Wörterbuchnetz
Lexicon musicum Latinum medii aevi Bibliographische AngabenLogo badw
 
archo tetrardus bis aricus (Bd. 1, Sp. 121 bis 123)
Abschnitt zurück Abschnitt vor
Artikelverweis archo tetrardus Bezeichnung für die authentischen Kirchentonarten (1., 3., 5. und 7. Kirchentonart) term that designates the authentic modes (the first, third, fifth, and seventh modes)
[s.XV]
Ioh. Cicon. mus. 1, 73 p. 226, 1: Sit igitur lychanos hypaton corda in archo proto constituta precedens, sitque ei vox organalis proslambanomenos quarta succedens. Sit hypate meson corda in archo deutero constituta precedens, ... Sit parhypate meson corda in archo trito constituta precedens, ... Sit lychanos meson corda in archo tetrardo constituta precedens, ... Sit igitur diapason archo proti constituta in cantu, ut precedat. Sit post eam diapason plagis proti descripta, ut succedat eqs. Ioh. Cicon. mus. 1, 73 p. 228 descr.: Archo protus ⋅D⋅E⋅F⋅G⋅a⋅⋅c⋅d⋅. Plagis proti ⋅A⋅B⋅C⋅D⋅E⋅F⋅G⋅a⋅. Archo deuterus... Plagis deuteri ... Archo tritus... Plagis triti ... Archo tetrardus... Plagis tetrardi.
 
Artikelverweis 
archoos (archos, archios, argous) acc.sg. archoum, archoon abl.sg. archoo nom.pl. archi tiefster Ton jedes Tetrachords nach dem System der ‚Musica enchiriadis‘ the lowest note of a tetrachord according to the tonal system of ‘Musica enchiriadis’ [syn.: protos]
[s.IX]
Mus. ench. 1, 17: Primus qui et gravissimus Grece /Bd. 1, Sp. 122/ protos dicitur vel archoos; secundus deuteros, tono distans a proto; tertius tritos, semitonio distans a deutero; quartus tetrardus, tono distans a trito. Horum continua multiplicatione sonorum infinitas texitur, et tamdiu quaternis quaterni eiusdem conditionis succedunt (sim. Scol. ench. 1, 36). Mus. ench. 3, 3: Etenim primi toni melum et subiugalis sui sono archoo regitur et finitur. Secundus tonus cum subiugali suo sono deutero regitur et finitur (inde Mod. Autent. prot. 12). Mus. ench. 4, 5: simplex et legitimus cantus inferius non descendit quam usque ad sonum quintum a finali suo, in primo dumtaxat tono et secundo ab archoo vel proto finali usque in eundem gravem . Mus. ench. 6 descr. Mus. ench. 7 descr. Mus. ench. 18, 14: primae tres syllabae, quae sonant tetrardum archoum deuterum . Mus. ench. 18, 20: in tribus principalibus sonis tetrardo archoo deutero . Scol. ench. 1, 81. Scol. ench. 1, 115: in archoon devenit. Scol. ench. 1, 170: Ergo sume aliquid canere, quod in sonum verbi gratia archoum finiat. Scol. ench. 1, 173 - 174. Scol. ench. 1, 307: archoo vel proto. Scol. ench. 3, 566: Nam a quo sono tonus unus ad superiorem partem usque ad semitonium fuerit, ad inferiorem vero partem toni duo, erit is sonus, quem vocamus archoum vel protum. Scol. ench. 3 descr. 8. Org. Bamb. II 9: archoos finalis organizat tetrardo finali, deuteros finalis archoo superiori. Inch. Uchub. 33 - 36: archos. Inch. Uchub. 125 - 126: archios. Inch. Uchub. 164 - 167. Inch. Uchub. 169: Tercia (sc. sillaba sonat) deuterum et archoum. ... Quinta superiorem archoum. Inch. Uchub. 172 - 182. Inch. Uchub. 183: Quinta (sc. sillaba sonat) terminalem archoum. Inch. Uchub. 184.
[s.X-XI]
Org. Paris. 122: Denique tibi nota terminales sonos, qui utrique in hoc exemplo, quod praemissum est, antequam toni mutatio fiat, soni tetrardi existunt, post mutationem vero, quae praesenti melo contingit, sonari archi . Anon. Prag. 222: Vocantur autem singuli caracteres <suis nomi>nibus, ac primus archos vel protos, secundus deuteros, tertius tritos, quartus tetrardos, addito pro differentia cognoscendi vel gravium, vel finalium, vel superiorum, vel excellentium, vel iacentium. Anon. Prag. descr. Anon. Prag. 302: dicordum habeat iacentium, id est archoum vel protum et deuterum.
[s.XV]
Adam Fuld. 2, 15: Quatuor sunt toni antiquorum, protus vel argous, deuterus, tritus, tetrardus, quorum quilibet continet secundum se duos alios: primum, secundum; tertium, quartum; quintum, sextum; septimum, octavum.
 
Artikelverweis 
arculus -i m. Bogen (zum Streichen von Saiteninstrumenten) bow (for use on string instruments)
[s.XV]
Ioh. Tinct. inv. p. 40. Ioh. Tinct. inv. p. 42: ut arculus (quom chorda eius pilis equinis confecta sit recta) unam tangens (sc. chordam violae) iuxta libitum sonitoris, alias relinquat inconcussas. Extractum est ex (ed.: et) lyra aliud instrumentum valde minus, ab aliis Gallicorum, qui id excogitarunt, rebecum, et ab aliis marionetta nuncupatum. Quod instar leuti testudineum chordas, que vel arculo tanguntur (ut predicta viola), tenet adaptatas. Ioh. Tinct. inv. p. 45: Et quamvis aliqui ad hoc instrumentum, id est leutum, quaslibet cantilenas (ut supra tetigimus) iocundissime concinant, ad violam tamen sine arculo in Italia et Hispania frequentius. Viola vero cum arculo non solum ad hunc usum, sed etiam ad historiarum recitationem in plerisque partibus orbis assumitur.
 
Artikelverweis 
arcus -us m. Bogen (zum Streichen von Saiteninstrumenten) bow (for use on string instruments)
[s.XI]
Vers. Fer tuba 4: De Vitula. Vitula bis binos arcu spectante boatus.
[s.XIII]
Hier. Mor. 28 p. 289, 3: /Bd. 1, Sp. 123/ Est autem rubeba musicum instrumentum habens solum duas chordas sono distantes a se per diapente. Quod quidem, sicut et viella, cum arcu tangitur. ... Nam si quis tenens rubebam manu sinistra inter pollicem et indicem iuxta caput immediate, quemadmodum et viella teneri debet, tangat cum arcu primam chordam non applicans aliquem digitorum super ipsam, reddit sonum clavis ⋅C⋅faut. Ps.-Mur. summa 440: Arcus dat sonitum phiale, rotule monochorde.
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 1, 22, 15: In viella autem secus est, in qua per motum, fricationem et dilatationem arcus super chordas sonus producitur, non iam solum per motum tremulum chordarum illarum, ut in psalterio vel cithara.
 
Artikelverweis 
arfa v. LmL harpa
 
Artikelverweis argous v. LmL archoos
 
Artikelverweis argutus -a, -um ? wohlklingend ? melodious
[s.XI]
Comm. ton. I 1, 11: Ast quarta (sc. differentia antiphonae) duabus canitur varietatibus. Sic quoque et est acuta, continet argutum ditonum (sqq. exempla). Sed quinta una voce tantummodo, sicut et est arguta et continet semiditonum circumflexum.
[s.XV]
Fr. Gafur. theor. 5, 8: Argutum ut crepuit tibia doricum.
 
Artikelverweis 
[aricus] ex errore ed. pro ancus Ioh. Hoth. exc. p. 56.