Wörterbuchnetz
Lexicon musicum Latinum medii aevi Bibliographische AngabenLogo badw
 
Ambrosianus bis anaietanenagis (Bd. 1, Sp. 95 bis 98)
Abschnitt zurück Abschnitt vor
Artikelverweis Ambrosianus -a, -um 1. ambrosianisch (Form der Hymnendichtung in jambischen Dimeterstrophen) 2. ambrosianisch (der Mailänder Liturgie zugehörig) 1. Ambrosian (form of hymn poetry in iambic dimeter) 2. Ambrosian (belonging to the liturgy of Milan)
1 ambrosianisch (Form der Hymnendichtung in jambischen Dimeterstrophen) Ambrosian (form of hymn poetry in iambic dimeter)
[s.IX]
Aurelian. 4, 4: Rithmus namque metris videtur esse consimilis, qui est modulata verborum compositio non metrorum examinata ratione, sed numero sillabarum atque a censura diiudicatur aurium, ut pleraque Ambrosiana carmina, unde illud: „Rex eterne Domine rerum creator omnium“, ad instar metri iambici compositum.
[s.XI-XII]
Ioh. Cott. mus. 19, 27: Cantus autem huiusmodi musici accuratos vocant, quod in eorum compositione cura adhibeatur. Hos etiam metricos per similitudinem appellant, quod more metrorum certis legibus dimetiantur, quemadmodum sunt Ambrosiani (inde Iac. Leod. spec. 6, 51, 13: Hi sunt perfecti cantus, quia legitimam sui moduli qualitatem observant in principio, medio atque fine, quemadmodum sunt Ambrosiani).
[s.XV]
Fr. Gafur. theor. 1, 1: inde hymni Ambrosiani dicuntur, quoniam eius tempore plurimum in ecclesia Mediolanensi cantari coeperunt.
2 ambrosianisch (dem liturgischen Gesang der Mailänder Kirchenprovinz zugehörig) Ambrosian (belonging to the liturgy of Milan)
[s.XV]
Ioh. Olom. 5 p. 16: De clavibus cantus Ambrosiani. Ioh. Olom. 9 p. 48: De cantu Ambrosiano doctrina in ratione tonorum. Compositio cantus Ambrosiani in ratione tonorum, quamvis rigidior sit a Gregoriano, differre non videtur. Sed toni psalmidici seu „Saeculorum amen“ in eis ut plurimum aliter decantatur sub proportionata tamen consonantia. Reperio autem tonorum differentias in libris Ambrosianis aut vitio scriptorum aut alia negligentia saepius a vera dispositione et formatione congrua transmutatas. ibid.: Primi igitur toni in cantibus Ambrosianis ista sunt exempla (sim. Ioh. Olom. 9 p. 48-68). Fr. Gafur. extr. 8, 18, 5: Potest etiam <incipere> (om. ed.) (sc. sextus tonus) in ⋅g⋅ grave et in ⋅a⋅ et ⋅b⋅ primo acutis, licet non sit in usu Ambrosiano. Lad. Zalk. B 8: Tonus est subiectum (scilicet partiale) ipsius musicae et est triplex secundum tres causas efficientes ipsius musicae. Est enim tonus vulgaris, quem /Bd. 1, Sp. 96/ adinvenit quidam magister nomine Tubal. Secundus est tonus Ambrosianus, cuius causae efficientes sunt duae, videlicet beatus Moyses cum beato Ambrosio. Tertius est tonus Gregorianus, quem adinvenit sanctus Gregorius, quo moderni et Latini musici utuntur. Lad. Zalk. B 10: Ambrosianus vero tonus extendit intensiones suas sive cursum suum magis assidue reverberando quintam cordam vel sextam per dyapente et quandoque sic fit in sedibus regularibus et quandoque in contrariis et tali tono utitur gens Sclavonica et Lombardica a Lombardia regione. ibid.: beatus Gregorius transtulit tonum magistri Tubal et Ambrosianum. Fr. Gafur. pract. 1, 3: sola linea inter quattuor aut quinque lineas glauco colore referta; hanc, quum linealem locum obtinet, ⋅C⋅solfaut ascribunt, sin spaciali loco descripta sit, vel ⋅C⋅faut gravem vel ⋅C⋅solfa superacutam indicabit, quod et Ambrosianis pernotationibus frequentatur. Fr. Gafur. pract. 1, 1: qui etiam in divinis antiphonas modulantur et psalmos, quod (licet improprie) Ambrosiani nostri atque Gregoriani clerici cantum planum vocant. Fr. Gafur. pract. 1, 8: Ecclesiastici autem Romanam et Ambrosianam sectantes institutionem vocem unam sub finali cuiuscunque autentice modulationis toni intervallo deponunt.
subst. Ambrosiani -orum m. ‚Ambrosianer‘, Vertreter des liturgischen Gesangs der Mailänder Kirchenprovinz ‘Ambrosians’, those who sing the liturgical chant of the ecclesiastical province of Milan
[s.XV]
Ioh. Olom. 5 p. 16: Ambrosiani vero more veterum musicorum, ubicumque in serie manuali fit formatio semitonii vocis fa illius literam pro clave annotant, sicut ⋅C⋅ grave, ⋅F⋅ grave, loco cuius saepius ponunt hoc modo duas virgulas , ⋅c⋅ acutum, ⋅f⋅ acutum et, si occurreret ⋅⋅ superacutum. Pro evidentiorique semitonii notitia limitem (? ed.: superacutum pro evidentiori quae semitonii notitia limitem.) ⋅C⋅ gravis et ⋅c⋅ acutum croceis consignant protractionibus, limitem vero ⋅F⋅ gravis et ⋅f⋅ acuti protractionibus rubicundis. Qui modus profecto est laudabilis et pro semitonii cognitione utilissimus, quoniam semitonium quemadmodum equum habena (ms.; ed.: aequum haben<d>a) prae aliis modis cantum sustinere dinoscitur, ne in praecipicium dilabitur. Et ab hoc multotiens ingressum ⋅b⋅ mollis in limite ⋅b⋅fa⋅♮⋅mi consignant colore viridi aut lazureo (ms. pro azureo), licet, iam ut plurimum potius ponunt supra memorata (ms.; ed. supreme morata) signa ⋅b⋅ rotundae et dum opus fuerit (ms.; ed.: fiunt) ⋅♮⋅ quadrati. Fr. Gafur. theor. 1, 1: Denique in divinis officiis omnia fere cantica modulatis vocibus decantari instituerunt Ambrosius et Gregorius, non equidem composito floridoque concentu neque dissono, ut Ambrosianis nostris in mortuoriis et martirum vigiliis est in morem, sed simplici atque plano. Fr. Gafur. pract. 1, 4: solet quandoque ⋅b⋅ mollis qualitas in locum ⋅⋅ quadrae deducta (quod Ambrosiani saepius observant) modulationem reddere suaviorem. Fr. Gafur. pract. 1, 7: Plerumque enim alterna lydiae et mixolidiae modulationis commutatione redditur concentus suavior, quod potissime Ambrosiani nostri in ecclesiasticis observant modis, quum quintum ipsum et septimum commutatione ⋅⋅ durae qualitatis in ⋅b⋅ mollem tanquam diapentes vel diatessaron specie commixtos modulari solent. Fr. Gafur. pract. 1, 8: Ambrosiani autem saepius septimum hunc tonum in sua confinali conterminant, octavum raro. ibid.: In Alleluya et versibus, quos Ambrosiani melodiae ascribebant, suaviter videtur divino iubilo gaudere. Fr. Gafur. pract. 1, 10: Ambrosiani autem suavius procedentes principium euouae huius tertii toni in quintam supra finalem antiphonae chordam, in qua scilicet sua diapentes figura terminatur, tamquam harmonica medietate suaviorem sicuti in reliquis autenticis disposuere. Fr. Gafur. pract. 1, 14: In fine tertio verum Ambrosiani, etsi /Bd. 1, Sp. 97/ antiphonam ipsam iisdem notulis et clavibus prosequuntur, alteram tamen huius psalmodiae modulationem celebrant: namque incipiunt in confinali ipsius antiphonae chorda, scilicet in ⋅G⋅solreut gravi. ibid.: antiphona „Nomini tuo da gloriam, Domine“, quam nos Ambrosiani super ipsum psalmum „In exitu Ysrael ex Egypto“ in vesperis dominicalibus alternatim modulamur. Plerumque insuper antiphonas breviores, quarum notulae a finali voce dittono tantum ascendunt, Ambrosiani nostri autentico ascribunt tono. Fr. Gafur. pract. 1, 15: Solent quoque cantores ecclesiastici in canticis, ut sunt alleluya et versus, ac in eo genere plurima circa unam eandemque vocalem continuato et perenni transitu modulari. Id Ambrosiani comuni nomine melodiam appellant. ibid.: Quandoque item in nonnullis psalmodiis (potissimum primi toni) principia et mediationes Gregoriani ritus ipsi Ambrosiani solemniter modulantur. ibid. al. Fr. Gafur. pract. 3, 13. Fr. Gafur. pract. 3, 14: Falsum contrapunctum dicimus, quum duo invicem cantores procedunt per dissonas coniunctorum sonorum extremitates ... Hoc enim utuntur Ambrosiani nostri in vigiliis solemnibus martirum et in nonnullis missae mortuorum canticis. ibid.: Processus itaque falsi contrapuncti, quem Ambrosiani ipsi sequentem vocant, est huiusmodi: Solus quidem cantor acutiore voce pronuntiat notulas cantus plani, duo vero aut tres succinunt unico sono notulas ipsas cantus subsequentes in secundam et quartam vicisim certo ordine.
 
Artikelverweis 
amfractus v. LmL anfractus
 
Artikelverweis amissio vocum (vocis) Aussetzen der Stimme, Pause interruption in a vocal part, a rest [syn.: pausa, aspiratio mensurata, silentium, deperditio vocis]
[s.XIV]
Ioh. Mur. lib. p. 57b: Pausa dicitur vocum amissio seu aspiratio mensurata (inde Prosd. exp. 85, 2. Prosd. exp. 85, 8. Ugol. Urb. 3, 9-1, 2. Ugol. Urb. 3, 9-1, 6: pausa est amissio, id est deperditio vocum seu quaedam vocis aspiratio mensurata. Ugol. Urb. 3, 9-1, 11-21. Nicol. Burt. 3, 6, 37).
[s.XV]
Prosd. exp. 89, 12: per pausationem nichil aliud nobis denotatur quam quedam amissio vocis et quoddam silentium. Prosd. exp. 89, 14: per amissionem vocis sive silentium nichil aliud denotetur quam quedam privatio vocis. Ugol. Urb. 3, 9-1, 4. Ugol. Urb. 3, 9-1, 8: pausa est vel dicitur vocum amissio (sim. Ugol. Urb. 3, 9-1, 9). Ugol. Urb. 3, 9-1, 12: illa amissio seu aspiratio vocum est mensurata, id est terminata per tot tempora quot spatiis fuerit figurata (sim. Ugol. Urb. 3, 9-1, 16). Anon. La Fage III p. 242: Quid est pausa? Est amissio vocis mensurata.
 
Artikelverweis 
amitto v. vox amissa
 
Artikelverweis 
amphimacraticus -a, -um nach der Art eines Amphimacrus gebildet, als Species der Quarte aus Ganzton, Halbton und Ganzton bestehend structured in the manner of an amphimacran, such as a species of fourth consisting of tone, semitone, tone
[s.XI-XII]
Quaest. mus. 1, 21 p. 57: Species prima diatessaron constat ut amphimacrus ex longa et brevi et longa, id est tono, semitonio et tono. ... descr.: Prima ex longa, brevi et longa. Prima ex tono, semitonio et tono (ms.; ed.: et duobus tonis). Amphimacratica species. ... Quarta ex longa, brevi et longa. Quarta ex tono (ms.; ed.: ex duobus tonis), semitonio et tono. Amphimacratica species (inde Iac. Leod. 6, 31, 7 descr.; cf. Aribo 5 p. 25).
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 6, 31, 6: Et prima quidem diatessaron species intensa constans ex tono, semitonio et tono vocatur amphimacratica, ab amphimacro pede denominata, qui constat ex longa, brevi et longa. ... Addunt autem et quartam diatessaron speciem, quae cum prima /Bd. 1, Sp. 98/ tacta specie eadem existens eodem censetur nomine; vocatur amphimacratica.
 
Artikelverweis 
ampide Neumenbezeichnung unbekannter Bedeutung term of undetermined meaning that designates a neume
[s.XI-XII]
Neum. Prima p. 195: Ampide .
 
Artikelverweis 
ampiriph Neumenbezeichnung unbekannter Bedeutung term of undetermined meaning that designates a neume
[s.XI-XII]
Neum. Prima p. 195: Ampiriph .
 
Artikelverweis 
anacubepuis Neumenbezeichnung unbekannter Bedeutung term of undetermined meaning that designates a neume
[s.XI-XII]
Neum. Prima p. 195: Anacubepuis .
 
Artikelverweis 
anafren Notenwert der Mensuralnotation: in perfekten Mensuren ein Drittel, in imperfekten Mensuren die Hälfte einer Semiminima note value in mensural notation: in perfect mensuration a third of a semiminim, in imperfect mensuration a half of a semiminim
[s.XV]
Paul. Paulir. 7, 2, 2 p. 62: Perfectus modus est modus, in quo fit notarum repercussio per ternarium ita, quod in eo ... quelibet semiminima valet tres anafren et quelibet anafren valet tres dipticas, et quelibet diptica valet tres fusellos. ... Imperfectus modus est, quo fit notarum repercussio per binarium ita, quod ... quelibet semiminima valet duas anafren et quelibet anafren valet duas dipticas et quelibet diptica duos fusellos. Paul. Paulir. 7, 2, 2 p. 65: subtilissimas voces, que protendunt usque ad viginti quatuor notas in brevissimo tempore reporigere uni longe; et aliqui addunt anafren, aliqui dividunt (lectio incerta, fort. ex errore pro dipticam) et alii fusellum (ms.; ed.: fusellos) ita, quod fusellus viginti quatuor notas continet.
 
Artikelverweis 
anaietanenagis Intonationsformel für den dritten Parapter (zusätzliche mittlere Tonart oder Psalmton) intonation formula for the third parapter (supplementary mode or psalm tone that falls between plagal and authentic)
[s.IX]
Mod. Autenticus p. 52, 10: ANAIETANENAGIS. Antiphona: „Benedicta tu“. Mod. Autenticus p. 54, 1: ANAIETANENAGIS. Parapter tertius contingit tonum septimum et finit ut tonus quartus (cf. Bailey, De modis p. 57). v. LmL anno, LmL ayaeoies, nonannoeane