GG 1. Fist. Primae ergo 2I p. 85: paene omnes huius artis artifices hactenus in usu habuerunt duos aut tres fistularum ordines integros statuere.
2 Instrumentenspieler, Instrumentalist performer on instruments, instrumentalist
[s.VI]
Boeth. mus. 1, 34 p. 224, 15: corporales artifices non ex disciplina sed ex ipsis potius instrumentis cepere vocabula. Nam citharoedus ex cithara, auloedus ex tibia, ceterique suorum instrumentorum vocabulis nuncupantur (inde Aurelian. 7, 6. Reg. Prum. 18, 20. Lambertus p. 251b. Hier. Mor. pr. p. 3, 27. Quat. princ. 1, 3 p. 202a. Ps.-Theodon. pr. p. 29. Adam Fuld. 2, 6. Guill. Pod. 3, 31).
[s.XIII]
Anon. Emmeram. 6 p. 282, 32: mimos et alios artifices per suum artificium modulos exercentes. Ioh. Groch. /Bd. 1, Sp. 130/ 139: Bonus autem artifex in viella omnem cantum et cantilenam et omnem formam musicalem generaliter introducit. Ps.-Mur. summa 690: artifex quicumque per instrumentum bene dispositum propositi sui facilius potest obtinere effectum. Ps.-Mur. summa 1120: Sunt et alia chordalia, que solum auditu discernuntur; temperantur autem per consonantias diapason, diatessaron et diapente, et per diversas digitorum interpositiones artifices ipsorum formant sibi tonos et semitonos. Ps.-Mur. summa 1428: quidam artifices in instrumentis musicis locant semitonium inter ⋅G⋅solreut et ⋅F⋅faut, quidam inter ⋅G⋅solreut et ⋅a⋅lamire, et clavem istam clavem falsam appellant.
[s.XIV]
March. luc. 16, 1, 5: Musicus enim cognoscit virtutem et rationem proportionum musicalium et secundum hoc iudicat et non solum per sonum. Cantor vero est sicut instrumentum quoddam ipsius musici; in quo instrumento operatur, artifex.
[s.XV]
Georg. Ans. 1, 118: Sunt itaque vocis prime differentie ac precipue, quas inter discipline <...> (ed. om. lacunam) recipit artifex, grave et acutum. Gravatur autem vox ... Contra exacuitur quotiens factor vocis aut soni velocius aerem per eadem exagitat instrumenta, cui similes musicalium instrumentorum artifices efficiunt. Ioh. Tinct. inv. p. 45: rebecum (si sonitor artifex et expertus fuerit) modulos illis quam simillimos emittat. Guill. Pod. 1, 14: Ut enim pulsus cordis in pectore, ita pulsus chorde in cithara, quorum prior ille, iste vero posterior invenitur. Ille enim a natura nobis inest, hic autem ab artifice inquiritur.
3 Komponist composer
[s.XIII]
Lambertus p. 254a: Artifex autem est ille, qui practice format neumata et armonias, eorum accidentia secundum quod sunt, vel qui theorice docet hec omnia fieri secundum artem, que humanos possint movere affectus (inde Quat. princ. 1, 16 p. 205b). Anon. Emmeram. 3 p. 252, 13: Semibrevis pausa medium spatii tenet, ausa / nil dare plus credo contra quosdam (glossa: novos artifices subaudi (ed.: sive)) tamen edo. Ioh. Groch. 147: sonus determinatur per puncta et per formam artificialem, ei ab artifice attributam. Ioh. Groch. 196: Volens autem ista (sc. tripla, quadrupla, dupla) componere primo debet tenorem ordinare vel componere et ei modum et mensuram dare. ... Dico autem ‚ordinare‘, quoniam in motellis et organo tenor ex cantu antiquo est et prius composito, sed ab artifice per modum et rectam mensuram amplius determinatur. Et dico ‚componere‘, quoniam in conductibus tenor totaliter <de novo> fit et secundum voluntatem artificis modificatur et durat. Ioh. Groch. 288: In componendo partes praedictas (sc. invitatorium, „Venite“, hymnum etc.) debet artifex dictamen vel materiam ab alio, puta theologo vel legista, recipere, et post hoc formam ei debitam debet musicus applicare. Ps.-Mur. summa 224: artifex, qui est musicus, novi et regularis cantus inventor et eiusdem iudex et irregularis potest esse corrector.
[s.XIV]
March. pom. 30d, 2-5. March. pom. 30d, 8: artifex in caudando ipsam, quae est a parte finis, solum addit ei unam partem temporis de sex. March. pom. 30e, 16: illa, quae continet duas partes, indiget adiutorio (ed.: auditorio) artificis, hoc est signo artificiali, quod hic innuit, quod quidem hoc non habebat a natura. Ioh. Boen mus. 4, 39: concludo mothetum „Cum venerint“ in principio secundi modi sui sub correctione tanti sui artificis esse defectuosum. ... Pro excusatione tamen tanti artificis potest dici, quod debeat admitti, quia asperitas eius dulcibus circumstantiis est suffulta. Quat. princ. 1, 5 p. 202b. Quat. princ. 1, 16 p. 205b: Quis est artifex musicae.
[s.XV]
Gob. Pers. p. 181b: artificis cantus primum dic esse, secundum / naturale canit. Contr. Quoniam hom. 2, 1: Sequitur videre, quot sunt species contrapuncti, de quarum numero diversi locuti sunt diversa magistri, quoniam diversorum artificum diverse sunt considerationes. /Bd. 1, Sp. 131/