Wörterbuchnetz
Lexicon musicum Latinum medii aevi Bibliographische AngabenLogo badw
 
apotome bis appulsus (Bd. , Sp. )
Abschnitt zurück Abschnitt vor
Artikelverweis apotome -es f. et apotoma -ae f. A. großer Halbton (bestehend aus einem kleinen Halbton und einem Komma) B. größerer Teil des Ganztons (aus drei von fünf Dieses eines Ganztons bestehend) [C. irrtümlich: Teil des Halbtons] A. major semitone (consisting of a minor semitone plus a comma) B. the larger part of a whole tone (consisting of three of the five dieses forming a whole tone) [C. erroneous: part of a semitone] [syn.: semitonium maius, decisio, incisio, semitonium diatonicum]
A großer Halbton (bestehend aus einem kleinen Halbton und einem Komma) major semitone (consisting of a minor semitone plus a comma)
1 Definition
[s.VI]
Boeth. mus. 2, 30 p. 263, 21: Reliqua igitur pars (sc. toni), quae maior est, apotome nuncupatur a Graecis, a nobis vero potest vocari decisio (inde Reg. Prum. 16, 23: apotama. /Bd. 1, Sp. 114/ Anon. Bernh. 2, 70. Frut. brev. 4 p. 44. Hier. Mor. 17 p. 119, 25. Iac. Leod. cons. 44. Iac. Leod. spec. 2, 63, 1. Gob. Pers. p. 184a. Ugol. Urb. 5, 14, 2). Boeth. mus. 3, 6 p. 277, 22: Nam si totus tonus ex apotome constat ac semitonio, semitonium vero ab apotome differt commate, nihil est aliud apotome nisi semitonium minus et comma (inde Reg. Prum. 16, 28. Anon. Bernh. 2, 70. Heinr. Aug. 62. Frut. brev. 4 p. 44. Hier. Mor. 15 p. 69, 16. Ps.-Mur. interv. p. 310a. Nicol. Burt. 1, 21, 111. Bonav. Brix. 24, 55. Fr. Gafur. theor. 4, 3).
[s.IX-XII]
Gloss. Boeth. mus. 2, 30, 21: maior pars toni ... i. apotome. al.
[s.IX]
Gloss. Boeth. mus. II 70.
[s.X-XI]
Gloss. Boeth. mus. III 48. Interv. Regula 12: maius semitonium, id est apotome. Oliva p. 293: cum toni divisio in duo semitonia non aequalia sit, constat veraque ratione colligitur unum eorum maius, alterum minus esse, quorum minus lima, maius apotome nominatum.
[s.XIII-XIV]
Engelb. Adm. 2, 18: Cum igitur tonus, sicut iam proximo patuit, in duo aequalia dividi non possit secundum proportionem harmonicam, propter hoc dividitur in duas partes inaequales, scilicet in maiorem, quae vocatur apotome, id est superdivisa, et haec est semitonium maius; et in minorem, que vocatur diesis, id est subductio a semitonio maiori; et haec est semitonium minus.
[s.XIV]
Iac. Leod. comp. 1, 5, 12: Sunt autem et partes toni, apotome et limma videlicet, id est semitonium maius et minus. Est autem semitonium maius in commate inter ⋅b⋅ et ⋅⋅. Iac. Leod. spec. 2, 64, 2: Dictum est apotomen esse illud, in quo tonus superat diesim in sonis vel sesquioctava proportio semitonii minoris proportionem in numeris vel chordis. Heinr. Eger 3 p. 40: Quorum (sc. semitoniorum) unum est minus, et dicitur a Graecis diesis, et alterum maius, et dicitur apotome, quod est incisio, quia modicum differt a tono.
[s.XV]
Ioh. Cicon. mus. 3, 11 p. 352, 3: Auctores nuncupaverunt maius semitonium semitonium, emitonium, apotome, comma, sima, lima et diesin; minus vero tantum semitonium et diesin (sim. Ioh. Cicon. prop. 11 p. 424, 14). Ugol. Urb. 1, 20, 16. Georg. Ans. 1, 96. Ioh. Keck 2 p. 323a. al. Interv. Notandum 2 p. 158 (p. 470b): minus principales (sc. modi) sunt hi, scilicet cisma, coma, dyacisma, dyeseos et apothome. ... Sed coma est modus continens unum gradum. ...Dyeseos est modus continens quattuor gradus, qui dicitur semitonium minus. Sed apothome est modus continens quinque gradus, et ille modus dicitur semitonium maius. Ioh. Legr. rit. 1, 1, 9, 7. Ioh. Tinct. diff. 1. Ioh. Tinct. diff. 17: Semitonium maius est illud, quod ex tribus diesibus constat, ut de mi in ⋅b⋅fa⋅b⋅mi usque ad fa in eodem loco, quod a pluribus apothome seu semitonium diatonicum appellatur. Fr. Gafur. extr. 6, 11, 3: Igitur sciendum est, quod semitoniorum quoddam cromaticum, quoddam dyatonicum et quoddam enarmonicum. Et ex hiis duo sunt, scilicet maior et minor. Maior dyatonicum seu apoteme nominatur. Bart. Ram. 1, 1, 5 p. 15: Iste enim Rogerius Caperon sic ait: Quatuor sunt figurae, quae additae sunt in cantu, scilicet: coruph, synemmenon, apotome et crisis. Coruph appellat gamma, quia addita, synemmenon ⋅b⋅, apotome vero ⋅♮⋅; sed crisim appellat ⋅e⋅ superacutam, ... bene etiam dicit apotomen, si intelligat distantiam ⋅b⋅ et ⋅♮⋅, quoniam sic a Boetio et a Philolao appellatur, quod maius semitonium dicimus. Adam Fuld. 4, 7. Fr. Gafur. theor. 4, 3. Guill. Pod. 3, 29: Semitoniorum autem id quod minus est, antiqui diesim vel lima, maius vero apothome appellarunt. ... semitonium vero maius, quia ex lima et comate compositum esse constat, recte apothome nuncupatur. Apothoma enim plurium condimentorum confectio est. Fr. Gafur. pract. 1, 2.
2 Gebrauch usage
a zur Bestimmung von Intervallen in the computation /Bd. 1, Sp. 115/ of intervals
[s.VI]
Boeth. mus. 2, 30 p. 264, 16: MDCCCCXLIIII. II.XLVIII. II.CLXXXVII. Tertius igitur terminus ad primum toni retinet proportionem, secundus vero ad primum semitonii minoris, apotomes vero tertius ad secundum (inde Heinr. Aug. 67. Hier. Mor. 17 p. 120, 17. Ioh. Hoth. exc. p. 50). Boeth. mus. 3, 5 p. 277, 2: duas Philolaus efficit partes, unam, quae dimidio sit maior, eamque apotomen vocat, reliquam, quae dimidio sit minor, eamque rursus diesin dicit, quam posteri semitonium minus appellavere; harum vero differentiam comma (inde Lambertus p. 258a. Hier. Mor. 15 p. 68, 29). al. Boeth. mus. 3, 8 p. 278, 32: Apotome autem a minore semitonio duobus schismatibus differt; differt enim commate. Sed duo schismata unum perficiunt comma (inde Reg. Prum. 16, 40. Anon. Bernh. 2, 72. Hier. Mor. 15 p. 70, 21. Ps.-Mur. interv. p. 310b. Nicol. Burt. 1, 21, 116. Bonav. Brix. 24, 67). Boeth. mus. 3, 15 p. 295, 20: Apotomen maiorem esse quam quattuor commata, minorem quam quinque, tonum maiorem quam VIII, minorem quam VIIII (inde Hier. Mor. 17 p. 140, 22. Quat. princ. 2, 19 p. 216b. Willelm. 1, 6. Adam Fuld. 4, 7).
[s.IX-XII]
Gloss. Boeth. mus. 1, 16, 67: ‚Comparatus enim (sc. XVII) ad XVI habet in se totum XVI et eius sextam decimam partem‘: apotome maior. al.
[s.IX]
Gloss. Boeth. mus. II 70. Reg. Prum. 4, 7. al.
[s.X-XI]
Ps.-Bernel. interv. 2: A summa quacumque locata vicesimam septimam subtrahas, ex relicta octavam decimam quaeras, inventam integrae summae adiungas et semitonium habebis. Deinde apotome invenire si vis, semitonii differentiae tertiam et tertiae centesimam quartam vel totius differentiae trecentesimam duodecimam cum ipsa tota differentia ultimo termino componas et tonum ad primum, apotome ad secundum habebis. Gloss. Boeth. mus. III 47. Interv. Regula 13. Oliva p. 292. al. Heinr. Aug. 63: D.: Quid interpretatur apotome? M.: Decisio, quia in duabus partibus inaequalibus, qua parte maior augmentatur, minor minoratur. D.: Quomodo invenitur apotome? M.: Tolle de tribus tonis continuis diatessaron et relinquitur apotome, quod est semitonium maius. al. Aribo 55 p. 17: cum illo tono, qui est a ⋅b⋅ in ⋅c⋅, participat spacium, quod est a ⋅b⋅ in ⋅⋅, quod est maius toni spacium, quod apotome dicitur (inde Engelb. Adm. 2, 26). Frut. brev. 4 p. 45.
[s.XII]
Ton. Gratianop. p. 49: Apotome autem minore semitonio duobus scismatibus differt; differt enim comate. al. Theinr. Dov. 3, 23, 7 - 14.
[s.XIII]
Hier. Mor. 15 p. 71, 15: Inter has autem tritonus et minus diapente mediae incidunt, cum tritonus superat diatesseron apotome diesique superatur a diapente, et similiter minus diapente diesi superat diatesseron et apotome superatur a diapente. al. Engelb. Adm. 2, 1. al.
[s.XIV]
March. luc. 2, 9, 10: Igitur decimus septimus numerus ad sextum decimum comparatus habet ipsum totum et eius sextam decimam partem; et vocatur hec proportio sesquisexta decima. In hac autem proportione est semitonium dyatonicum, quod maius dicitur, enarmonico comparatum. Hoc semitonium vocatur apotome maius, hoc est pars maior, toni medietatem excedens (sim. Petr. Dion. 4 p. 150). Iac. Leod. cons. 61. Iac. Leod. comp. 2, 4, 30. al. Iac. Leod. spec. 2, 62 - 70 passim. Iac. Leod. spec. 2, 63, 4: Quamvis autem Boethius de semitonio maiore dicat quod vocari potest decisio, illo tamen nomine raro vel nunquam utitur, sed consonantiam hanc, de qua prosequimur, partem maiorem toni vel semitonium maius nominat, vel apotomen, et sic communiter ab antiquis Graecis et Latinis, a Guidone et modernis nominatur. Iac. Leod. spec. 2, 80, 15: semiditonus dicitur imperfectus ditonus, a quo deficit in apotome. Iac. Leod. spec. 2, 126, 40: Apotome vel semitonium maius super139partiens proportio. Iac. Leod. spec. 3, 18 - 23 passim. Iac. Leod. spec. /Bd. 1, Sp. 116/ 3, 20, tit.: Quod apotome minor est quinque commatibus, maior tamen quam quattuor. al. Ps.-Mur. interv. p. 310a: Apotome continet in se diesim et unum comma. Item secundum dicta Hugonis in libro suo, qui vocatur ‚Nepos‘, semitonium maius continet in se diesim et unum schisma, hoc est, medietatem commatis cum diesi. al. Ioh. Boen ars 2, 18 - 21 passim. Ioh. Boen mus. 2, 93. al. Quat. princ. 2, 18 p. 215b. Willelm. 1, 5. al. Anon. Ellsworth 3 p. 206, 2.
[s.XV]
Orig. et eff. 13, tit.: Differentia inter apotome et lima. Est quoddam instrumentum in arte utraque musicali, scilicet monocordum, per quod omnis ars musicalis distinguitur et probatur, in cuius medietate diapason strenue situatur. Et continet sex tonos fere; illa pars, quae remanet inter diapason et medietatem monocordi dicitur apotome. Lima vero id non est. Ioh. Cicon. mus. 1, 23 p. 104, 6. Ugol. Urb. 1, 30, 4: Supervaditur igitur imperfectum diapente a perfecto per semitonium maius, quod apotome est, ex huiusmodi ergo apotome defectu dicitur diapente imperfectum. Ugol. Urb. 1, 37, 2: diapason imperfectum, quod a perfecto diapason per apotome sive per maius semitonium distare comprehenditur. Ugol. Urb. 5, 14, 12. Ugol. Urb. 5, 32 passim. Ugol. Urb. 5, 37 passim. Ugol. Urb. 5, 46 - 48 passim. al. Georg. Ans. 1, 107: Apothome vero, sive maius emitonium, minus suum exsuperat fere septima parte: est enim ad illum sicut epitritus, ipsum et eius fere tertiam continens partem. al. Ioh. Legr. rit. 1, 3, 2, 25: Ergo coma parvissimum duabus diesibus iunctum apothome generat. al. Ioh. Legr. tac. p. 414b. Tab. Catan. p. 142 - 144 passim. Fr. Gafur. extr. 7, 16, 1. al. Ioh. Hoth. exc. p. 53: Itidem per sectionem toni in lima atque apothomen semitonia croma nascuntur, enharmonium vero per incisionem limatis in duas diesos. al. Nicol. Burt. 1, 12, 73. al. Adam Fuld. 4, 7. Fr. Gafur. theor. 4, 3 passim. al. Guill. Pod. 3, 13. al. Fr. Gafur. pract. 1, 4. Erasm. Hor. p. 82b. al.
b in der Praxis in musical practice
[s.XI]
Heinr. Aug. 65: D.: Potestne apotome esse in melodiis? M.: Minime. D.: Quare? M.: Quia cum tono minus et semitonio fit maius, nec tonus est, nec semitonium.
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 2, 63, 24: Reperitur autem semitonium maius, quod vocamus apotomen, in compositione gammatis non nisi in duobus locis tantum, si vera et non falsa utamur musica, scilicet inter voces ipsius ⋅b⋅fa⋅♮⋅mi; ⋅b⋅fa⋅♮⋅mi autem bis in manu reperitur. Iac. Leod. spec. 2, 67, 3: Voces ipsius apotomes, ut sunt fa et mi in ascendendo et mi fa in descendendo, non solum difficilis sunt pronuntiationis ab eodem, sed etiam, simul a diversis si cantentur, rudes et discordantes multum sunt. Iac. Leod. spec. 4, 11, 4: Remanent autem septem in diapason inclusae, quibus non utimur per se, scilicet comma, apotome, tonus minor, tonus maximus, semitritonus, tetratonus et pentatonus. Iac. Leod. spec. 4, 11, 6: Quis enim secundum vocem humanam apte per se et distincte valet apotomen cantare? Iac. Leod. spec. 4, 49, 1: Quae enim tonum hunc praecedunt, perfecte discordant et sunt 4, scilicet comma, diesis, apotome, tonus minor. Si quidem voces illarum, prout est tactum, imperfectam dicunt distantiam et, praeter diesim, non perfecte dicibilem secundum humanam vocem, ideo inter consonantias illas diesis tantum in usu est. al. Ioh. Boen ars 2, 18, 7: Hiis duobus, scilicet commati et apothome, veteres nullas speciales claves dederunt, quoniam forte gradus, quos faciunt, non apud eos melici fuerunt. Ioh. Boen mus. 3, 101: Impossibile est disponi maius semitonium inter claves diversas. Hec conclusio distinguit figurationem cantus cromatici nostram ab antiquis, cum enim nos apothomen, quam ipsi sub duabus cordis statuerunt, in una eademque clave cogimur figurare.
[s.XV]
Ugol. Urb. 2, 34, 7: inter mi et fa maxima ex quintae imperfectione oritur /Bd. 1, Sp. 117/ discordia, ex defectu enim semitonii maioris, quod apotome nominatur. Haec quinta redditur imperfecta, ob hanc enim considerationem et causam hac in parte musica ficta inventa est. Ioh. Legr. rit. 2, 3, 3, 26: Quid sit diesis in contrapuncto: Est autem hic diesis quaedam toni duabus in partibus sectio, per quam huiusmodi prolationem minoribus dissonantiis apothome, quod maior pars est toni, desuper adiungitur, quod siquidem totiens fieri debet, quotiens et ubicumque tales dissonantias ad suam perfectionem per tonum superius ac tonum inferius ire sentitur. Bart. Ram. 3, 2, 4 p. 99: in prima scilicet monochordi divisione unum tantum est semitonium, quod evitari debet, illud scilicet, quod apotome a Platone dictum fuisse constat. Igitur cantores aut instrumentorum pulsatores numquam faciant transitum a voce sive chorda ⋅b⋅ in ⋅♮⋅ nec e contra, quoniam illud semitonium in symphonia non ponitur. al. Guill. Pod. 6, 10: Sit igitur diapente consonantia ⋅d⋅a⋅, cuius gravior sonus intendatur ad ⋅e⋅, acutior vero remittatur ad ⋅g⋅ semiditono vel tertia minori distantes. ... Si vero ab eadem tertia ad predictam consonantiam rursus deveniant, tunc per unius apothome vel semitonii maioris additionem imperfectam illam in maiorem convertimus ita, ut ⋅g⋅, quod erat diatonicum, cromaticum fiat. Contr. Species plani 49: Item ubicumque sexta fieri oporteat super mi vel la de ⋅e⋅lami gravi, que fieri habet in ⋅c⋅solfaut, hoc est super fa, illud fa debet altificari per semitonium maius, quod apotome nuncupatur, et debet signari per signum de ♯ aut nomen fa, dum tamen per ipsum fa sol, quod est in ⋅d⋅lasolre, sequatur immediate, et erit octava.
B größerer Teil des Ganztons (aus drei von fünf Dieses eines Ganztons bestehend) the larger part of a whole tone (consisting of three of the five dieses forming a whole tone
[s.XIV]
March. luc. 2, 5, 22: nature istorum semitoniorum in quinque partes spacium ipsius toni scilicet dividendo clarissime cognoscuntur. Quarum quelibet quinta pars vocatur dyesis, quasi decisio seu divisio summa; hec est maior divisio, que possit in tono cantabili reperiri. Due autem simul iuncte ex istis quinque componunt semitonium enarmonicum, quod minus est, quod a Platone vocatum est lima, continens duas dyeses; tres vero ex istis dyesibus faciunt semitonium dyatonicum, quod maius est, quod quidem vocatur apotome maius, id est pars maior toni in duas divisi, quatuor autem dyeses cromaticum semitonium constituunt (inde Bonav. Brix. 24, 78).
[C irrtümlich: Teil des Halbtons erroneous: part of a semitone]
[s.XI]
Willeh. Hirs. 26 (c. 25), 5: Semitonii partes apothomae dicuntur.
 
Artikelverweis 
appono -posui, -positum, -ere (auf gleicher Tonhöhe) danebensetzen to position (at the same pitch)
1 beim Schlußton eines Psalmverses im Vergleich zur folgenden Antiphon in the case of the final note of a psalm tone in comparison with the following antiphon
[s.X]
Odo Aret. II p. 85a: In premissis antiphonis preposita est distinctio per ditonum; in subsequentibus apposita. Odo Aret. II p. 90b: superest, ut deuterus intexatur cum suis formulis tam autenticis quam plagalibus, quas habet praepositivas (ms.; ed.: postpositivas) tono ditono et diatessaron. Suppositas autem per semitonium et hec in autentis habet autem et appositas. Unde et quinque formulis constare videtur. Odo Aret. II p. 94b: In his apposita est formula et in eorum similibus. Ceterum subsequentibus fit supposita. ibid.: Precedens formula partim semitonio est supposita, partim apposita; subsequens autem diatessaron preponitur. Igitur in formarum positionibus curandum, que et quibus motibus sint preposite vel apposite aut supposite. Odo Aret. II p. 96a: /Bd. 1, Sp. 118/ sit appositiva ut in appositis introitibus. Odo Aret. II p. 98a. Odo Aret. II p. 101b: Igitur, ut in ceteris, et in trito forme cum propriis antiphonis in autento inferantur tetrardo, quas necesse est ut praepositas (ms.; ed.: propositas), appositas et suppositas habeat. Praepositas (ms.; ed.: Propositas) per tonum, ditonum, semitonium et diapente, que simul quinque fiunt: duas scilicet per tonum et unam per semitonium, unam vero diapente, quintam vero per ditonum. Suppositas autem per tonum duas, et unam per semiditonum; una autem fit apposita. Odo Aret. II p. 107a.
[s.XV]
Iac. Theat. 28: Distinciones autentici proti sunt apposita in finali voce ⋅d⋅, preposita in ⋅a⋅, subposita in ⋅c⋅. ibid. sim.
2 allgemein bei der Aneinanderreihung von Tonbewegungen in general with reference to the arrangement of melodic gestures one after the other
a Definition
[s.XI]
Guido micr. 16, 16: Dissimiliter deinde vel similiter facta coniunctione motus motui tum erit praepositus, id est in superioribus positus; tum suppositus; tum appositus, id est, cum in eadem voce unius finis erit alteriusque principium; tum interpositus, id est quando unus motus infra alium positus et minus est gravis et minus acutus; tum commixtus, id est partim interpositus partimque suppositus aut praepositus aut appositus (inde Mot. Musica est p. 156. Mot. Musica est p. 160. Aribo 38 p. 51. Comm. Guid. 55 p. 161. Ioh. Cott. mus. 23, 14. Trad. Guid. 5. Anon. Pannain p. 416. Iac. Leod. spec. 6, 69, 17. Iac. Theat. 15).
b Gebrauch usage
[s.XI]
Guido micr. 16, 22 descr. (cf. app. crit.). Mot. Musica est p. 160: Nunc de similiter appositis (sc. motibus). ... Apponitur ergo arsis arsi ex similibus ut „Nato Domino“, „Aufer a me“; thesis thesi ut in com. „Tollite“, „Adorate Dominum“, „Iuravi“; arsis thesi ut „Terribilis est“, „Haec sacri“; thesis arsi ut „O ammirab.“, „O quam“. Ex dissimilibus vero appositis, arsis arsi ut „Ecce ego“, „Mulieres“, „Angelorum regi“, „Accedentes“; thesis thesi ut „Beata Dei“, grad. „Oculi“, „Elegit eos“, „Iustum deduxit“, „Ultima namque“; arsis thesi ut „Crux Iesu Chri.“, „Remigius“, item „Rex autem dixit“; thesis arsi „O Sapientia“, „Veni Sancte“, „O beata Cecilia“ et „Ecce sedes“. Mot. Musica est p. 168 Aribo 40 p. 51: motus motui ... appositus ut „Ecce ego m. v.“. Aribo 46 p. 52: De commoditate appositi (sc. motus) et quod tam ascendendo quam descendendo sit (inde Comm. Guid. 42 p. 167). Aribo 51 p. 52: Sed diatesserontice melius ascendit appositus, quia eius principium et finis proportionaliter conferetur principio et fini praecedentis. (inde Comm. Guid. 47 p. 168) Aribo 47 p. 52 - 55 p. 53 passim (inde Comm. Guid. 43 p. 167 - 51 p. 168). Comm. Guid. 58 p. 161. Comm. Guid. 63 p. 161: Motum appositum motui ex similibus in hac antiphona „Nato Domino“. Item appositam thesim arsi ex similibus in hac „O admirabile“. Comm. Guid. 71 p. 162. Comm. Guid. 79 p. 162: motus apponitur dissimili coniunctione, qui patet in principio supradictae antiphonae „Christus resurgens“. Comm. Guid. 82 - 84 p. 163. Comm. Guid. 21 p. 166 - 35 p. 167. Mot. Omnis cantus p. 186: Omnis cantus per notam canitur, aut per prepositam, aut per subpositam, aut per interpositam, aut per appositam, aut per mixtam. ibid.: Fiunt autem de vocum coniunctiones nunc preposite, nunc subposite, interdum interposite, modo vero apposite aliquando etiam mixte secundum laxationis et acuminis, hoc est augmenti et detrimenti modorum varias qualitates, id est secundum qualitatem elevationis et depositionis. Mot. Omnis cantus p. 187: Apposite sunt ut „Alleluia. Paratum“ (cf. app. crit.). Mot. Omnis cantus p. 187: Preponuntur ergo vel subponuntur, interponuntur, apponuntur et miscentur hii supra dicti motus, utpote tonus tono preponitur vel quilibet motus /Bd. 1, Sp. 119/ alius ⋅C⋅D⋅ ⋅E⋅D⋅. Subponitur ut ⋅G⋅E⋅ ⋅D⋅E⋅. Interponitur ut ⋅D⋅G⋅ ⋅F⋅E⋅. Apponitur ut illud ⋅C⋅D⋅ ⋅F⋅D⋅(?). Admiscentur iuxta illud ⋅C⋅E⋅ ⋅F⋅G⋅ ⋅F⋅C⋅. Compil. Casin. 1, 86 p. 175. Ps.-Guido epil. p. 40 descr.
[s.XII]
Anon. Pannain p. 416: hae (ed.: haec) positiones dividuntur secundum modum intensionis et remissionis, augmentationis et relaxationis, verbi gratia (ms.; ed.: Ex.) ut praepositae intensionis, subpositae remissionis, interpositae augmentationis, appositae laxationis, mixtae secundum varietates.
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 6, 69, 7: Item praedicti motus, ut arsis et thesis invicem coniuncti, amplius possunt variari, quia aut unus est alio similiter aut dissimiliter praepositus, aut similiter vel dissimiliter suppositus, aut similiter vel dissimiliter appositus, similiter vel dissimiliter interpositus, similiter vel dissimiliter mixtus. Iac. Leod. spec. 6, 69, 17: Sequitur de motu apposito. Apponitur autem motus motui, cum in eadem voce est unius finis et alterius principium. Apponitur igitur arsis arsi ... thesis thesi ... arsis thesi ... thesis arsi ... Sequuntur exempla de dissimiliter appositis. Apponitur arsis arsi dissimiliter ... thesis thesi ... arsis thesi ... thesis arsi ... . Iac. Leod. spec. 6, 69, 26 - 34.
3 speziell bei der Aneinanderreihung von Quarten und Quinten specifically with reference to the melodic occurence of fourths and fifths one after the other
[s.XIV]
March. luc. 11, 4, 214: sciendum est, quod specierum dyatessaron et dyapente alia principalis, alia terminalis; alia propria, alia communis; alia simplex, alia composita; alia aggregata, alia disgregata; alia apposita, alia preposita, alia supposita; alia continua; alia commixta; alia intensa, alia remissa dicitur (inde Ioh. Cicon. mus. 2, 10 p. 258, 9. Ugol. Urb. 1, 46, 3. Fr. Gafur. extr. 8, 3, 1). March. luc. 11, 4, 223: apposita (sc. dicitur illa species), que apponitur super altera, ut hic (sequitur exemplum: D-a, a-d; C-F-c) (inde Ioh. Cicon. mus. 2, 10 p. 258, 17. Fr. Gafur. extr. 8, 3, 10. cf. Ugol. Urb. 1, 46, 9).
 
Artikelverweis 
apposita (aposita) Neumenbezeichnung unbekannter Bedeutung term of undetermined meaning that designates a neume
[s.XI]
Neum. Accentus p. 195: Aposita (ms. Firenze, Laur. Ashb. 1051: apposita) .
 
Artikelverweis 
appositio -onis f. das Danebensetzen auf gleicher Tonhöhe positioning at the same pitch
[s.XI]
Comm. Guid. 95 p. 163: Supradictas motuum praepositiones vel suppositiones, appositiones quoque et interpositiones seu commixtiones generaliter hic vocat (sc. Guido) positiones, posito nomine qualitatis vel formae pro formati, positiones scilicet pro praepositis vel suppositis et ceteris motibus.
 
Artikelverweis 
appositivus -a, -um auf gleicher Tonhöhe stehend standing at the same pitch
[s.X]
Odo Aret. II p. 81a: protus decem habet regulares formulas, id est, sex prepositivas et tres appositivas et unam suppositivam. Et he quidem, que prepositive sunt, fiunt tono, ditono, semiditono vel triemitonio et diapente. Appositive autem sunt, que in eadem voce, qua (ms.; ed.: quam) formula finitur, antiphone principium <ponunt> (ms. et ed.: ponitur). Et he quidem duobus modis fiunt, id est aliquando in prima voce, id est ea, que finem terminat, interdum in affinibus. Odo Aret. II p. 96a: Predictis introitibus formula sit suppositiva semitonio, et paululum subsequentes premittantur ita, ut sit appositiva, ut in appositis introitibus.
[s.XI]
Lib. spec. 41 p. 51: Quot sunt genera distinctionum? Quinque, videlicet appositivae, subpositivae, praepositivae, mixtae et /Bd. 1, Sp. 120/ abusivae. Appositivae sunt in finalibus vocibus, subpositivae sunt sub finalibus, praepositivae sunt super finalibus. Mixtae sunt plagales distinctiones, quae in autenticis cantibus inveniuntur. Ps.-Guido epil. p. 39b: Ex qualitate autem modi et ex quantitate singuli procreantur motus. Vox autem fit praepositiva, appositiva et subpositiva. Quae dum simul permixtae fuerint, regulares et probatissimas in unoquoque modo confert formulas.
 
Artikelverweis 
appressio -onis f. Anstieg (einer Tonreihe) ascent (in pitch) [opp.: depressio]
[s.XV]
Anon. La Fage III p. 243: Nota quod deductiones sunt septem (ms.: sectem, ed.: sequentes) scilicet Gammaut⋅C⋅F⋅G⋅c⋅f⋅g⋅. Quare dicuntur deductiones? Quia quaelibet istarum habet sex voces, scilicet tres in appressione et tres in depressione. (pergit ms.: Et vocantur sic: ut, re, mi, fa, sol, la. Sic ordinantur: ut, re, mi sunt ascendendo et fa, sol, la sunt descendendo.)
 
Artikelverweis 
appressus v. pressus
 
Artikelverweis 
approprio -avi, -atum, -are mit einem Stiel (Cauda) versehen, kaudieren to add a stem
[s.XIV]
Ps.-Theodon. pr. p. 32. Ps.-Theodon. 1 p. 32: Brevis notula est illa, quae simpliciter est quadrata vel quae ad sinistram partem est appropriata; brevis simpliciter quadrata talis est:   . Brevium appropriatarum aliae sunt appropriatae deorsum, ut hic:    et aliae desursum, ut hic:   . ... Semibreves sunt obliquae, ut tales:   . Obliquarum quaedam appropriantur a parte superiori, quae minimae vocantur, ut tales sunt:   . At quidam musici antiqui praedictas appropriaverint a parte inferiori, ut hic: ... Longa notula quadrata est a parte dextra appropriata tam deorsum, ut hic:  quam desursum, ut hic: . Ps.-Theodon. 1 p. 33: Et sciendum est, quod aliquando una nota est appropriata ab utraque parte, tam deorsum quam desursum, sed debemus videre a qua parte proprietas superetur in longitudine. ibid. al. Ps.-Theodon. 2a p. 41: Tales notulae (sc. semiminimae) diversimode signantur, quia quaedam sunt, quae dictas appropriant de proprietate, ut minimas; sed proprietas parum est recurvanda ad modum hami, ut hic: . Ps.-Theodon. 2a p. 43. Ps.-Theodon. 4 p. 49-50.
 
Artikelverweis 
appulsus -us m. 1. Tonerzeugung bei der Singstimme durch ‚Anstoßen‘ eines Tons 2. ‚Anschlagen‘ von Instrumenten production of sound by ‘setting a sound in motion’ 2. beating, striking of instruments
1 Tonerzeugung bei der Singstimme durch ‚Anstoßen‘ eines Tons production of sound by ‘setting a sound in motion’
[s.IX-X]
Hucbald. 8 (p. 105b): Sed nec possibilitas humani appulsus his accommoda erit, ut in tam longe distantibus vocibus, uno quasi ictu tam facile e summo ad infima reflectatur, quin potius pene in novam permutatio erit vocem (inde Berno prol. p. 64b: nec ipsa humani appulsus possibilitas admittit, ut intervallis tam longe inter se distantibus aliquis aptus reddatur sonus. inde Iac. Leod. spec. 6, 34, 5.)
2 ‚Anschlagen‘ von Instrumenten beating, striking of instruments
[s.XV]
Paul. Paulir. 7, 3, 1 p. 13: Musica est, que perficitur instrumentis musicalibus aut flatu humano mediante, aut sola percussione, aut follium flatu, aut flatu et percussione, vel appulsu, vel quocumque alio modo. ... Dicitur appulsu propter nablum et rittoniam et alia, que ex metallorum tinniunt sonoritate apulsu percussione (cf. Howell, Paulus p. 22 sq). /Bd. 1, Sp. 121/