Wörterbuchnetz
Lexicon musicum Latinum medii aevi Bibliographische AngabenLogo badw
 
ambitus bis anafren (Bd. 1, Sp. 93 bis 98)
Abschnitt zurück Abschnitt vor
Artikelverweis ambitus -us m. (Ton-)Umfang range, ambitus
1 Umfang von Melodien the range of melodies
[s.XI]
Guido micr. 15, 27: ut qualem ambitum vel lineam una (sc. neuma) facit saliendo ab acutis, talem altera inclinata e regione opponat respondendo a gravibus (inde Aribo 36 p. 50).
[s.XV]
Conr. Zab. tract. S 6: Naturalis autem cantus dicitur, quia natura harum sex vocum perfecte servata in suo ascensu et descensu neutro horum ⋅b⋅⋅ indiget nec in suo ambitu aliquod horum continet vel complectitur. al.
2 Umfang der Kirchentonarten the range of a mode [syn.: clima, regio, domicilium]
a Definition
[s.XIV]
Summ. Guid. comm. 2, 3: Sciendum est ergo, quod ambitus est distantia sive proprium spatium, quod regula unicuique tono in scala musica indulget. Iste autem ambitus omnibus tam autentis quam plagalibus est equalis, nam ambitus cuiuslibet toni regularis octo vocibus est contentus (inde Gob. Pers. p. 189a). Anon. Carthus. p. 438a: De gradibus /Bd. 1, Sp. 94/ ambitus, id est de gradibus ascensuum et descensuum ipsorum octo tonorum. al.
[s.XV]
Trad. Holl. III 7 p. 48: Ambitus (glossa: terminus) enim nihil aliud est quam clima toni, id est plaga. Trad. Holl. III 7 p. 49: ambitus est littera bis sumpta claudens secundum ascensum et descensum quemlibet tonum per modo dyapason. Ioh. Tinct. diff. 1: Ambitus est toni debitus ascensus et descensus. Ioh. Tinct. nat. 20, 2: Quantum ad medium tonorum in primis notandum est ipsum medium dici ambitum, qui nihil aliud est quam toni debitus aut possibilis ascensus et descensus. Adam Fuld. 2, 15: Ambitus autem tonorum, ut refert Oddo in Enchiriade est certa lex ascendendi et descendendi cuiuslibet cantus regularis. ibid. al. Szydlov. 9 p. 41: ista in figura notabis dyapason sive ambitum, hoc est ascenssum vel descenssum regularem cuiuslibet toni. Szydlov. 11 p. 43: Ambitus in genere sive dyapason diffinitur sic: Est aggregacio linearum cum spaciis, in quibus octo note cantus alicuius toni regulariter perambulant. Circa quam diffinicionem notandum est primo, quod dyapason sive ambitus alicuius toni, sive fuerit cantus directi sive transpositi, semper fit inter claves similes quoad vocem, sed dissimiles quoad denominacionem.
b Gebrauch usage
[s.XIV]
Summ. Guid. comm. 2, 1: De ambitu tonorum secundum capitulum. Cum autem toni secundum proprios et speciales ambitus quamplurimum cognosci habeant et discerni, videndum est de climate sive ambitu uniuscuiusque. Summ. Guid. comm. 2, 6: Primus vero et octavus (sc. tonus) eundem habent ambitum, qui est inter ⋅D⋅ finalem et ⋅d⋅ acutam inclusive. Et huiusmodi ambitus monstrantur per similes litteras alphabeti in scala (inde Gob. Pers. p. 189a). Summ. Guid. comm. 2, 26: Primus enim plagalis inter omnes tonos maxime descensivus est et gravium appetitivus; ultimus vero autentus, scilicet septimus, inter omnes tonos maxime ascensivus est eo, quod ipse omnium supremus est, et propter hoc nulla ratione poterant sub uno climate sive ambitu claudi. al. Heinr. Eger pr. p. 34: quinto de tonorum naturis seu significationibus, finibus, principiis et mediis ambitibusque et transgressionibus. Heinr. Eger 5 p. 54: Item videtur, quod plures debeant esse ambitus et per consequens toni, ex quo super ⋅⋅ supremum, quod est terminus ultimi ambitus, sunt plures claves haud dubium non superfluentes. Dicendum, ex quo scala tonaria sive ambitus tonorum voci humanae sunt proportionati, sicut ⋅⋅ supremum viribus vocis humanae sufficiens est meta, ita et ambitus metam illam transcendens esse non debuit nec potuit. ibid.: Comparare autem hos ambitus vel tonos ad invicem. Heinr. Eger 5 p. 55: inferiores ascendere possint in ambitus seu regiones superiorum. al. Trad. Holl. I p. 178: Et cum autentus et suus plagalis sive par tonus immediate ipsum sequens tonus impar eandem habeant sedem finalem, ambitus discursuum ipsorum faciliter potest sic haberi. al.
[s.XV]
Gob. Pers. p. 189a: De ambitu tonorum. Advertendum est insuper, quod quilibet tonus habet ambitum suum, in quo regulariter decurrit. Gob. Pers. p. 189b: Unicuique tono claves quia norma dat octo, / ambitus est certus, eadem quem littera monstrat, / si seriem quaeris alphabeti. Gob. Pers. p. 190a: ambitus uniuscuiusque toni non excedit, ut dictum est, metam octo cordarum. Gob. Pers. p. 194b: Plagales enim infra ambitum suum ultra unam clavem descendere non possunt. al. Trad. Holl. III 7 p. 51: Ptongus, clima, ambitus, excursus tertii et quarti thoni quantum scilicet valeant descendere et ascendere. Trad. Holl. III 10 p. 88: Et sic distinguuntur (sc. toni) in octo climata, que et domicilia communi nomine vel ambitus appellantur. al. Ioh. Tinct. diff. 18: Tonus perfectus est, qui perfecte suum implet ambitum. Tonus imperfectus est, cuius ambitus non est perfectus. al. Ioh. Tinct. nat. 19, /Bd. 1, Sp. 95/ 14: toni irregulares sicut et regulares in quovis loco sui ambitus possunt principiari. al. Lad. Zalk. A 21. Szydlov. 11 p. 43: ambitus primi toni cantus directi est inter ⋅D⋅ grave et ⋅d⋅ accutum, licencialiter autem potest addi nota in cantu eius primi toni infra vel supra dyapason. Szydlov. 14 p. 69: mixtio, de qua ad propositum, diffinitur sic: Est ascenssus vel descenssus note vel notarum supra ambitum alicuius toni. al. Ioh. Velle metr. 1.
3 Umfang des Tonsystem the range of a tonal system
[s.XV]
Trad. Holl. II 4 p. 18 (p. 422b): in ambitu tocius manus (inde Lad. Zalk. A 56). Conr. Zab. tract. GG 1: per ambitum monochordi triplex habemus musicum alphabetum. al.
4 Umfang von Intervallen the compass of intervals
[s.XV]
Ugol. Urb. 1, 55, 4: inferior terminus ⋅E⋅ primum, sed superior ⋅E⋅ secundum, qui termini ambitu suo etiam diapason consonantiam videntur includere. Trad. Holl. II 29 p. 21 (p. 423b): ditonus numquam in suo ambitu et tonum et semitonium includit (inde Lad. Zalk. A 60). Conr. Zab. tract. R 2: multa cantica etiam famosa ampliorem, quam sex vocum ambitus capiat, ascensum exposcant vel descensum. al.
 
Artikelverweis 
Ambrosianus -a, -um 1. ambrosianisch (Form der Hymnendichtung in jambischen Dimeterstrophen) 2. ambrosianisch (der Mailänder Liturgie zugehörig) 1. Ambrosian (form of hymn poetry in iambic dimeter) 2. Ambrosian (belonging to the liturgy of Milan)
1 ambrosianisch (Form der Hymnendichtung in jambischen Dimeterstrophen) Ambrosian (form of hymn poetry in iambic dimeter)
[s.IX]
Aurelian. 4, 4: Rithmus namque metris videtur esse consimilis, qui est modulata verborum compositio non metrorum examinata ratione, sed numero sillabarum atque a censura diiudicatur aurium, ut pleraque Ambrosiana carmina, unde illud: „Rex eterne Domine rerum creator omnium“, ad instar metri iambici compositum.
[s.XI-XII]
Ioh. Cott. mus. 19, 27: Cantus autem huiusmodi musici accuratos vocant, quod in eorum compositione cura adhibeatur. Hos etiam metricos per similitudinem appellant, quod more metrorum certis legibus dimetiantur, quemadmodum sunt Ambrosiani (inde Iac. Leod. spec. 6, 51, 13: Hi sunt perfecti cantus, quia legitimam sui moduli qualitatem observant in principio, medio atque fine, quemadmodum sunt Ambrosiani).
[s.XV]
Fr. Gafur. theor. 1, 1: inde hymni Ambrosiani dicuntur, quoniam eius tempore plurimum in ecclesia Mediolanensi cantari coeperunt.
2 ambrosianisch (dem liturgischen Gesang der Mailänder Kirchenprovinz zugehörig) Ambrosian (belonging to the liturgy of Milan)
[s.XV]
Ioh. Olom. 5 p. 16: De clavibus cantus Ambrosiani. Ioh. Olom. 9 p. 48: De cantu Ambrosiano doctrina in ratione tonorum. Compositio cantus Ambrosiani in ratione tonorum, quamvis rigidior sit a Gregoriano, differre non videtur. Sed toni psalmidici seu „Saeculorum amen“ in eis ut plurimum aliter decantatur sub proportionata tamen consonantia. Reperio autem tonorum differentias in libris Ambrosianis aut vitio scriptorum aut alia negligentia saepius a vera dispositione et formatione congrua transmutatas. ibid.: Primi igitur toni in cantibus Ambrosianis ista sunt exempla (sim. Ioh. Olom. 9 p. 48-68). Fr. Gafur. extr. 8, 18, 5: Potest etiam <incipere> (om. ed.) (sc. sextus tonus) in ⋅g⋅ grave et in ⋅a⋅ et ⋅b⋅ primo acutis, licet non sit in usu Ambrosiano. Lad. Zalk. B 8: Tonus est subiectum (scilicet partiale) ipsius musicae et est triplex secundum tres causas efficientes ipsius musicae. Est enim tonus vulgaris, quem /Bd. 1, Sp. 96/ adinvenit quidam magister nomine Tubal. Secundus est tonus Ambrosianus, cuius causae efficientes sunt duae, videlicet beatus Moyses cum beato Ambrosio. Tertius est tonus Gregorianus, quem adinvenit sanctus Gregorius, quo moderni et Latini musici utuntur. Lad. Zalk. B 10: Ambrosianus vero tonus extendit intensiones suas sive cursum suum magis assidue reverberando quintam cordam vel sextam per dyapente et quandoque sic fit in sedibus regularibus et quandoque in contrariis et tali tono utitur gens Sclavonica et Lombardica a Lombardia regione. ibid.: beatus Gregorius transtulit tonum magistri Tubal et Ambrosianum. Fr. Gafur. pract. 1, 3: sola linea inter quattuor aut quinque lineas glauco colore referta; hanc, quum linealem locum obtinet, ⋅C⋅solfaut ascribunt, sin spaciali loco descripta sit, vel ⋅C⋅faut gravem vel ⋅C⋅solfa superacutam indicabit, quod et Ambrosianis pernotationibus frequentatur. Fr. Gafur. pract. 1, 1: qui etiam in divinis antiphonas modulantur et psalmos, quod (licet improprie) Ambrosiani nostri atque Gregoriani clerici cantum planum vocant. Fr. Gafur. pract. 1, 8: Ecclesiastici autem Romanam et Ambrosianam sectantes institutionem vocem unam sub finali cuiuscunque autentice modulationis toni intervallo deponunt.
subst. Ambrosiani -orum m. ‚Ambrosianer‘, Vertreter des liturgischen Gesangs der Mailänder Kirchenprovinz ‘Ambrosians’, those who sing the liturgical chant of the ecclesiastical province of Milan
[s.XV]
Ioh. Olom. 5 p. 16: Ambrosiani vero more veterum musicorum, ubicumque in serie manuali fit formatio semitonii vocis fa illius literam pro clave annotant, sicut ⋅C⋅ grave, ⋅F⋅ grave, loco cuius saepius ponunt hoc modo duas virgulas , ⋅c⋅ acutum, ⋅f⋅ acutum et, si occurreret ⋅⋅ superacutum. Pro evidentiorique semitonii notitia limitem (? ed.: superacutum pro evidentiori quae semitonii notitia limitem.) ⋅C⋅ gravis et ⋅c⋅ acutum croceis consignant protractionibus, limitem vero ⋅F⋅ gravis et ⋅f⋅ acuti protractionibus rubicundis. Qui modus profecto est laudabilis et pro semitonii cognitione utilissimus, quoniam semitonium quemadmodum equum habena (ms.; ed.: aequum haben<d>a) prae aliis modis cantum sustinere dinoscitur, ne in praecipicium dilabitur. Et ab hoc multotiens ingressum ⋅b⋅ mollis in limite ⋅b⋅fa⋅♮⋅mi consignant colore viridi aut lazureo (ms. pro azureo), licet, iam ut plurimum potius ponunt supra memorata (ms.; ed. supreme morata) signa ⋅b⋅ rotundae et dum opus fuerit (ms.; ed.: fiunt) ⋅♮⋅ quadrati. Fr. Gafur. theor. 1, 1: Denique in divinis officiis omnia fere cantica modulatis vocibus decantari instituerunt Ambrosius et Gregorius, non equidem composito floridoque concentu neque dissono, ut Ambrosianis nostris in mortuoriis et martirum vigiliis est in morem, sed simplici atque plano. Fr. Gafur. pract. 1, 4: solet quandoque ⋅b⋅ mollis qualitas in locum ⋅⋅ quadrae deducta (quod Ambrosiani saepius observant) modulationem reddere suaviorem. Fr. Gafur. pract. 1, 7: Plerumque enim alterna lydiae et mixolidiae modulationis commutatione redditur concentus suavior, quod potissime Ambrosiani nostri in ecclesiasticis observant modis, quum quintum ipsum et septimum commutatione ⋅⋅ durae qualitatis in ⋅b⋅ mollem tanquam diapentes vel diatessaron specie commixtos modulari solent. Fr. Gafur. pract. 1, 8: Ambrosiani autem saepius septimum hunc tonum in sua confinali conterminant, octavum raro. ibid.: In Alleluya et versibus, quos Ambrosiani melodiae ascribebant, suaviter videtur divino iubilo gaudere. Fr. Gafur. pract. 1, 10: Ambrosiani autem suavius procedentes principium euouae huius tertii toni in quintam supra finalem antiphonae chordam, in qua scilicet sua diapentes figura terminatur, tamquam harmonica medietate suaviorem sicuti in reliquis autenticis disposuere. Fr. Gafur. pract. 1, 14: In fine tertio verum Ambrosiani, etsi /Bd. 1, Sp. 97/ antiphonam ipsam iisdem notulis et clavibus prosequuntur, alteram tamen huius psalmodiae modulationem celebrant: namque incipiunt in confinali ipsius antiphonae chorda, scilicet in ⋅G⋅solreut gravi. ibid.: antiphona „Nomini tuo da gloriam, Domine“, quam nos Ambrosiani super ipsum psalmum „In exitu Ysrael ex Egypto“ in vesperis dominicalibus alternatim modulamur. Plerumque insuper antiphonas breviores, quarum notulae a finali voce dittono tantum ascendunt, Ambrosiani nostri autentico ascribunt tono. Fr. Gafur. pract. 1, 15: Solent quoque cantores ecclesiastici in canticis, ut sunt alleluya et versus, ac in eo genere plurima circa unam eandemque vocalem continuato et perenni transitu modulari. Id Ambrosiani comuni nomine melodiam appellant. ibid.: Quandoque item in nonnullis psalmodiis (potissimum primi toni) principia et mediationes Gregoriani ritus ipsi Ambrosiani solemniter modulantur. ibid. al. Fr. Gafur. pract. 3, 13. Fr. Gafur. pract. 3, 14: Falsum contrapunctum dicimus, quum duo invicem cantores procedunt per dissonas coniunctorum sonorum extremitates ... Hoc enim utuntur Ambrosiani nostri in vigiliis solemnibus martirum et in nonnullis missae mortuorum canticis. ibid.: Processus itaque falsi contrapuncti, quem Ambrosiani ipsi sequentem vocant, est huiusmodi: Solus quidem cantor acutiore voce pronuntiat notulas cantus plani, duo vero aut tres succinunt unico sono notulas ipsas cantus subsequentes in secundam et quartam vicisim certo ordine.
 
Artikelverweis 
amfractus v. LmL anfractus
 
Artikelverweis amissio vocum (vocis) Aussetzen der Stimme, Pause interruption in a vocal part, a rest [syn.: pausa, aspiratio mensurata, silentium, deperditio vocis]
[s.XIV]
Ioh. Mur. lib. p. 57b: Pausa dicitur vocum amissio seu aspiratio mensurata (inde Prosd. exp. 85, 2. Prosd. exp. 85, 8. Ugol. Urb. 3, 9-1, 2. Ugol. Urb. 3, 9-1, 6: pausa est amissio, id est deperditio vocum seu quaedam vocis aspiratio mensurata. Ugol. Urb. 3, 9-1, 11-21. Nicol. Burt. 3, 6, 37).
[s.XV]
Prosd. exp. 89, 12: per pausationem nichil aliud nobis denotatur quam quedam amissio vocis et quoddam silentium. Prosd. exp. 89, 14: per amissionem vocis sive silentium nichil aliud denotetur quam quedam privatio vocis. Ugol. Urb. 3, 9-1, 4. Ugol. Urb. 3, 9-1, 8: pausa est vel dicitur vocum amissio (sim. Ugol. Urb. 3, 9-1, 9). Ugol. Urb. 3, 9-1, 12: illa amissio seu aspiratio vocum est mensurata, id est terminata per tot tempora quot spatiis fuerit figurata (sim. Ugol. Urb. 3, 9-1, 16). Anon. La Fage III p. 242: Quid est pausa? Est amissio vocis mensurata.
 
Artikelverweis 
amitto v. vox amissa
 
Artikelverweis 
amphimacraticus -a, -um nach der Art eines Amphimacrus gebildet, als Species der Quarte aus Ganzton, Halbton und Ganzton bestehend structured in the manner of an amphimacran, such as a species of fourth consisting of tone, semitone, tone
[s.XI-XII]
Quaest. mus. 1, 21 p. 57: Species prima diatessaron constat ut amphimacrus ex longa et brevi et longa, id est tono, semitonio et tono. ... descr.: Prima ex longa, brevi et longa. Prima ex tono, semitonio et tono (ms.; ed.: et duobus tonis). Amphimacratica species. ... Quarta ex longa, brevi et longa. Quarta ex tono (ms.; ed.: ex duobus tonis), semitonio et tono. Amphimacratica species (inde Iac. Leod. 6, 31, 7 descr.; cf. Aribo 5 p. 25).
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 6, 31, 6: Et prima quidem diatessaron species intensa constans ex tono, semitonio et tono vocatur amphimacratica, ab amphimacro pede denominata, qui constat ex longa, brevi et longa. ... Addunt autem et quartam diatessaron speciem, quae cum prima /Bd. 1, Sp. 98/ tacta specie eadem existens eodem censetur nomine; vocatur amphimacratica.
 
Artikelverweis 
ampide Neumenbezeichnung unbekannter Bedeutung term of undetermined meaning that designates a neume
[s.XI-XII]
Neum. Prima p. 195: Ampide .
 
Artikelverweis 
ampiriph Neumenbezeichnung unbekannter Bedeutung term of undetermined meaning that designates a neume
[s.XI-XII]
Neum. Prima p. 195: Ampiriph .
 
Artikelverweis 
anacubepuis Neumenbezeichnung unbekannter Bedeutung term of undetermined meaning that designates a neume
[s.XI-XII]
Neum. Prima p. 195: Anacubepuis .
 
Artikelverweis 
anafren Notenwert der Mensuralnotation: in perfekten Mensuren ein Drittel, in imperfekten Mensuren die Hälfte einer Semiminima note value in mensural notation: in perfect mensuration a third of a semiminim, in imperfect mensuration a half of a semiminim
[s.XV]
Paul. Paulir. 7, 2, 2 p. 62: Perfectus modus est modus, in quo fit notarum repercussio per ternarium ita, quod in eo ... quelibet semiminima valet tres anafren et quelibet anafren valet tres dipticas, et quelibet diptica valet tres fusellos. ... Imperfectus modus est, quo fit notarum repercussio per binarium ita, quod ... quelibet semiminima valet duas anafren et quelibet anafren valet duas dipticas et quelibet diptica duos fusellos. Paul. Paulir. 7, 2, 2 p. 65: subtilissimas voces, que protendunt usque ad viginti quatuor notas in brevissimo tempore reporigere uni longe; et aliqui addunt anafren, aliqui dividunt (lectio incerta, fort. ex errore pro dipticam) et alii fusellum (ms.; ed.: fusellos) ita, quod fusellus viginti quatuor notas continet.