Wörterbuchnetz
Lexicon musicum Latinum medii aevi Bibliographische AngabenLogo badw
 
argutus bis ars antiqua (Bd. 1, Sp. 123 bis 125)
Abschnitt zurück Abschnitt vor
Artikelverweis argutus -a, -um ? wohlklingend ? melodious
[s.XI]
Comm. ton. I 1, 11: Ast quarta (sc. differentia antiphonae) duabus canitur varietatibus. Sic quoque et est acuta, continet argutum ditonum (sqq. exempla). Sed quinta una voce tantummodo, sicut et est arguta et continet semiditonum circumflexum.
[s.XV]
Fr. Gafur. theor. 5, 8: Argutum ut crepuit tibia doricum.
 
Artikelverweis 
[aricus] ex errore ed. pro ancus Ioh. Hoth. exc. p. 56.
 
Artikelverweis 
arpa v. LmL harpa
 
Artikelverweis ars artis f. Kunstmittel artificial means
1 Bezeichnung für die Vergrößerung eines Notenwertes (durch Kaudierung) in der italienischen Mensuralnotation des 14. Jahrhunderts term used to indicate the increasing of a note value (by means of a stem) in Italian mensural notation of the 14th century [opp.: natura]
[s.XIV]
March. pom. 8, 8: de duabus semibrevibus prima fit maior per artem, et praefertur minori in cantando. March. pom. 30b, 16: Sed si ipsum totum excedat partes (puta quando brevis solum dividitur in duas semibreves, cum tales duae non possint adaequare totum), tunc oportet, quod altera ipsarum dicat duas partes temporis propter debitam perfectionem mensurandi; et tunc dicimus, quod hoc applicabitur ipsis notis, aut via naturae, aut via artis. Si via naturae, ultima quae est finis, dicet duas partes ipsius temporis; et ratio supradicta est eo, quod finis semper sit perfectior quam principium. Sed si ab arte, tunc sufficit, quod in duabus vel pluribus semibrevibus compositis ad invicem, consurgat perfectio mensurandi, qua ipsum totum possit a partibus adaequari. Et quia non est prius de ratione alicuius partis quam alterius, ideo per aliquod accidens applicatum notae semibrevi ab arte (puta per aliquam caudam) possumus ipsum totum applicare partibus. March. pom. 30b, 31: Ab arte vero possemus instituere, quod prima (sc. semibrevis) dicit duas partes temporis, et ultima unam. Et quia hoc est per accidens, ideo oportet, quod tali primae accidens adiungatur, et hoc est cauda. March. pom. 30c, 43: ex institutione auctoris musici per artem, ratione superius dicta, prima habet de sex partibus temporis tres, aliarum vero trium quaelibet habet unam. March. pom. 30c, 47: convenientior modus est modus naturae quam modus artis in naturalibus; modus autem artis est convenientior in artificialibus quam modus naturae. Quia igitur talis caudatio fit ab arte plus quam a natura ... oportet nos notas multiplicare. March. pom. 30c, 52: Potest ergo (sc. musicus) per artem partes illas, quae excedunt alias cuicunque vult applicare, ita quod applicando per viam artis excedat viam /Bd. 1, Sp. 124/ naturae. March. pom. 30c, 56: Et si dicatur: Possum caudare ultimam? Dicimus quod sic; et tunc ipsa continebit per artem tres partes temporis de sex, et tres praecedentes unam singulariter de sex partibus temporis naturaliter continebunt. March. pom. 30e, 44: nisi velles praeter ordinem naturae per artem unam excedere aliam in valore. Et tunc oportet, quod in excedente signum artis ponatur, quod est cauda in deorsum. March. pom. 30f, 12: Per artem vero potest ea, quae est in principio octo partes temporis continere; et tunc ea, quae erit in fine naturalis, tres continebit. March. pom. 30g, 2: Nec etiam potest facere ars, quod aliqua nota contineat de partibus temporis plures vel pauciores quam cadant in faciendo perfectionem proportionis cum ipsa et adiunctis ei, quia solum ars habet invenire modos faciendi proportionem mensurae. Ad hoc enim est ars instituta. March. pom. 31, 3: Maiores autem debent distingui, quia quaedam debent dici maiores via artis, quaedam maiores via naturae. ... Maior autem semibrevis via artis debet dici illa, quae continet duas de tribus partibus temporis; nam nunquam posset duas de tribus partibus temporis continere, nisi hoc esset via artis. March. pom. 31, 19: illa, quae adiuncta continebit unam partem de sex et dimidiam vocetur minor per artem... sicut maiores per artem semper plus continent quam maiores per naturam, ita et minores per artem plus continent quam minores per naturam; nam ars semper addit super naturam. al. March. comp. 3, 13: perfectiores partes debent sumi a parte finis et non a parte principii, et dicimus via nature; via autem artis, que quidem est per accidens, possumus in prima semibrevi duas partes ponere eidem, scilicet per accidens, adiungendo, quod (ms. et ed.: a nigredo, que; cf. Fr. Gafur. extr. 12, 16, 18) est cauda in deorsum. March. comp. 4, 12: si due semibreves ponuntur pro tempore, prima potest dici maior via artis, signis artis eidem additis, scilicet cauda in deorsum (inde Fr. Gafur. extr. 12, 16, 27). March. comp. 4, 14: prima, que caudetur ratione predicta, continet tres et vocatur maior per artem, quia in valore excedit maiorem per naturam (inde Fr. Gafur. extr. 12, 16, 30). March. comp. 4, 29: quia due prime semibreves de quattuor sunt minores, ideo plus indigent de adiutorio artis ad proportionem perfectionis inveniendam (inde Fr. Gafur. extr. 12, 16, 39). al. Guido fr. 2, 37: Maiores per artem, que continent medietatem vel duas partes temporis et figurantur cum filo in deorsum; minores per artem continent tres de duodecim ipsis sistentibus non caudatis. Guido fr. 10, 3: secundum Gallicos caudata quinque partes de sex continet via artis, non caudata in sexta parte temporis permanente. al.
[s.XV]
Bart. Ram. 3, 1, 3 p. 85: Cum enim tres pausas longae positas simul aut una praecedente alias duas simul vel omnes tres solutas in aliquo cantu inspexerimus, procul dubio maiorem modum et exinde maximam longas tres valere via artis intelligimus. Bart. Ram. 3, 1, 3 p. 88: At cum via artis ternarium facimus, aliquo signo perscribimus, ita quod, etsi notula duas tantum valebat natura, per artem facimus tres.
2 Bezeichnung für das Hexachord von Γ - E term for the hexachord from Γ - E
[s.XIV]
Compil. Lips. p. 130: Septem modis cantamus per musicam. Primo per artem a Gammaut usque ⋅E⋅lami. Secundo per naturam a ⋅C⋅faut usque ad ⋅a⋅lamire. Tertio per ⋅b⋅ molle ab ⋅F⋅faut (ed.: ⋅C⋅faut) usque ad ⋅d⋅lasolre eqs. ibid.: Item breviter: Gamma per artem. ⋅C⋅ ⋅c⋅ per naturam. ⋅F⋅ ⋅f⋅ per ⋅b⋅ ⋅⋅ molle. ⋅G⋅ ⋅g⋅ per ⋅⋅ (ed.: ⋅b⋅) ⋅⋅ durum. Item breviter: Gammaut habet unam vocem ut, et cantatur per artem. ... ⋅C⋅faut habet duas voces, fa et ut, et duas mutaciones, fa ut per ascensum, ut fa per descensum. Cantatur autem fa per artem, ut per naturam. ibid. al. /Bd. 1, Sp. 125/
 
Artikelverweis 
ars antiqua v. LmL ars nova
 
Artikelverweis ars Gallica (Galligina, Gallicorum) - ars Italica (Italicorum) Bezeichnung für die französische und italienische Art der Mensuralnotation im 14. Jahrhundert term for French and Italian mensural notation in the 14th century
[s.XIV]
Prop. mens. Nota quod I 2, 2: Et nota, quod duplex est proporcio iuxta Galliginam artem, videlicet: maior perfecta prolacio, ex qua habetur modus nonarius, et prolacio maior inperfecta eqs. Mens. Sciendum est 6, 9: Item si semibreves reperiuntur sic:   valet unam in capite et unam in pede, nisi quod in arte Ytalica in tempore perfecto ultima alteratur. Anon. Couss. V p. 140, 5: secundum artem Gallicorum peritorum. Anon. Couss. V p. 216, 2: Et hoc dico propter pausam, que non dicitur poni in syncopa, sed credo quod est secundum artem Italicorum. Anon. Couss. V p. 242, 1: Sic et frater Nicholaus de Aversa in suis cantilenis, quamvis in arte teneat contrarium; sic et omnes generaliter artem Gallorum imitantes.
[s.XV]
Prosd. ital. I p. 228a: Ars pratice cantus mensurabilis duplex reperitur: ars scilicet Italica, qua soli Italici usi sunt, et ars Gallica, quam omnes, Italicis exceptis, amplexi sunt, dato, quod ad presens ipsa etiam utantur Italici, et forsan non peius aliis, in tantum, quod propriam negligunt artem, et Gallicam exaltant putantes propriam esse deffectuosam, et Galicam pulcriorem, perfectiorem et subtilliorem existere (sim. Prosd. ital. II p. 35). Prosd. ital. I p. 229a: circa artem Gallicam multum laboravi, et in ipsa duo opera complevi. Sed postquam artem Italicam subtiliter inspexi, me circa priorem credulitatem graviter errasse immediate perpendi, qua de re ad huius tractatus artis Italice de cantu mensurabili compositionem devenire me tunc deliberavi (sim. Prosd. ital. II p. 35). Prosd. ital. I p. 230a: Marchetus de Padua et alii, qui in hac arte Italica scripserunt (sim. Prosd. ital. II p. 39). Prosd. ital. II p. 39: Antiquior namque valde est ars Ytalica quam Galica. Prosd. ital. I p. 233a: Et ex hoc patet artem Italicam pulcriorem et laudabiliorem esse arte Gallica, cum de duabus artibus ad eumdem finem tendentibus clarior est, pulcrior et laudabilior (sim. Prosd. ital. II p. 46). Prosd. ital. I p. 233a - 234b (sim. Prosd. ital. II p. 46 - 48). Prosd. ital. I p. 246a - 248b (sim. Prosd. ital. II p. 67 - 71). Prosd. ital. I p. 248b: dico, quod in arte Gallica nunquam poterit figurari quilibet cantus Italicus, qui totus sit octonarius aut duodenarius (sim. Prosd. ital. II p. 70). Anon. La Fage III p. 243: scias, quod in arte ista Gallica quatuor sunt maneriae, ... id est quaternarius, sexarius perfectus, sexarius imperfectus et nonarius. Omnes autem aliae, quae in arte Italica reperiri possunt, reperiuntur sub minori prolatione excepto ternario, qui reperitur sub maiori.
 
Artikelverweis 
ars nova, ars moderna - ars vetus, ars antiqua Bezeichnung für die Mensuralnotation des 14. Jahrhunderts (seit Philippe de Vitry und Johannes de Muris) im Gegensatz zur frankonischen Mensuralnotation des 13. Jahrhunderts term that designates the mensural notation of the 14th century (following Philippe de Vitry and Johannes de Muris), as distinguished from Franconian mensural notation of the 13th century
[s.XIV]
Phil. Vitr. 1, 1. Phil. Vitr. 17, 12: in modo perfecto secunda duarum brevium inter duas longas positarum, ut visum est in arte veteri, alteratur. Phil. Vitr. 20, 7: secundum artem veterem superius probaverimus, quod secunda (sc. semibrevis) debet esse maior. Phil. Vitr. 24, 5: Explicit ars nova magistri Philippi de Vetri. Trad. Phil. I 62rG, 18: Dicto de longis, brevibus, ligaturis et pausis prout <in> veteri arte ordinantur et cognoscuntur, dicendum est /Bd. 1, Sp. 126/ de brevibus, semibrevibus et minimis, prout in nova arte et secundum modernos ordinantur et pronuntiantur. Trad. Phil. I 62rG, 30: Primo, sicut in modo perfecto <longa> 5 modis noscitur esse perfecta ... quatuor modis inperfecta ... in arte veteri, sic brevis in arte nova et in prolatione perfecta tot modis cognoscitur esse perfecta ... et tot modis inperfecta ... et similiter semibrevis tot modis noscitur esse perfecta vel inperfecta. Trad. Phil. I 62rG, 36: Item sciendum, ut habemus in veteri arte, <quod> quando due breves in modo perfecto inter duas longas ponuntur vel inter longam et punctum vel e converso, secunda brevis est altera. Trad. Phil. II pr. 2: de arte musicae breve compendiolum, Deo iuvante, propono, et veterem ac novam artem in isto compendiolo manifestare intendo. Trad. Phil. II 3, 2: De nova arte, quam Philippus de Vitriaco nuper invenit. Trad. Phil. II 3, 5: Sciendum est quod sicut in veteri arte est, ita in nova. Trad. Phil. II 3, 6 - 3, 14. Trad. Phil. II 6, 2. Anon. Paris. II 1, 1: Si quis artem musicae mensurabilis tam veterem quam novam sub compendio exemplo prospicere desideret. Anon. Paris. II 7, 9: In nova arte non ponuntur alica puncta inter semibreves nisi causa alterationis. In veteri autem arte omnes semibreves, quae ponuntur inter duas quadratas, vel inter punctum et quadratum, vel inter duo puncta, ponuntur pro uno tempore. Ioh. Mur. not. 2, 10, 24: cum tamen dicat ars antiqua, cui volumus obviare, quod perfecta trium erit. Iac. Leod. spec. 7, 20, 2: Non est enim intentionis nostrae novam hic artem tradere mensurabilis musicae sed, sicut supra tactum est, antiquam ut rationabilem sustinere. Iac. Leod. spec. 7, 27, 9-15. Iac. Leod. spec. 7, 33, 3: Illis (sc. semibrevibus) multum utuntur, per illas multum suam dilatant novam artem, suum cantandi modum ac cantus notandi. Iac. Leod. spec. 7, 44, 15: comparationes aliquas faciamus inter veterem artem musicae mensurabilis et modernam. Iac. Leod. spec. 7, 45 - 48 passim. Iac. Leod. spec. 7, 45, 3: Videtur forsan aliquibus modernam artem esse perfectiorem quam sit vetus, quia ipsa videtur subtilior et difficilior. ... Fundatur autem ars musicae mensuralis in perfectione ut dicunt non modo veteres, sed moderni. Ergo, quae magis utitur perfectis, videtur perfectior. Sic autem est de arte antiqua, de arte magistri Franconis. Ars enim nova, sicut visum est, multiplicibus et variis utitur imperfectionibus in notulis, in modis, in mensuris. Iac. Leod. spec. 7, 46, 1: Reputant aliqui moderni illos cantores rudes, idiotas, insipientes et ignorantes, qui artem ignorant novam vel non cantant secundum illam sed secundum antiquam et, per consequens, antiquam artem reputant rudem et quasi irrationabilem, novam vero subtilem et rationabilem. Ioh. Vetul. 1, 17: Sed istae sex notae (sc. ut, re, mi, fa, sol, la) possunt reduci ad quattuor notas secundum reductionem artis novae, quae sunt ut, re, mi, fa. Trad. Phil. III p. 6. Mens. Cum de p. 75: Item sicut in veteri arte, ut praedictum est, quando duae breves inter duas longas de modo perfecto inveniuntur, <prima recta dicitur> et secunda alteratur, sic in nova arte, quando duae semibreves inter duas breves de tempore perfecto vel inter brevem et longam inveniantur, prima unum tempus habebit et secunda erit altera. ibid. passim.
[s.XV]
Fr. Gafur. extr. 10, 2, 2. Fr. Gafur. extr. 10, 2, 3: secundum antiquos cantores et regulas veteris artis. Fr. Gafur. extr. 11, pr. 2.