Wörterbuchnetz
Lexicon musicum Latinum medii aevi Bibliographische AngabenLogo badw
 
antistropha bis apotoma (Bd. 1, Sp. 112 bis 113)
Abschnitt zurück Abschnitt vor
Artikelverweis antistropha -ae f. ‚Rückwendung‘ (Wiederholung des Responsoriums nach dem Versikel) ‘return’ (repetition of the respond following the versicle)
[s.XV]
Guill. Pod. 4, 14: Vix enim isti (sc. versiculi) decantati fuerint, statim illa (sc. responsoria nocturnalia) vel perfecte vel imperfecte repetuntur. Quam quidem conversionem, qui de significatione verborum recte sensisse videntur, antistropham appellant; et eam, que a responsoriis ad eorum fit versiculos, stropham vocant. v. LmL anastropha, stropha
 
Artikelverweis 
apertatio -onis f. Aufschnitt (einer Pfeife) the mouth (of an organ pipe)
Fist. Incipit mensura 35 p. 138: Mensuratur igitur labium uniuscuiusque fistulae qua mensura; trahe circulum in rima cum inferiori ferro per latitudinem labii, quod infixum est circulo, et aliud ferrum circuli non ad caput, sed ad ipsum corpus fistulae extende, et sic inferius cornu in labio, videlicet in rima, ubi fistula cum capite sunt conexae, trahitur, sic cornu superius trahes, ubi ipsum circulum in fistula possis videre, et quidque circulus comprehenderit, partem quartam per apertationem uniuscuiusque fistulae reservabis excidendo.
 
Artikelverweis 
apertum, overtum -i n. (francogall. vert, ouvert; inde lat. overtum) Halbschluß (‚offene‘ Schlußwendung eines Kompositionsabschnitts, die bei der Wiederholung durch einen Ganzschluß (clausum) ersetzt wird) half-cadence‚ first ending (‘open’ cadence of a compositional section that is complemented by a full cadence or second ending (clausum) in its repetition) [opp.: clausum]
[s.XIII-XIV]
Ioh. Groch. 143: Partes autem ductiae et stantipedis puncta communiter dicuntur. Punctus autem est ordinata aggregatio concordantiarum harmoniam facientium ascendendo et descendendo, duas habens partes in principio similes, in fine differentes, quae clausum et apertum communiter appellantur. Aegid. Mur. p. 128b: Isto modo debet fieri ballada simplex: in primo fac apertum et clausum, et ultimo fac clausum solummodo. Item ballada duplex habet apertum et clausum ante et retro. Item vironellus simplex /Bd. 1, Sp. 113/ habet ante apertum et clausum retro. Item vironellus duplex habet dimidium apertum et clausum ante, et apertum et clausum retro. Item rondellus habet apertum ante, quando finitur in ut, et debet esse decima; et quando finitur in la, debet esse quinta, et retro clausum. Gen. disc. Differentia 3: Item: balladi vocantur illi, qui habent overtum et clausulum in primo versu. ... Item de vireletis: omnes sunt vireleti, qui non habent in primo versu clausulum nec overtum, sed in secundo versu habent clausulum et overtum... Item de rondellis: rondelli non habent clausulum nec overtum in primo nec in secundo <versu> ... Item de fugis: illae non habent tenorem et cantant<ur> fugando; non habent clausulum nec overtum. ... Etiam „De petit peu“ est balladus, propter quod habet clausulum et overtum in primo versu. cf. Apel, Notation p. 395-398; HMT s. v. clausula p. 5
 
Artikelverweis 
apertus v. LmL flos apertus
 
Artikelverweis apesacua Neumenbezeichnung unbekannter Bedeutung term of undetermined meaning that designates a neume
[s.XI-XII]
Neum. Prima p. 195: Apesacua .
 
Artikelverweis 
aposita v. LmL apposita
 
Artikelverweis apostropha -ae f. Neumenbezeichnung (häufig in Verbindung mit anderen Neumen möglicherweise zur Kennzeichnung bestimmter rhythmischer oder vokaler Effekte verwendet) term that designates a neume (often in combination with other neumes, perhaps employed to indicate a particular rhythmic or vocal effect)
[s.XI]
Frut. brev. 14 p. 101: Apostropha , distropha (app. crit.: bistropha), tristropha.
[s.XII]
Neum. Punctum II p. 60: Apostropha . Walt. Odingt. 5, 2, 5: apostropha (ms. Cambridge; ms. Oxford: ; inde Willelm. 3, 18: Apostropha ). ... Quarumdam istarum figurarum nomina et causae patent. Quae autem habent aliquid ambiguitatis, expono: Apostropha est species accentus, quae tollit ultimam vocalem dictionis cum sequens dictio inchoat a vocali (inde Willelm. 3, 18; cf. Isid. etym. 1, 19, 8). Orig. et eff. 7, 1: Nomina notarum et pedum cantus aequeformis, scilicet plani: Longa, brevis, molossus, liquida, ypate et a<po>stropha (? ms. et ed.: astropha), dactilus, tribracus, iambus eqs. cf. Huglo, Neumes p. 63; Floros, Neumenkunde II p. 35 sqq.; Corbin, Neumen p. 8
adi. apostrophis mit einer Apostropha with an apostropha
[s.XII]
Neum. Punctum I tab. 12: Flexa apostrophis . ... Gutturalis apostrophis . v. LmL distropha, strophicus, tristropha
 
Artikelverweis 
apotome -es f. et apotoma -ae f. A. großer Halbton (bestehend aus einem kleinen Halbton und einem Komma) B. größerer Teil des Ganztons (aus drei von fünf Dieses eines Ganztons bestehend) [C. irrtümlich: Teil des Halbtons] A. major semitone (consisting of a minor semitone plus a comma) B. the larger part of a whole tone (consisting of three of the five dieses forming a whole tone) [C. erroneous: part of a semitone] [syn.: semitonium maius, decisio, incisio, semitonium diatonicum]
A großer Halbton (bestehend aus einem kleinen Halbton und einem Komma) major semitone (consisting of a minor semitone plus a comma)
1 Definition
[s.VI]
Boeth. mus. 2, 30 p. 263, 21: Reliqua igitur pars (sc. toni), quae maior est, apotome nuncupatur a Graecis, a nobis vero potest vocari decisio (inde Reg. Prum. 16, 23: apotama. /Bd. 1, Sp. 114/ Anon. Bernh. 2, 70. Frut. brev. 4 p. 44. Hier. Mor. 17 p. 119, 25. Iac. Leod. cons. 44. Iac. Leod. spec. 2, 63, 1. Gob. Pers. p. 184a. Ugol. Urb. 5, 14, 2). Boeth. mus. 3, 6 p. 277, 22: Nam si totus tonus ex apotome constat ac semitonio, semitonium vero ab apotome differt commate, nihil est aliud apotome nisi semitonium minus et comma (inde Reg. Prum. 16, 28. Anon. Bernh. 2, 70. Heinr. Aug. 62. Frut. brev. 4 p. 44. Hier. Mor. 15 p. 69, 16. Ps.-Mur. interv. p. 310a. Nicol. Burt. 1, 21, 111. Bonav. Brix. 24, 55. Fr. Gafur. theor. 4, 3).
[s.IX-XII]
Gloss. Boeth. mus. 2, 30, 21: maior pars toni ... i. apotome. al.
[s.IX]
Gloss. Boeth. mus. II 70.
[s.X-XI]
Gloss. Boeth. mus. III 48. Interv. Regula 12: maius semitonium, id est apotome. Oliva p. 293: cum toni divisio in duo semitonia non aequalia sit, constat veraque ratione colligitur unum eorum maius, alterum minus esse, quorum minus lima, maius apotome nominatum.
[s.XIII-XIV]
Engelb. Adm. 2, 18: Cum igitur tonus, sicut iam proximo patuit, in duo aequalia dividi non possit secundum proportionem harmonicam, propter hoc dividitur in duas partes inaequales, scilicet in maiorem, quae vocatur apotome, id est superdivisa, et haec est semitonium maius; et in minorem, que vocatur diesis, id est subductio a semitonio maiori; et haec est semitonium minus.
[s.XIV]
Iac. Leod. comp. 1, 5, 12: Sunt autem et partes toni, apotome et limma videlicet, id est semitonium maius et minus. Est autem semitonium maius in commate inter ⋅b⋅ et ⋅⋅. Iac. Leod. spec. 2, 64, 2: Dictum est apotomen esse illud, in quo tonus superat diesim in sonis vel sesquioctava proportio semitonii minoris proportionem in numeris vel chordis. Heinr. Eger 3 p. 40: Quorum (sc. semitoniorum) unum est minus, et dicitur a Graecis diesis, et alterum maius, et dicitur apotome, quod est incisio, quia modicum differt a tono.
[s.XV]
Ioh. Cicon. mus. 3, 11 p. 352, 3: Auctores nuncupaverunt maius semitonium semitonium, emitonium, apotome, comma, sima, lima et diesin; minus vero tantum semitonium et diesin (sim. Ioh. Cicon. prop. 11 p. 424, 14). Ugol. Urb. 1, 20, 16. Georg. Ans. 1, 96. Ioh. Keck 2 p. 323a. al. Interv. Notandum 2 p. 158 (p. 470b): minus principales (sc. modi) sunt hi, scilicet cisma, coma, dyacisma, dyeseos et apothome. ... Sed coma est modus continens unum gradum. ...Dyeseos est modus continens quattuor gradus, qui dicitur semitonium minus. Sed apothome est modus continens quinque gradus, et ille modus dicitur semitonium maius. Ioh. Legr. rit. 1, 1, 9, 7. Ioh. Tinct. diff. 1. Ioh. Tinct. diff. 17: Semitonium maius est illud, quod ex tribus diesibus constat, ut de mi in ⋅b⋅fa⋅b⋅mi usque ad fa in eodem loco, quod a pluribus apothome seu semitonium diatonicum appellatur. Fr. Gafur. extr. 6, 11, 3: Igitur sciendum est, quod semitoniorum quoddam cromaticum, quoddam dyatonicum et quoddam enarmonicum. Et ex hiis duo sunt, scilicet maior et minor. Maior dyatonicum seu apoteme nominatur. Bart. Ram. 1, 1, 5 p. 15: Iste enim Rogerius Caperon sic ait: Quatuor sunt figurae, quae additae sunt in cantu, scilicet: coruph, synemmenon, apotome et crisis. Coruph appellat gamma, quia addita, synemmenon ⋅b⋅, apotome vero ⋅♮⋅; sed crisim appellat ⋅e⋅ superacutam, ... bene etiam dicit apotomen, si intelligat distantiam ⋅b⋅ et ⋅♮⋅, quoniam sic a Boetio et a Philolao appellatur, quod maius semitonium dicimus. Adam Fuld. 4, 7. Fr. Gafur. theor. 4, 3. Guill. Pod. 3, 29: Semitoniorum autem id quod minus est, antiqui diesim vel lima, maius vero apothome appellarunt. ... semitonium vero maius, quia ex lima et comate compositum esse constat, recte apothome nuncupatur. Apothoma enim plurium condimentorum confectio est. Fr. Gafur. pract. 1, 2.
2 Gebrauch usage
a zur Bestimmung von Intervallen in the computation /Bd. 1, Sp. 115/ of intervals
[s.VI]
Boeth. mus. 2, 30 p. 264, 16: MDCCCCXLIIII. II.XLVIII. II.CLXXXVII. Tertius igitur terminus ad primum toni retinet proportionem, secundus vero ad primum semitonii minoris, apotomes vero tertius ad secundum (inde Heinr. Aug. 67. Hier. Mor. 17 p. 120, 17. Ioh. Hoth. exc. p. 50). Boeth. mus. 3, 5 p. 277, 2: duas Philolaus efficit partes, unam, quae dimidio sit maior, eamque apotomen vocat, reliquam, quae dimidio sit minor, eamque rursus diesin dicit, quam posteri semitonium minus appellavere; harum vero differentiam comma (inde Lambertus p. 258a. Hier. Mor. 15 p. 68, 29). al. Boeth. mus. 3, 8 p. 278, 32: Apotome autem a minore semitonio duobus schismatibus differt; differt enim commate. Sed duo schismata unum perficiunt comma (inde Reg. Prum. 16, 40. Anon. Bernh. 2, 72. Hier. Mor. 15 p. 70, 21. Ps.-Mur. interv. p. 310b. Nicol. Burt. 1, 21, 116. Bonav. Brix. 24, 67). Boeth. mus. 3, 15 p. 295, 20: Apotomen maiorem esse quam quattuor commata, minorem quam quinque, tonum maiorem quam VIII, minorem quam VIIII (inde Hier. Mor. 17 p. 140, 22. Quat. princ. 2, 19 p. 216b. Willelm. 1, 6. Adam Fuld. 4, 7).
[s.IX-XII]
Gloss. Boeth. mus. 1, 16, 67: ‚Comparatus enim (sc. XVII) ad XVI habet in se totum XVI et eius sextam decimam partem‘: apotome maior. al.
[s.IX]
Gloss. Boeth. mus. II 70. Reg. Prum. 4, 7. al.
[s.X-XI]
Ps.-Bernel. interv. 2: A summa quacumque locata vicesimam septimam subtrahas, ex relicta octavam decimam quaeras, inventam integrae summae adiungas et semitonium habebis. Deinde apotome invenire si vis, semitonii differentiae tertiam et tertiae centesimam quartam vel totius differentiae trecentesimam duodecimam cum ipsa tota differentia ultimo termino componas et tonum ad primum, apotome ad secundum habebis. Gloss. Boeth. mus. III 47. Interv. Regula 13. Oliva p. 292. al. Heinr. Aug. 63: D.: Quid interpretatur apotome? M.: Decisio, quia in duabus partibus inaequalibus, qua parte maior augmentatur, minor minoratur. D.: Quomodo invenitur apotome? M.: Tolle de tribus tonis continuis diatessaron et relinquitur apotome, quod est semitonium maius. al. Aribo 55 p. 17: cum illo tono, qui est a ⋅b⋅ in ⋅c⋅, participat spacium, quod est a ⋅b⋅ in ⋅⋅, quod est maius toni spacium, quod apotome dicitur (inde Engelb. Adm. 2, 26). Frut. brev. 4 p. 45.
[s.XII]
Ton. Gratianop. p. 49: Apotome autem minore semitonio duobus scismatibus differt; differt enim comate. al. Theinr. Dov. 3, 23, 7 - 14.
[s.XIII]
Hier. Mor. 15 p. 71, 15: Inter has autem tritonus et minus diapente mediae incidunt, cum tritonus superat diatesseron apotome diesique superatur a diapente, et similiter minus diapente diesi superat diatesseron et apotome superatur a diapente. al. Engelb. Adm. 2, 1. al.
[s.XIV]
March. luc. 2, 9, 10: Igitur decimus septimus numerus ad sextum decimum comparatus habet ipsum totum et eius sextam decimam partem; et vocatur hec proportio sesquisexta decima. In hac autem proportione est semitonium dyatonicum, quod maius dicitur, enarmonico comparatum. Hoc semitonium vocatur apotome maius, hoc est pars maior, toni medietatem excedens (sim. Petr. Dion. 4 p. 150). Iac. Leod. cons. 61. Iac. Leod. comp. 2, 4, 30. al. Iac. Leod. spec. 2, 62 - 70 passim. Iac. Leod. spec. 2, 63, 4: Quamvis autem Boethius de semitonio maiore dicat quod vocari potest decisio, illo tamen nomine raro vel nunquam utitur, sed consonantiam hanc, de qua prosequimur, partem maiorem toni vel semitonium maius nominat, vel apotomen, et sic communiter ab antiquis Graecis et Latinis, a Guidone et modernis nominatur. Iac. Leod. spec. 2, 80, 15: semiditonus dicitur imperfectus ditonus, a quo deficit in apotome. Iac. Leod. spec. 2, 126, 40: Apotome vel semitonium maius super139partiens proportio. Iac. Leod. spec. 3, 18 - 23 passim. Iac. Leod. spec. /Bd. 1, Sp. 116/ 3, 20, tit.: Quod apotome minor est quinque commatibus, maior tamen quam quattuor. al. Ps.-Mur. interv. p. 310a: Apotome continet in se diesim et unum comma. Item secundum dicta Hugonis in libro suo, qui vocatur ‚Nepos‘, semitonium maius continet in se diesim et unum schisma, hoc est, medietatem commatis cum diesi. al. Ioh. Boen ars 2, 18 - 21 passim. Ioh. Boen mus. 2, 93. al. Quat. princ. 2, 18 p. 215b. Willelm. 1, 5. al. Anon. Ellsworth 3 p. 206, 2.
[s.XV]
Orig. et eff. 13, tit.: Differentia inter apotome et lima. Est quoddam instrumentum in arte utraque musicali, scilicet monocordum, per quod omnis ars musicalis distinguitur et probatur, in cuius medietate diapason strenue situatur. Et continet sex tonos fere; illa pars, quae remanet inter diapason et medietatem monocordi dicitur apotome. Lima vero id non est. Ioh. Cicon. mus. 1, 23 p. 104, 6. Ugol. Urb. 1, 30, 4: Supervaditur igitur imperfectum diapente a perfecto per semitonium maius, quod apotome est, ex huiusmodi ergo apotome defectu dicitur diapente imperfectum. Ugol. Urb. 1, 37, 2: diapason imperfectum, quod a perfecto diapason per apotome sive per maius semitonium distare comprehenditur. Ugol. Urb. 5, 14, 12. Ugol. Urb. 5, 32 passim. Ugol. Urb. 5, 37 passim. Ugol. Urb. 5, 46 - 48 passim. al. Georg. Ans. 1, 107: Apothome vero, sive maius emitonium, minus suum exsuperat fere septima parte: est enim ad illum sicut epitritus, ipsum et eius fere tertiam continens partem. al. Ioh. Legr. rit. 1, 3, 2, 25: Ergo coma parvissimum duabus diesibus iunctum apothome generat. al. Ioh. Legr. tac. p. 414b. Tab. Catan. p. 142 - 144 passim. Fr. Gafur. extr. 7, 16, 1. al. Ioh. Hoth. exc. p. 53: Itidem per sectionem toni in lima atque apothomen semitonia croma nascuntur, enharmonium vero per incisionem limatis in duas diesos. al. Nicol. Burt. 1, 12, 73. al. Adam Fuld. 4, 7. Fr. Gafur. theor. 4, 3 passim. al. Guill. Pod. 3, 13. al. Fr. Gafur. pract. 1, 4. Erasm. Hor. p. 82b. al.
b in der Praxis in musical practice
[s.XI]
Heinr. Aug. 65: D.: Potestne apotome esse in melodiis? M.: Minime. D.: Quare? M.: Quia cum tono minus et semitonio fit maius, nec tonus est, nec semitonium.
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 2, 63, 24: Reperitur autem semitonium maius, quod vocamus apotomen, in compositione gammatis non nisi in duobus locis tantum, si vera et non falsa utamur musica, scilicet inter voces ipsius ⋅b⋅fa⋅♮⋅mi; ⋅b⋅fa⋅♮⋅mi autem bis in manu reperitur. Iac. Leod. spec. 2, 67, 3: Voces ipsius apotomes, ut sunt fa et mi in ascendendo et mi fa in descendendo, non solum difficilis sunt pronuntiationis ab eodem, sed etiam, simul a diversis si cantentur, rudes et discordantes multum sunt. Iac. Leod. spec. 4, 11, 4: Remanent autem septem in diapason inclusae, quibus non utimur per se, scilicet comma, apotome, tonus minor, tonus maximus, semitritonus, tetratonus et pentatonus. Iac. Leod. spec. 4, 11, 6: Quis enim secundum vocem humanam apte per se et distincte valet apotomen cantare? Iac. Leod. spec. 4, 49, 1: Quae enim tonum hunc praecedunt, perfecte discordant et sunt 4, scilicet comma, diesis, apotome, tonus minor. Si quidem voces illarum, prout est tactum, imperfectam dicunt distantiam et, praeter diesim, non perfecte dicibilem secundum humanam vocem, ideo inter consonantias illas diesis tantum in usu est. al. Ioh. Boen ars 2, 18, 7: Hiis duobus, scilicet commati et apothome, veteres nullas speciales claves dederunt, quoniam forte gradus, quos faciunt, non apud eos melici fuerunt. Ioh. Boen mus. 3, 101: Impossibile est disponi maius semitonium inter claves diversas. Hec conclusio distinguit figurationem cantus cromatici nostram ab antiquis, cum enim nos apothomen, quam ipsi sub duabus cordis statuerunt, in una eademque clave cogimur figurare.
[s.XV]
Ugol. Urb. 2, 34, 7: inter mi et fa maxima ex quintae imperfectione oritur /Bd. 1, Sp. 117/ discordia, ex defectu enim semitonii maioris, quod apotome nominatur. Haec quinta redditur imperfecta, ob hanc enim considerationem et causam hac in parte musica ficta inventa est. Ioh. Legr. rit. 2, 3, 3, 26: Quid sit diesis in contrapuncto: Est autem hic diesis quaedam toni duabus in partibus sectio, per quam huiusmodi prolationem minoribus dissonantiis apothome, quod maior pars est toni, desuper adiungitur, quod siquidem totiens fieri debet, quotiens et ubicumque tales dissonantias ad suam perfectionem per tonum superius ac tonum inferius ire sentitur. Bart. Ram. 3, 2, 4 p. 99: in prima scilicet monochordi divisione unum tantum est semitonium, quod evitari debet, illud scilicet, quod apotome a Platone dictum fuisse constat. Igitur cantores aut instrumentorum pulsatores numquam faciant transitum a voce sive chorda ⋅b⋅ in ⋅♮⋅ nec e contra, quoniam illud semitonium in symphonia non ponitur. al. Guill. Pod. 6, 10: Sit igitur diapente consonantia ⋅d⋅a⋅, cuius gravior sonus intendatur ad ⋅e⋅, acutior vero remittatur ad ⋅g⋅ semiditono vel tertia minori distantes. ... Si vero ab eadem tertia ad predictam consonantiam rursus deveniant, tunc per unius apothome vel semitonii maioris additionem imperfectam illam in maiorem convertimus ita, ut ⋅g⋅, quod erat diatonicum, cromaticum fiat. Contr. Species plani 49: Item ubicumque sexta fieri oporteat super mi vel la de ⋅e⋅lami gravi, que fieri habet in ⋅c⋅solfaut, hoc est super fa, illud fa debet altificari per semitonium maius, quod apotome nuncupatur, et debet signari per signum de ♯ aut nomen fa, dum tamen per ipsum fa sol, quod est in ⋅d⋅lasolre, sequatur immediate, et erit octava.
B größerer Teil des Ganztons (aus drei von fünf Dieses eines Ganztons bestehend) the larger part of a whole tone (consisting of three of the five dieses forming a whole tone
[s.XIV]
March. luc. 2, 5, 22: nature istorum semitoniorum in quinque partes spacium ipsius toni scilicet dividendo clarissime cognoscuntur. Quarum quelibet quinta pars vocatur dyesis, quasi decisio seu divisio summa; hec est maior divisio, que possit in tono cantabili reperiri. Due autem simul iuncte ex istis quinque componunt semitonium enarmonicum, quod minus est, quod a Platone vocatum est lima, continens duas dyeses; tres vero ex istis dyesibus faciunt semitonium dyatonicum, quod maius est, quod quidem vocatur apotome maius, id est pars maior toni in duas divisi, quatuor autem dyeses cromaticum semitonium constituunt (inde Bonav. Brix. 24, 78).
[C irrtümlich: Teil des Halbtons erroneous: part of a semitone]
[s.XI]
Willeh. Hirs. 26 (c. 25), 5: Semitonii partes apothomae dicuntur.