Wörterbuchnetz
Lexicon musicum Latinum medii aevi Bibliographische AngabenLogo badw
 
appositio bis archo deuterus (Bd. 1, Sp. 119 bis 121)
Abschnitt zurück Abschnitt vor
Artikelverweis appositio -onis f. das Danebensetzen auf gleicher Tonhöhe positioning at the same pitch
[s.XI]
Comm. Guid. 95 p. 163: Supradictas motuum praepositiones vel suppositiones, appositiones quoque et interpositiones seu commixtiones generaliter hic vocat (sc. Guido) positiones, posito nomine qualitatis vel formae pro formati, positiones scilicet pro praepositis vel suppositis et ceteris motibus.
 
Artikelverweis 
appositivus -a, -um auf gleicher Tonhöhe stehend standing at the same pitch
[s.X]
Odo Aret. II p. 81a: protus decem habet regulares formulas, id est, sex prepositivas et tres appositivas et unam suppositivam. Et he quidem, que prepositive sunt, fiunt tono, ditono, semiditono vel triemitonio et diapente. Appositive autem sunt, que in eadem voce, qua (ms.; ed.: quam) formula finitur, antiphone principium <ponunt> (ms. et ed.: ponitur). Et he quidem duobus modis fiunt, id est aliquando in prima voce, id est ea, que finem terminat, interdum in affinibus. Odo Aret. II p. 96a: Predictis introitibus formula sit suppositiva semitonio, et paululum subsequentes premittantur ita, ut sit appositiva, ut in appositis introitibus.
[s.XI]
Lib. spec. 41 p. 51: Quot sunt genera distinctionum? Quinque, videlicet appositivae, subpositivae, praepositivae, mixtae et /Bd. 1, Sp. 120/ abusivae. Appositivae sunt in finalibus vocibus, subpositivae sunt sub finalibus, praepositivae sunt super finalibus. Mixtae sunt plagales distinctiones, quae in autenticis cantibus inveniuntur. Ps.-Guido epil. p. 39b: Ex qualitate autem modi et ex quantitate singuli procreantur motus. Vox autem fit praepositiva, appositiva et subpositiva. Quae dum simul permixtae fuerint, regulares et probatissimas in unoquoque modo confert formulas.
 
Artikelverweis 
appressio -onis f. Anstieg (einer Tonreihe) ascent (in pitch) [opp.: depressio]
[s.XV]
Anon. La Fage III p. 243: Nota quod deductiones sunt septem (ms.: sectem, ed.: sequentes) scilicet Gammaut⋅C⋅F⋅G⋅c⋅f⋅g⋅. Quare dicuntur deductiones? Quia quaelibet istarum habet sex voces, scilicet tres in appressione et tres in depressione. (pergit ms.: Et vocantur sic: ut, re, mi, fa, sol, la. Sic ordinantur: ut, re, mi sunt ascendendo et fa, sol, la sunt descendendo.)
 
Artikelverweis 
appressus v. pressus
 
Artikelverweis 
approprio -avi, -atum, -are mit einem Stiel (Cauda) versehen, kaudieren to add a stem
[s.XIV]
Ps.-Theodon. pr. p. 32. Ps.-Theodon. 1 p. 32: Brevis notula est illa, quae simpliciter est quadrata vel quae ad sinistram partem est appropriata; brevis simpliciter quadrata talis est:   . Brevium appropriatarum aliae sunt appropriatae deorsum, ut hic:    et aliae desursum, ut hic:   . ... Semibreves sunt obliquae, ut tales:   . Obliquarum quaedam appropriantur a parte superiori, quae minimae vocantur, ut tales sunt:   . At quidam musici antiqui praedictas appropriaverint a parte inferiori, ut hic: ... Longa notula quadrata est a parte dextra appropriata tam deorsum, ut hic:  quam desursum, ut hic: . Ps.-Theodon. 1 p. 33: Et sciendum est, quod aliquando una nota est appropriata ab utraque parte, tam deorsum quam desursum, sed debemus videre a qua parte proprietas superetur in longitudine. ibid. al. Ps.-Theodon. 2a p. 41: Tales notulae (sc. semiminimae) diversimode signantur, quia quaedam sunt, quae dictas appropriant de proprietate, ut minimas; sed proprietas parum est recurvanda ad modum hami, ut hic: . Ps.-Theodon. 2a p. 43. Ps.-Theodon. 4 p. 49-50.
 
Artikelverweis 
appulsus -us m. 1. Tonerzeugung bei der Singstimme durch ‚Anstoßen‘ eines Tons 2. ‚Anschlagen‘ von Instrumenten production of sound by ‘setting a sound in motion’ 2. beating, striking of instruments
1 Tonerzeugung bei der Singstimme durch ‚Anstoßen‘ eines Tons production of sound by ‘setting a sound in motion’
[s.IX-X]
Hucbald. 8 (p. 105b): Sed nec possibilitas humani appulsus his accommoda erit, ut in tam longe distantibus vocibus, uno quasi ictu tam facile e summo ad infima reflectatur, quin potius pene in novam permutatio erit vocem (inde Berno prol. p. 64b: nec ipsa humani appulsus possibilitas admittit, ut intervallis tam longe inter se distantibus aliquis aptus reddatur sonus. inde Iac. Leod. spec. 6, 34, 5.)
2 ‚Anschlagen‘ von Instrumenten beating, striking of instruments
[s.XV]
Paul. Paulir. 7, 3, 1 p. 13: Musica est, que perficitur instrumentis musicalibus aut flatu humano mediante, aut sola percussione, aut follium flatu, aut flatu et percussione, vel appulsu, vel quocumque alio modo. ... Dicitur appulsu propter nablum et rittoniam et alia, que ex metallorum tinniunt sonoritate apulsu percussione (cf. Howell, Paulus p. 22 sq). /Bd. 1, Sp. 121/
 
Artikelverweis 
aptitudo -inis f. beispielhafte Melodieformel zur Erkennung der Tonart melodic formula that serves as an example for recognition of a mode [syn.: formula, neuma, oda, iubilus, cauda, finalis]
[s.XI-XII]
Ioh. Cott. mus. 11, 26: De finalibus autem exempla daturi dignum duximus ad demonstrandam plenius troporum cognitionem, cantiunculas quasdam hic subscribere, quas etiam aptitudines sive formulas modorum appellare possumus. Sunt autem istae: „Primum querite regnum Dei“ „Secundum autem simile est huic“ eqs. (cf. Guido micr. 13, 4: quaedam neumae inventae sunt, ex quarum aptitudine ita modum cantionis agnoscimus ... ut „Primum quaerite regnum Dei“. sim. Guido reg. 193. Guido ep. p. 47b. inde Comm. Guid. 20 p. 141. Comm. Guid. 27 p. 142: quia sunt formulae, quia informant nobis modos ex aptitudine sua. Ton. Aug. p. 87. al. Ioh. Cott. mus. 11, 5. Ton. Vatic. 12, 2 p. 191. Anon. Hailspr. 4 p. 69. Walt. Odingt. 5, 9, 29. Trad. Holl. III 8 p. 55: aptitudines seu finales. Conr. Zab. tract. AT 5).
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 6, 82, 1: Sunt adhuc quidam cantus accommodati singulorum tonorum antiphonis per quos de tono illarum indicamus, et illi diversis vocantur nominibus. A quibusdam enim vocantur aptitudines sive formulae, ab alii neumae, odae vel iubili; a modernioribus vocantur caudae, et de illis exempla subscribuntur una cum antiphonis sui toni: „Primum quaerite regnum Dei“ eqs.
 
Artikelverweis 
arbtascer Bestimmung der nete synemmenon mit unbekannter Bedeutung term of uncertain meaning that designates the nete synemmenon
[s.XI]
Compil. Casin. 1, 24 descr.: ⋅N⋅ - corda chamir - simphonia arbtascer - metrum nete synegmenon - vox mens.
 
Artikelverweis 
archicantor -oris m. vermutlich Amtsbezeichnung für den verantwortlichen Leiter der Kirchenmusik und der Sängerschule apparently the official title for the director of liturgical music in a school for cantors
[s.IX]
Aurelian. pr. 1: Cristianorum nobilissimo nobilium virorumque praestantissimo atque honoris culmine apostolici nobilissime sublimato simulque imperiali dignitate decorato et virtutum omni genere florenti in Christo feliciter Bernardo archicantori.
 
Artikelverweis 
archo protus, archo deuterus,