Wörterbuchnetz
Lexicon musicum Latinum medii aevi Bibliographische AngabenLogo badw
 
altifico bis Ambrosianus (Bd. 1, Sp. 86 bis 95)
Abschnitt zurück Abschnitt vor
Artikelverweis altifico -are (einen Ton um einen Halbton) erhöhen to raise (a pitch by one semitone) [syn.: sustinere]
[s.XIV]
Goscalc. 2, 1 p. 112, 7: Semiditonus, id est tercia minor, requirit post se de sui natura unisonum; potest tamen habere post se aliam speciem, sed tunc oportet eam sustinere et altificare per unum maius semitonium, sic quod fiat ditonus (inde Theod. Capr. p. 96. ibid. sim.). Contr. Species plani 49: ubicumque sexta fieri oporteat super mi vel la de ⋅e⋅lami gravi, que fieri habet in ⋅c⋅solfaut, hoc est super fa, illud fa debet altificari per semitonium maius, quod apotome nuncupatur, et debet signari per signum de ♯ aut nomen fa.
 
Artikelverweis 
altisonantia -ae f. ? Lautstärke ? volume, loudness
[s.XI]
Hermann. mus. p. 47 (p. 140b): Sed quo modo sapienter (ed.: sapientur) cantant, qui nihil de praedictis sciunt, qui tropum tropo permutantes confundunt, qui solam altisonantiam /Bd. 1, Sp. 87/ laudant; in hoc tamen iusto iudicio asino inferiores et imperitiores, qui et multo altius resonat.
 
Artikelverweis 
altisonus -a, -um 1. erhaben, feierlich 2. wohlklingend 1. elevated, solemn 2. euphonious
1 erhaben, feierlich (in Bezug auf ein Gesangsstück) elevated, solemn (in relation to a vocal composition)
[s.IX]
Remig. Aut. 51, 19: ‚coturnatos cantus‘ id est tragicos et altisonos.
[s.XV]
Eg. Carl. cant. 4, 10: De quo propheta in psalmo: „Sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, ne audiet vocem et venefici incantantis sapienter.“ Ne igitur serpens antiquus diabolus superetur, laudes Dei altisonas audire non patitur.
2 wohlklingend (in Bezug auf die Stimme) euphonious (in relation to a voice)
[s.XIII-XIV]
Engelb. Adm. 3, 12: ipsa possibilitas bene cantantium et voces altisonas habentium naturaliter se appetit in acutioribus cantibus superioris diapason exercere.
adv. altisone 1. laut 2. hoch 1. loudly 2. at a high pitch, in a high register
1 laut loudly
[s.IX]
Remig. Aut. 510, 3: ‚Diatonon‘ genus duobus tonis et semitonio constat, quod genus est durissimum atque minutissimum, licet diversis gentibus conveniat, sicut Gothis, qui minutissime canunt, Teodisci altisone, Uvinedi et Hebrei cum murmure.
2 hoch at a high pitch, in a high register
[s.XIV]
Heinr. Eger 5 p. 59: si alte clamandum est quasi in caelum rogando, inchoant cantum altisone ut in responsorio „Da mihi Domine“ et „Emitte Domine“ ... Si vero humiliter supplicandum est vel consulendum de cordum quasi intimis, incipiunt ab imis ut in responsorio „Rorate caeli desuper“.
 
Artikelverweis 
altitudo -inis f. 1. (Ton-)höhe 2. ? Wohlklang 1. high register (with respect to pitch) 2. ? euphony
1 (Ton-)höhe high register (with respect to pitch) [opp.: gravitas, remissio, bassitudo]
[s.IX]
Remig. Aut. 60, 7: in musica, ubi tropi in altitudinem ascendunt per differentiam tonorum. Remig. Aut. 496, 14: ‚Acumen vero‘ scilicet dicitur, id est altitudo. Remig. Aut. 501, 8: ‚Exeramus‘ extendamus vel in altitudinem producamus, ‚vel lenius remittamus‘ gravemus. Aurelian. 6, 4: gravis multum depressus altitudini acuti non congruat. Aurelian. 6, 27. Aurelian. 12, 18: inter altitudinem vocis et gravitatem (sim. Aurelian. 12, 18 p. 144). Scol. ench. 1, 425: Ergo moram, quae cuique melo conveniat, aptam exhibebis dumtaxat secundum temporis ac loci et causae cuiuslibet extrinsecus occurrentis rationem, ipsam etiam altitudinem ad congruentiam morae cum apertis et suavibus neumis. Comm. br. 322: Praeterea quemadmodum psalmi vel alia quaelibet melodia ad rationem causae vel temporis, pro paucitate vero seu multitudine cantorum celsius vel humilius canendi sunt, nec enim indifferenti altitudinis modo cantum cuiusque temporis modulari oportet, verbi gratia matutina laeticia elatiore canore celebranda quam nocturna synaxis.
[s.XI-XII]
Theog. Mett. p. 192a: Acutae tamen cum suis socialibus sonoritatis et intensionis altitudinem praeripuerunt.
[s.XIII]
Mus. man. 23, 15: Semitonium istud, quod est inter eas (sc. notas fa et mi) non in altitudine perpenditur, sed in obliqua quadam latitudine. Mus. man. 28, 6: plures cantus decem notas habent altitudinis. Mus. man. 28, 12: Antiquissimi musici nullum tonum sinebant in altitudine spatium dyapasonicum transire. Ioh. Garl. mens. append. 16, 7: quadruplum communiter sumptum, ... modum tripli in altitudine et gravitate recipit. Vers. Postquam pro 316: Sed si (glossa: cantus) non summa (glossa: in altitudinem) /Bd. 1, Sp. 88/ magistri / infima discipuli teneat (sim. Vers. Postquam pro 318).
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 4, 50, 8: De concordiis transcendentibus diapente cum diapason mentionem non facio, quia propter ipsarum nimiam altitudinem raro vel nunquam in usu sunt. Iac. Leod. spec. 5, 4, 36: propter altitudinem omne illud altissimum tetrachordum hyperboleon vocatum est. Quat. princ. 3, 19 p. 229b: Nam si quis huiusmodi cantum modulari vellet, aliquando enim aut nimia altitudo aut nimia obstabat remissio, quia si alter inciperetur, in tantum ascendebat, ut vox fere deficeret; si autem grave, in tantum descendebat, ut videretur vox conticescere. Heinr. Eger 5 p. 59: aliquando designant (sc. cantus) altitudinem, aliquando bassitudinem. Trad. Holl. I p. 179: vel nimia altitudo aut subsona accideret remissio.
[s.XV]
Ioh. Olom. 3 p. 9: ultimae quinque ab ⋅⋅lamire in spatio inclusive usque ad finem propter acutiorem vocum suarum altitudinem excellentes sive superacutae a cantoribus nuncupantur. Ioh. Tinct. diff. 17: Supremum est illa pars cantus compositi, quae altitudine caeteras excedit. Conr. Zab. chor. 3, 4: cum cantus supra notam inceptionis suae vel multum ascendit vel infra eandem multum descendit in quacumque sui parte, ut cum ad eundem altitudinis vel bassitudinis locum pervenitur, possit et ibi a multitudine personarum chori sine gravamine cantari. Conr. Zab. chor. 6, 49: in cantibus notabilis altitudinis.
2 ? Wohlklang ? euphony
[s.XI]
Anon. Gerbert 1: Beatus Augustinus perhibet, quia penaliter peccat, qui in divinis canticis altitudinem vocis magis quam sensum verborum delectat (cf. Aug. in psalm. 18, 2, 1).
 
Artikelverweis 
alto -are (einen Ton) erhöhen to raise a pitch
[s.IX]
Aurelian. 19, 73: Tertiadecima (sc. syllaba), hoc est ‚-tu-‘, parum altabitur.
 
Artikelverweis 
altrinsecatio -onis f. Wechsel (von Stimme zu Stimme im Hoketus) alternation (from voice to voice in hocket)
[s.XIII]
Lambertus p. 281b: Patet altrinsecatio contra eundem (sc. modum). Anon. Emmeram. 2 p. 224, 33: Scias igitur quod illa hoquetatio fit aut per resecationem vocum aut sine resecatione. Si sit sine resecatione, hoc erit dupliciter, quoniam aut cum littera vel sine. Si cum littera ... per mutuationem vocum et pausationum subtiliter hic et inde; et quandoque potest ibi resecatio reperiri, tamen hoc est raro. Si sit sine littera, eadem est vocum altrinsecatio sed saepius mutuanda ac etiam resecanda. Anon. Emmeram. 2 p. 224, 39: Et nota, quod talis altrinsecatio fit bis vel ter vel pluries continue pro voluntate mutua imponentis. Anon. Emmeram. 2 p. 228, 34: talis hoquetatio fit per altrinsecationem resecationum a uno cantu in alterum continue mutuatam. Anon. Emmeram. 2 p. 242, 2: actor in praecedentibus hoquetorum modum et seriem nec non et altrinsecationem eorum lucide declaravit.
 
Artikelverweis 
altus -a, -um A. hoch B. groß A. high B. large
A hoch (in Bezug auf die Tonlage) high (with respect to register) [syn.: acutus; opp.: inferus, submissus, gravis, humilis, bassus]
1 in nicht spezifischer Bedeutung with no specific meaning
[s.VII]
Isid. etym. 3, 20, 12: Acuta vox tenuis, alta, sicut in cordis videmus (inde Aurelian. 5, 20. Hier. Mor. 4 p. 18, 4. Fr. Gafur. extr. 6, 9, 3). Isid. etym. 3, 20, 14: Perfecta autem vox est alta, suavis et clara: alta, ut in sublime sufficiat; clara, ut aures adinpleat; suavis, ut animos audientium blandiat (inde Aurelian. 5, 25. Hier. Mor. 4 p. 18, 17. Walt. Odingt. 2, 10, 26. Iac. Leod. spec. 1, 26, 20. Petr. Talh. /Bd. 1, Sp. 89/ p. 4. Fr. Gafur. extr. 6, 9, 10).
[s.IX-XII]
Gloss. Boeth. mus. 1, 13, 9: non possumus dare praeceptum, ut vox alicuius altiora vel inferiora petat, quam sibi dat natura; sed natura proprium facit unicuique finem.
[s.IX]
Mod. Autenticus p. 54, 10: non ascendit in altam vocem. Ioh. Scot. annot. 483, 14: egersimon surgens in altum modulamen (inde Remig. Aut. 483, 14). Remig. Aut. 496, 14: ‚gracilis et erectae modulationis‘ id est extentae non remissae, sed in altum acutae. al. Aurelian. 10, 3: versiculi finis in altum elevatur. Aurelian. 13, 1: ultima syllaba flexibilem altamque promit vocem. al. Mus. ench. 18 tit.: Quod modo altiora modo summissiora loca organum petat. al. Scol. ench. 1, 378: sive altiore sive submissiore voce canatur quodlibet simplex ac legitimum melos, non nisi ad quintum sonum a finali sono deponitur, nec nisi in nonum usque ascendit. Scol. ench. 2, 76: semper altioris vocis locum vox puerilis supplere potest. al. Org. Bamb. I 37: Dum vagantes particulae nunc in altiora cantilenam efferant, nunc ab altioribus in inferiora deponant. Inch. Uchub. 13: sesquioctava comparatione sonus sono altior exstat, dum gravioris in se quantitatem continet et octavam eius insuper partem. al. Comm. br. 329: psalmi .. celsius vel humilius canendi sunt, ... illi etiam, qui ad matutinas deputati sunt, aut aequali elatione omnes imponendi aut certe a primo ad extremum melodia gradatim debet et moderate in altum excrescere. Trad. Notk. p. 36: A monet alta peti.
[s.X]
Interv. Quid sit tonus 13: super illam primam vocem in altum. Org. Paris. 52: hanc eandem neumam secunda transpositione tono faciamus altiorem. Ps.-Odo mus. p. 279b: gravior atque altior diatessaron aut diapente constituunt. al.
[s.XI]
Comm. ton. 6, 1. al. Berno prol. p. 69a (C34 p. 32). Berno div. p. 18: authentici vel principales dicuntur, cum eorum sonus sit altior, ascensus superior. Guido prol. 72: cantus ab alto descendens in gravem devenerit finem (inde Aribo 69 p. 71. Aribo 73 p. 72). Guido micr. 12, 2: cum cantus unius modi, utpote proti, ad comparationem finis tum sint graves et plani, tum acuti et alti (inde Anon. Cist. I 25 p. 36). Guido reg. 128: gravia et alta cantica. Guido reg. 130: Alti cantus sunt authenti, graves plagas nominant. Guido ep. p. 48b: Prima autem et tertia, quinta et septima formula quatuor modorum altos continent cantus; secunda vero et quarta, et sexta et octava eorumdem modorum gravia vel minus alta continent cantica. ibid.: quod illi dicunt authentum, nos maiorem et altum vel acutum nominamus (inde Iac. Theat. 11). al. Berno mon. 8, 6. Hermann. mus. p. 25 (p. 128b): alterum (sc. quadrichordum) necessario gravissimum melodiae descensum, alterum altissimum ascensum (sc. continet) (inde Anon. Wolf p. 216. Quaest. mus. 1, 7 p. 17). al. Aribo 57 p. 17: hi (sc. authenti) in alto, hi (sc. plagales) humili degant in loco. Comm. Guid. 13 p. 100: Altior sonus respectu gravis acutus dicitur per simile, quia sicut acutum quodlibet magis penetrat quam res grossa et obtusa, sic acuta et alta vox magis penetrat auditum quam gravis, quia longius auditur et clarius (inde Anon. Lips. p. 154). al. Compil. Casin. 1, 5 p. 5: voce serena (glossa: tarda, alta). al. Vers. Ars humanas p. 111b. Ps.-Guido arithm. p. 58b: Tetrachordum excellentium est altissimus cantilenae ascensus. al. Compil. Paris. I p. 192. Frut. brev. 13 p. 100: [Quartus (sc. tonus) inprimis gradatim ascendit, sed tandem de alto cadit] (sim. Ton. Vatic. 12, 6 p. 211. Amerus 9, 2. Anon. Ratisb. 8, 4, 11. Ton. Subl. p. 58, 4. Trad. Holl. II 63 p. 79 (p. 443a). Trad. Holl. III 9 p. 73. Bonav. Brix. 18, 27. Lad. Zalk. B 39. Szydlov. 13 p. 59). al. Quaest. mus. 1, 3 p. 14: altissimae fidis sonus gracillimus nulli subteriorum consonus.
[s.XII]
Anon. La Fage I 14, 13.
[s.XIII]
Inst. patr. 11: Nullus ... presumptiori vel altiori, remissiori an graviori, id est, susum vel iusum, /Bd. 1, Sp. 90/ tardiori an velociori voce, aut post alios diutius protrahere et punctum tenere presumat. Mus. man. 13, 5: vox ab ymys incipiens et sursum legitimis gradibus ascendens, quo magis in altum protenditur, eo subtilior et acutior efficitur. al. Ioh. Garl. plan. p. 158a: Acute altum sonum et acutum supra graves obtinent. Superacute altiorem sonum et superacutum habent. Amerus 15, 5. Elias Sal. 30 p. 59b: gravare mediocres (sc. voces) propter nimis altam inchoationem. al. Lambertus p. 261b: multotiens altum cantum reperimus, qui primo sicut authenticus obtinet alta. al. Hier. Mor. 25 p. 188, 18: voces grossae et bassae sunt pectoris, voces subtiles et altissimae sunt capitis. al. Ps.-Thomas Aqu. I p. 29 descr. Interv. Sit -O 12. Vers. Postquam pro 254: Namque protos Graece, primum nos dicimus altum (glossa: quia alte cantat respectum secundi). al. Ps.-Mur. summa 1363. al. Engelb. Adm. 4, 28.
[s.XIV]
March. luc. 2, 4, 24. March. pom. 6, 4: diversa protractio vocis vel soni alta vel ima facit consonantiam in cantu. Iac. Leod. cons. 50. Iac. Leod. spec. 1, 26, 2: Tardus vel rarus motus graves facit sonos, velox vero vel spissus acutos vel altos. Iac. Leod. spec. 1, 26, 18: Clari vel acuti soni sunt, qui sunt alti, dato quod sunt tenues, ut soni puerorum, mulierum et aliquarum chordarum. al. Hugo Spechtsh. 321. al. Ioh. Tork. disc. p. 136: quando cantus incipit base et alte ascendit, discantor debet incipere discantum suum per alciorem concordanciam, ut ad hoc possit venire cum alciori nota cantus in unisono cum illo, qui tenebit. al. Summ. Guid. 16. al. Ioh. Boen ars 2, 21, 2: non altiori clavi datur nota acutior. al. Ioh. Boen mus. 3, 80: nota altioris clavis gravius est proferenda quam nota clavis bassioris. al. Quat. princ. 3, 9 p. 223a. Goscalc. 1, 1 p. 38, 2: acutus et altus sonus. Heinr. Eger 3 p. 40. al. Compil. Ticin. p. 24. Anon. Carthus. p. 448b. Phil. Andr. p. 116a. al.
[s.XV]
Ioh. Olom. 8 p. 40. al. Prosd. exp. 11, 36: in cantando perfectionem talis mensure (sc. prolationis) satis alto modo cantatur, ut patet advertenti, et inde est, quod talis perfectio vocatur maior prolatio; in cantando autem ipsius inperfectionem satis modo declivi et mesto cantatur, et inde est, quod minor prolatio nominatur. Iac. Twing. p. 142, 5. Iac. Theat. 2. al. Nicol. Cap. p. 317. Gob. Pers. p. 183b: mi est altius ipso fa. al. Ugol. Urb. 1, 11, 6: ex acutiori altiorique sono gravium comparatione appellantur acutae (inde Fr. Gafur. extr. 4, 7, 12). al. Georg. Ans. 3, 283. al. Anon. Philad. 42. al. Ton. Subl. p. 58, 5. al. Trad. Holl. II 88 p. 13 (p. 420b). al. Trad. Holl. III 9 p. 75. al. Cant. pass. p. 132: prima vox adequatur Iudeis aut Pilato aut Cayphe racione impetuositatis et ideo fit in altis. Ioh. Legr. rit. 1, 1, 5, 9: ultra non gravat homo vocem, quam valeat sonos alacriter exprimere. Nec adeo, si sit prudens, scandit in altum, ut dubitet deficere. al. Conr. Zab. tract. LL 10: altiores voces mutantur in inferiores. al. Paul. Paulir. 7, 2, 1 p. 60: tenore descendente discantus ascendat et e converso autem ut altum et bassum, acutum et grave sic se contemperent, ut nec elevacio depressionem (ms.; ed.: depressioni) obnubilet nec e converso. Paul. Paulir. 7, 2, 1 p. 61: Stampania est cantus mensuralis dulcissimus, summa mensura in pausis et elevacione et depressione nec secundum altum nec secundum bassum progrediens. Ioh. Tinct. diff. 3: Contratenor est pars illa cantus compositi, quae principaliter contra tenorem facta inferior est supremo, altior autem aut aequalis aut etiam ipso tenore inferior. Ioh. Tinct. pr. 3, 4, 6: Interdum vero suprema pars primaria est, scilicet, dum alicui alto cantui simpliciter composito unam aut plures addimus partes. Conr. Zab. chor. 2, 10: altiores notae cantus sint voce subtiliata et non plena arteria vel valida voce decantandae. al. Fr. Gafur. extr. 4, 7, 11. al. Ioh. Tinct. contr. 1, 4, 11. Bart. Ram. 1, 2, 8 p. 48: Semiditonus ... duobus /Bd. 1, Sp. 91/ modis fiet: uno, quando semitonium est in altiori intervallo, ut ⋅a⋅c⋅. al. Ioh. Hoth. contr. II 19. Nicol. Burt. 1, 10, 61. Ioh. Tinct. inv. p. 37: tibiarum (ut cantus partium) alii nomen est suprema, alii tenor, quem vulgo bombardam vocant, et alii contratenor. Imos tamen contratenores semper ac sepe reliquos tibicinibus adiuncti tubicines, ea tuba, quam superius tromponem ab Italis et sacque-boute a Gallicis appellari diximus, melodiosissime clangunt. Quorum omnium omnia instrumenta simul aggregata communiter dicuntur alta. Guil. mon. 4 p. 29: supranus incipitur per unisonum, qui unisonus accipitur pro octava alta, et ex consequenti per tertias bassas, quae tertiae bassae volunt dicere sive representare sextas altas. ibid.: quintam altam supra tenorem. al. Bonav. Brix. 24, 25. al. Lad. Zalk. A 51: acutae, id est altiores. al. Fr. Gafur. pract. 1, 2. Mich. Keinsp. 8, 40. al. Flor. Fax. 16 p. 88. al. Erasm. Hor. p. 83b. Anon. La Fage III p. 242. Szydlov. 14 p. 71: Circa tercium tonum notandum est, quod ille est triplex: gravis et principalis ... moderatus ... acutus, et ille est duplex: altus et usitatus ... declinis et usitatus (cum exemplis). al. Anon. Tegerns. III p. 102. Contr. Ad sc. artem p. 70a. Mon. In primis 27: in altioribus chordis. Cymb. Omne instr. 3, 8: si ad minus recte per negligentiam cimbala sonuerint, hoc emendatur procura cum cote vel lima attenuando minus alta et detrattando minus ima. Cymb. Sonitum 2, 1.
2 in spezifischer Bedeutung with specific meaning
a für die Töne der oberen Oktave im Zweioktavensystem for the notes of the upper octave in a two-octave system
[s.XIII]
Org. Vatic. p. 185: aliud mi cantetur in ⋅f⋅ut altum.
[s.XIV]
Aegid. Mur. p. 128b: Accipe tenorem de antiphonario, sicut superius dictum est, quem colorabis et ordinabis, et stat in gamma bassa; et tu potes eum mittere in gamma alta. Goscalc. 1, 1 p. 40, 1: incipit in ⋅G⋅solreut basso et finit in ⋅E⋅lami alto. al. Heinr. Eger 5 p. 60. Trad. Pipudi p. 46: incipiendo in ⋅G⋅solreut basso usque ad ⋅e⋅lami altum. al.
b für die Töne e -   for the notes e -  
[s.XV]
Ioh. Tinct. exp. 2, 31: ⋅E⋅lami, ⋅F⋅faut et ⋅G⋅solreut gravia, ⋅A⋅lamire et ⋅b⋅fa⋅♮⋅mi acuta dicuntur vulgariter bassa, ⋅E⋅lami vero, ⋅F⋅faut et ⋅G⋅solreut acuta, ⋅a⋅lamire et ⋅b⋅fa⋅♮⋅mi superacuta vocantur alta, ut patet in sequenti figura (sequitur descr.).
c für die drei höchsten Hexachorde for the three highest hexachords
[s.XV]
Bart. Ram. 2, 1, 2 p. 73: septem gammata faciunt iuxta septem hexachorda; et primum appellant ⋅♮⋅ bassum, secundum naturam bassam, tertium ⋅b⋅ molle bassum, quartum ⋅♮⋅ medianum, quintum naturam altam, sextum ⋅b⋅ molle altum et septimum ⋅♮⋅ altum. Hoc autem superfluum esse atque diminutum rationibus firmissimis demonstrabimus.
d als Stimmlagenbezeichnung bei Tenor und Contratenor term that designates the register of the tenor and contra tenor
[s.XV]
Ioh. Tinct. contr. 2, 29, 3 exempl.: Contratenor altus. Contratenor bassus. al. Ioh. Tinct. inv. p. 33: tenoristarum et contratenoristarum alii sunt imi, hoc est vulgo bassi, et alii alti. ibid.: tenoriste et contratenoriste bassi denominantur, qui ad canendos tenores et contratenores bassos apti cognoscuntur, alti vero qui ad altos. ibid.: inter tenoristas tamen bassos Philippus de Passagio natione Cyprius sed eruditione Brabantinus, inter altos Vvassettus Cameracensis, inter bassos contratenoristas Ioannes Okeghem, ... inter altos Iacobus Teunis Flamingus. Guil. mon. 6 p. 38: In isto enim faulxbordon potest aliquotiens fieri contratenor bassus et altus. Guil. mon. 6 p. 39: Contra vero altus istius faulxbordon. Guil. mon. 6 p. 41 exempl. 59: Contratenor. - /Bd. 1, Sp. 92/ Contratenor altus. - Contratenor secundus. - Secundus altus. Guil. mon. 6 p. 42: Contratenor altus faciet suam penultimam sextam supra tenorem ... ut patebit per exempla: Tenor. - Bassus. - Altus. - Cantus. al. Flor. Fax. 15 p. 87: tenorem, discantum, contratenorem et altum et imum. ibid.: Sunt autem quattuor genera compositionis. Unum ad placitum habebit eventum, cuius ad faulx bourdum (ut Gallici dicunt) prima species erit, vel tenore et contratenore alto vel basso altera componetur. al. Anon. Couss. I p. 447a: Item in tenore ordinanda est clavis communiter in ⋅C⋅solfaut, in quinta vel in quarta linea vel in tertia secundum quod petitur tenorem altum (ed.: altam) vel gravem vel bassum, vel etiam potest poni clavis ⋅F⋅faut in tertia linea, si velitis tenorem valde bassum vel gravem.
B groß (in Bezug auf den Intervallumfang) large (relative to the size of an interval) [syn.: magnus]
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 2, 14, 11: de quibusdam etiam planis cantibus, in quibus, gratia exempli, ponuntur consonantiae altiores quam sit diapason. Iac. Leod. spec. 2, 21, 44: consonantia ista (sc. diapente cum diapason) sit alta, quia multum distant ab invicem eius extremae voces. Iac. Leod. spec. 2, 126, 20: bis diapason altissimam consonantiam dicebant. Iac. Leod. spec. 4, 49, 22: sicut quattuor primae et minimae consonantiae discordiam important, sic quattuor ultimae altissimae vel maximae, quoad vocum distantiam, concordiam. al. Contr. Quoniam hom. 2, 5: Quidam novem species dixere tantum, videlicet unisonum, 3am, 5am, 6am, <8am>, 10am, 12am, 13am <et 15am> ... Nunc vero species, que altior poterat esse, erat quindecima. Contr. Quoniam hom. 2, 14: nulla hominis vox alciorem speciem secundum palmam possit profferre. al. Contr. Volentibus II 27: ars non loquitur de altiori specie quam octava.
adv. alte 1. hoch 2. ? laut 1. at a high pitch, in a high register 2. ? loudly
1 hoch (in Bezug auf die Tonlage) at a high pitch, in a high register [syn.: acute, opp.: graviter, inferius, humile, basse, submisse, depresse, profunde]
[s.IX]
Aurelian. 16, 1: Finis eiusdem versiculi in ultima syllaba alte erigitur. al. Scol. ench. 1, 213: quicquid uno vel duobus seu tribus tonis ex integro altius graviusque transposueris, simul in modum alium transmutabitur. Scol. ench. 1, 363: quod altius aut inferius alter canatur ab altero. al. Comm. br. 330: melodia gradatim debet et moderate in altum excrescere, cantica quoque evangelii altius et morosius ceteris. Notk. Balb. p. 69: A ut altius elevetur admonet (inde Frut. brev. 14 p. 102. Anon. Wolf p. 205. Quaest. mus. 1, 23 p. 63. Compil. Lips. p. 132).
[s.XI]
Comm. ton. II 4, 13: altius acuitur (sim. Comm. ton. I 4, 13). al. Berno prol. p. 73a: tono et semitonio supra diapente altius ascendat. al. Berno ton. p. 80b: quidam vero altius hoc ad lichanos meson inchoant. al. Guido ep. p. 46a: Aliae vero (sc. voces), quae super septem adiunguntur, eaedem sunt, et per omnia similiter canunt in nullo dissimiles, nisi quod altius dupliciter sonant. Hermann. mus. p. 40 (p. 136a): quatuor tropica sint quadrichorda et post graves aliud alio altius ascendat. al. Trad. Hermann. I p. 108: sonans humile ... nec alte. Aribo 73 p. 72: autenticorum formulis, quae alte extenduntur, conveniunt. Comm. Guid. 31 p. 142: non ascendit altius. al. Org. Mediol. pros. 19. Anon. Prag. 170: vel consonat humilius sesquitertio vel altius concinit sesqualtero organalis. al. Vers. Ars humanas p. 113a. Theophil. 3, 87 p. 159: Si volueris cymbalum altius habere, in ora inferius limabis; si vero humilius, circa oram in circuitu. Frut. brev. 6 p. 50. al. Frut. ton. p. 162: Sequens antiphona semitonio altius inchoat, sed mox in locum aliarum se gravat. al. Quaest. mus. 1, 17 p. 38. Ioh. Cott. mus. 12, 31: tam /Bd. 1, Sp. 93/ alte ascendant. Ioh. Cott. ton. 25, 4.
[s.XII]
Udalsc. 1, 1. Guido Aug. p. 159a: autenti, qui altius eriguntur (ms.; ed. reguntur). Anon. La Fage I 1, 10: Superacutae vero ideo nominantur, quia super graves et acutas altius et acutius elevantur. Anon. Pannain p. 112.
[s.XIII]
Mus. man. 16, 3. Amerus 26, 10: lectiones rotunde et viva voce legende sunt; epistule altius quam lectiones. al. Elias Sal. 8 p. 25b. al. Hier. Mor. 25 p. 188, 27: nec nimis basse, quod est ululare, nec nimis alte, quod est clamare, sed mediocriter, quod est cantare. al. Vers. Postquam pro 254. Ps.-Mur. summa 1325: Authentus dicitur quasi alte extentus. al.
[s.XIV]
March. pom. 4, 10: ut cantus alte et submisse a cantoribus cantaretur. Ioh. Mur. spec. 2, 61. Iac. Leod. spec. 4, 9, 3: Chorda enim intendi dicitur, cum percussa sonat altius, remitti, cum bassius. al. Ioh. Tork. disc. p. 136: cantus incipit base et alte ascendit. al. Ioh. Boen ars 1, 2, 8. Ioh. Boen mus. 3, 88. Quat. princ. 3, 19 p. 229b. al. Heinr. Eger 6 p. 67. Trad. Holl. I p. 171. al.
[s.XV]
Ioh. Olom. 9 p. 69: Inspiciatur quoque caute, cantus ne minus alte aut depresse, sed mediocriter incipiatur. al. Iac. Twing. p. 96, 13. al. Ioh. Floess 135. Ugol. Urb. 1, 90, 3. Anon. Tegerns. I p. 104: Cantor aliquam volens cantum incipere supremam atque infimam consideret eius notam, ne nimis alte, depresse ne ipsum inchoet. Anon. Philad. 84. Arn. Zwoll. p. 22 descr. Petr. Talh. p. 10. Trad. Holl. II 9 p. 41 (p. 430b). Trad. Holl. III 6 p. 46. Cant. pass. p. 132. Ioh. Legr. rit. 1, 1, 6, 14. Conr. Zab. tract. BO 3. al. Conr. Zab. chor. 4, 7: in festivitatibus pro amplioris alacritatis ostensione aliqualiter altius et iucundius cantetur quam in diebus feriatis. al. Anon. Tegerns. II p. 114: quotiens tenor in cantu alte ascendit. ibid.: In discantu de duobus choris discantus potest sub tenore poni, quando videlicet tenor alte descendit sive nota huius in basso (?). al. Nicol. Burt. 1, 30, 185 (inde Bonav. Brix. 28, 4). Nicol. Burt. 1, 30, 186: ne videlicet nimis profunde et non nimis alte incipiamus (inde Bonav. Brix. 28, 6). Lad. Zalk. B 5. Anon. Couss. I p. 447a: acute vel alte ascendere. Szydlov. 10 p. 43. Contr. Et primo I 28 p. 141 (p. 464a). al. Fist. Mensuram et 14 p. 95.
2 ? laut ? loudly
[s.XI]
Hermann. mus. p. 47 (p. 140b): Sed quo modo sapienter (ed.: sapientur) cantant, qui nihil de praedictis sciunt, qui tropum tropo permutantes confundunt, qui solam altisonantiam laudant; in hoc tamen iusto iudicio asino inferiores et imperitiores, qui et multo altius resonat.
[s.XIV]
Arn. Gill. 9: dum clamore rudiunt altius asino et brutali clangore terribilius intubant, cachephaton evomunt.
 
Artikelverweis 
ambitus -us m. (Ton-)Umfang range, ambitus
1 Umfang von Melodien the range of melodies
[s.XI]
Guido micr. 15, 27: ut qualem ambitum vel lineam una (sc. neuma) facit saliendo ab acutis, talem altera inclinata e regione opponat respondendo a gravibus (inde Aribo 36 p. 50).
[s.XV]
Conr. Zab. tract. S 6: Naturalis autem cantus dicitur, quia natura harum sex vocum perfecte servata in suo ascensu et descensu neutro horum ⋅b⋅⋅ indiget nec in suo ambitu aliquod horum continet vel complectitur. al.
2 Umfang der Kirchentonarten the range of a mode [syn.: clima, regio, domicilium]
a Definition
[s.XIV]
Summ. Guid. comm. 2, 3: Sciendum est ergo, quod ambitus est distantia sive proprium spatium, quod regula unicuique tono in scala musica indulget. Iste autem ambitus omnibus tam autentis quam plagalibus est equalis, nam ambitus cuiuslibet toni regularis octo vocibus est contentus (inde Gob. Pers. p. 189a). Anon. Carthus. p. 438a: De gradibus /Bd. 1, Sp. 94/ ambitus, id est de gradibus ascensuum et descensuum ipsorum octo tonorum. al.
[s.XV]
Trad. Holl. III 7 p. 48: Ambitus (glossa: terminus) enim nihil aliud est quam clima toni, id est plaga. Trad. Holl. III 7 p. 49: ambitus est littera bis sumpta claudens secundum ascensum et descensum quemlibet tonum per modo dyapason. Ioh. Tinct. diff. 1: Ambitus est toni debitus ascensus et descensus. Ioh. Tinct. nat. 20, 2: Quantum ad medium tonorum in primis notandum est ipsum medium dici ambitum, qui nihil aliud est quam toni debitus aut possibilis ascensus et descensus. Adam Fuld. 2, 15: Ambitus autem tonorum, ut refert Oddo in Enchiriade est certa lex ascendendi et descendendi cuiuslibet cantus regularis. ibid. al. Szydlov. 9 p. 41: ista in figura notabis dyapason sive ambitum, hoc est ascenssum vel descenssum regularem cuiuslibet toni. Szydlov. 11 p. 43: Ambitus in genere sive dyapason diffinitur sic: Est aggregacio linearum cum spaciis, in quibus octo note cantus alicuius toni regulariter perambulant. Circa quam diffinicionem notandum est primo, quod dyapason sive ambitus alicuius toni, sive fuerit cantus directi sive transpositi, semper fit inter claves similes quoad vocem, sed dissimiles quoad denominacionem.
b Gebrauch usage
[s.XIV]
Summ. Guid. comm. 2, 1: De ambitu tonorum secundum capitulum. Cum autem toni secundum proprios et speciales ambitus quamplurimum cognosci habeant et discerni, videndum est de climate sive ambitu uniuscuiusque. Summ. Guid. comm. 2, 6: Primus vero et octavus (sc. tonus) eundem habent ambitum, qui est inter ⋅D⋅ finalem et ⋅d⋅ acutam inclusive. Et huiusmodi ambitus monstrantur per similes litteras alphabeti in scala (inde Gob. Pers. p. 189a). Summ. Guid. comm. 2, 26: Primus enim plagalis inter omnes tonos maxime descensivus est et gravium appetitivus; ultimus vero autentus, scilicet septimus, inter omnes tonos maxime ascensivus est eo, quod ipse omnium supremus est, et propter hoc nulla ratione poterant sub uno climate sive ambitu claudi. al. Heinr. Eger pr. p. 34: quinto de tonorum naturis seu significationibus, finibus, principiis et mediis ambitibusque et transgressionibus. Heinr. Eger 5 p. 54: Item videtur, quod plures debeant esse ambitus et per consequens toni, ex quo super ⋅⋅ supremum, quod est terminus ultimi ambitus, sunt plures claves haud dubium non superfluentes. Dicendum, ex quo scala tonaria sive ambitus tonorum voci humanae sunt proportionati, sicut ⋅⋅ supremum viribus vocis humanae sufficiens est meta, ita et ambitus metam illam transcendens esse non debuit nec potuit. ibid.: Comparare autem hos ambitus vel tonos ad invicem. Heinr. Eger 5 p. 55: inferiores ascendere possint in ambitus seu regiones superiorum. al. Trad. Holl. I p. 178: Et cum autentus et suus plagalis sive par tonus immediate ipsum sequens tonus impar eandem habeant sedem finalem, ambitus discursuum ipsorum faciliter potest sic haberi. al.
[s.XV]
Gob. Pers. p. 189a: De ambitu tonorum. Advertendum est insuper, quod quilibet tonus habet ambitum suum, in quo regulariter decurrit. Gob. Pers. p. 189b: Unicuique tono claves quia norma dat octo, / ambitus est certus, eadem quem littera monstrat, / si seriem quaeris alphabeti. Gob. Pers. p. 190a: ambitus uniuscuiusque toni non excedit, ut dictum est, metam octo cordarum. Gob. Pers. p. 194b: Plagales enim infra ambitum suum ultra unam clavem descendere non possunt. al. Trad. Holl. III 7 p. 51: Ptongus, clima, ambitus, excursus tertii et quarti thoni quantum scilicet valeant descendere et ascendere. Trad. Holl. III 10 p. 88: Et sic distinguuntur (sc. toni) in octo climata, que et domicilia communi nomine vel ambitus appellantur. al. Ioh. Tinct. diff. 18: Tonus perfectus est, qui perfecte suum implet ambitum. Tonus imperfectus est, cuius ambitus non est perfectus. al. Ioh. Tinct. nat. 19, /Bd. 1, Sp. 95/ 14: toni irregulares sicut et regulares in quovis loco sui ambitus possunt principiari. al. Lad. Zalk. A 21. Szydlov. 11 p. 43: ambitus primi toni cantus directi est inter ⋅D⋅ grave et ⋅d⋅ accutum, licencialiter autem potest addi nota in cantu eius primi toni infra vel supra dyapason. Szydlov. 14 p. 69: mixtio, de qua ad propositum, diffinitur sic: Est ascenssus vel descenssus note vel notarum supra ambitum alicuius toni. al. Ioh. Velle metr. 1.
3 Umfang des Tonsystem the range of a tonal system
[s.XV]
Trad. Holl. II 4 p. 18 (p. 422b): in ambitu tocius manus (inde Lad. Zalk. A 56). Conr. Zab. tract. GG 1: per ambitum monochordi triplex habemus musicum alphabetum. al.
4 Umfang von Intervallen the compass of intervals
[s.XV]
Ugol. Urb. 1, 55, 4: inferior terminus ⋅E⋅ primum, sed superior ⋅E⋅ secundum, qui termini ambitu suo etiam diapason consonantiam videntur includere. Trad. Holl. II 29 p. 21 (p. 423b): ditonus numquam in suo ambitu et tonum et semitonium includit (inde Lad. Zalk. A 60). Conr. Zab. tract. R 2: multa cantica etiam famosa ampliorem, quam sex vocum ambitus capiat, ascensum exposcant vel descensum. al.
 
Artikelverweis 
Ambrosianus -a, -um 1. ambrosianisch (Form der Hymnendichtung in jambischen Dimeterstrophen) 2. ambrosianisch (der Mailänder Liturgie zugehörig) 1. Ambrosian (form of hymn poetry in iambic dimeter) 2. Ambrosian (belonging to the liturgy of Milan)
1 ambrosianisch (Form der Hymnendichtung in jambischen Dimeterstrophen) Ambrosian (form of hymn poetry in iambic dimeter)
[s.IX]
Aurelian. 4, 4: Rithmus namque metris videtur esse consimilis, qui est modulata verborum compositio non metrorum examinata ratione, sed numero sillabarum atque a censura diiudicatur aurium, ut pleraque Ambrosiana carmina, unde illud: „Rex eterne Domine rerum creator omnium“, ad instar metri iambici compositum.
[s.XI-XII]
Ioh. Cott. mus. 19, 27: Cantus autem huiusmodi musici accuratos vocant, quod in eorum compositione cura adhibeatur. Hos etiam metricos per similitudinem appellant, quod more metrorum certis legibus dimetiantur, quemadmodum sunt Ambrosiani (inde Iac. Leod. spec. 6, 51, 13: Hi sunt perfecti cantus, quia legitimam sui moduli qualitatem observant in principio, medio atque fine, quemadmodum sunt Ambrosiani).
[s.XV]
Fr. Gafur. theor. 1, 1: inde hymni Ambrosiani dicuntur, quoniam eius tempore plurimum in ecclesia Mediolanensi cantari coeperunt.
2 ambrosianisch (dem liturgischen Gesang der Mailänder Kirchenprovinz zugehörig) Ambrosian (belonging to the liturgy of Milan)
[s.XV]
Ioh. Olom. 5 p. 16: De clavibus cantus Ambrosiani. Ioh. Olom. 9 p. 48: De cantu Ambrosiano doctrina in ratione tonorum. Compositio cantus Ambrosiani in ratione tonorum, quamvis rigidior sit a Gregoriano, differre non videtur. Sed toni psalmidici seu „Saeculorum amen“ in eis ut plurimum aliter decantatur sub proportionata tamen consonantia. Reperio autem tonorum differentias in libris Ambrosianis aut vitio scriptorum aut alia negligentia saepius a vera dispositione et formatione congrua transmutatas. ibid.: Primi igitur toni in cantibus Ambrosianis ista sunt exempla (sim. Ioh. Olom. 9 p. 48-68). Fr. Gafur. extr. 8, 18, 5: Potest etiam <incipere> (om. ed.) (sc. sextus tonus) in ⋅g⋅ grave et in ⋅a⋅ et ⋅b⋅ primo acutis, licet non sit in usu Ambrosiano. Lad. Zalk. B 8: Tonus est subiectum (scilicet partiale) ipsius musicae et est triplex secundum tres causas efficientes ipsius musicae. Est enim tonus vulgaris, quem /Bd. 1, Sp. 96/ adinvenit quidam magister nomine Tubal. Secundus est tonus Ambrosianus, cuius causae efficientes sunt duae, videlicet beatus Moyses cum beato Ambrosio. Tertius est tonus Gregorianus, quem adinvenit sanctus Gregorius, quo moderni et Latini musici utuntur. Lad. Zalk. B 10: Ambrosianus vero tonus extendit intensiones suas sive cursum suum magis assidue reverberando quintam cordam vel sextam per dyapente et quandoque sic fit in sedibus regularibus et quandoque in contrariis et tali tono utitur gens Sclavonica et Lombardica a Lombardia regione. ibid.: beatus Gregorius transtulit tonum magistri Tubal et Ambrosianum. Fr. Gafur. pract. 1, 3: sola linea inter quattuor aut quinque lineas glauco colore referta; hanc, quum linealem locum obtinet, ⋅C⋅solfaut ascribunt, sin spaciali loco descripta sit, vel ⋅C⋅faut gravem vel ⋅C⋅solfa superacutam indicabit, quod et Ambrosianis pernotationibus frequentatur. Fr. Gafur. pract. 1, 1: qui etiam in divinis antiphonas modulantur et psalmos, quod (licet improprie) Ambrosiani nostri atque Gregoriani clerici cantum planum vocant. Fr. Gafur. pract. 1, 8: Ecclesiastici autem Romanam et Ambrosianam sectantes institutionem vocem unam sub finali cuiuscunque autentice modulationis toni intervallo deponunt.
subst.

 

altisonus
 1 erhaben, feierlich (in Bezug auf ein Gesangsstück) elevated, solemn (in relation to a vocal composition)
 2 wohlklingend (in Bezug auf die Stimme) euphonious (in relation to a voice)
 
altisone
 1 laut loudly
 2 hoch at a high pitch, in a high register
 
altitudo
 1 (Ton-)höhe high register (with respect to pitch) [opp.: gravitas, remissio, bassitudo]
 2 ? Wohlklang ? euphony
 
altus
 A hoch (in Bezug auf die Tonlage) high (with respect to register) [syn.: acutus; opp.: inferus, submissus, gravis, humilis, bassus]
 1 in nicht spezifischer Bedeutung with no specific meaning
 2 in spezifischer Bedeutung with specific meaning
 a für die Töne der oberen Oktave im Zweioktavensystem for the notes of the upper octave in a two-octave system
 b für die Töne e - for the notes e -
 c für die drei höchsten Hexachorde for the three highest hexachords
 d als Stimmlagenbezeichnung bei Tenor und Contratenor term that designates the register of the tenor and contra tenor
 B groß (in Bezug auf den Intervallumfang) large (relative to the size of an interval) [syn.: magnus]
 
alte
 1 hoch (in Bezug auf die Tonlage) at a high pitch, in a high register [syn.: acute, opp.: graviter, inferius, humile, basse, submisse, depresse, profunde]
 2 ? laut ? loudly
 
ambitus
 1 Umfang von Melodien the range of melodies
 2 Umfang der Kirchentonarten the range of a mode [syn.: clima, regio, domicilium]
 a Definition
 b Gebrauch usage
 3 Umfang des Tonsystem the range of a tonal system
 4 Umfang von Intervallen the compass of intervals
 
Ambrosianus
 1 ambrosianisch (Form der Hymnendichtung in jambischen Dimeterstrophen) Ambrosian (form of hymn poetry in iambic dimeter)
 2 ambrosianisch (dem liturgischen Gesang der Mailänder Kirchenprovinz zugehörig) Ambrosian (belonging to the liturgy of Milan)