Wörterbuchnetz
Lexicon musicum Latinum medii aevi Bibliographische AngabenLogo badw
 
alterativus bis altus (Bd. , Sp. )
Abschnitt zurück Abschnitt vor
Artikelverweis alterativus v. punctus alterativus
 
Artikelverweis 
alternatio -onis f. Differenz (Schlußformel der Psalmtöne) difference (differentia or ‘saeculorum Amen’ formula for a psalm tone)
[s.IX]
Aurelian. 16, 13: hic tonus multimodas in fine versuum antiphonarum habet alternationum varietates ... Prima est, quando vox in altum extollitur ... Secunda est, quae non tantum erigitur. Aurelian. 17, 3: „Vox in Rama“. Huius finis versus suimet prioris introitui aequatur alternatione. Aurelian. 18, 11: plagis deuteri in semet XVIII habet varietatum alternationes. Aurelian. 14, 1 p. 148: Autentus tritus huiusmodi habet introitus alternationem: „Ecce Deus adiuva me“, cuius versiculi finis in meditullio tenoris ultimam substinet sillabam, neque enim sursum sublimatur neque deorsum deprimitur, sed initio concentus est introitus.
 
Artikelverweis 
altero -atum, -are (den Notenwert) verdoppeln, alterieren to double, to alter (the note value) [syn. duplicare, duplare] /Bd. 1, Sp. 82/
A Definition
[s.XIV]
Petr. Dion. append. p. 161: quando duae breves reperiuntur inter duas longas perfectas, ultima brevis causa perfectionis alteratur, id est duplicat valorem suum. Willelm. 3, 37: omnis nota alterata dupla est sui ipsius. Ioh. Pipudi p. 43: notulam (ed.: notula) alterare est eius valorem duplicare. Anon. Kellner p. 75: Semibrevis altera dicitur quasi semibrevis alterata, id est duplicata (sim. Anon. Vratisl. p. 341a. Anon. Mell. 9, 4. Anon. Couss. XII 12, 5).
[s.XV]
Prosd. exp. 42, 12: si minima alteratur, tunc per talem alterationem duplatur ipsius valor, sic quod, ubi prius valebat unam minimam solam, valet postea duas. Et sic similiter est de aliis. Prosd. mens. p. 212a: alterare notam in musica non est aliud quam duplare ipsius proprium valorem (sim. Prosd. ital. I p. 235b. Prosd. ital. II p. 50). Ugol. Urb. 3, 4, 13: alterari, id est duplari, ut perficiatur mensura. Anon. London. II 8, 1: Alterare est notam aliter cantare quam est. Ioh. Tinct. alt. 1, 3: Notam etenim alterari nihil aliud est quam cum suo proprio valoris alterius similis effici. Ioh. Hoth. fig. 5, 5.
B Gebrauch usage
1 Verdopplung des Wertes aufgrund der Position ohne Veränderung des Notenzeichens to double a value based on position with no alteration of the notational symbol
a bei der zweiten von zwei gleichen Noten vor einer Note des nächstgrößeren Wertes in einer perfekten Mensur in the case of the second of two equal note values before a note of the next greater value in perfect mensuration
[s.XIII]
Franco Col. 5, 15: si inter primam brevem et duas sequentes divisio modi apponatur, ... tunc prima longa a prima brevi imperficitur; secundarum brevium sequentium prima fit recta, ultima vero alteratur (sim. Walt. Odingt. 6, 4, 6). Franco Col. 7, 31: Intelligendum est etiam in ligaturis longas perfici et imperfici eo modo, quo in simplicibus fuit dictum, breves quoque rectas fieri et etiam alterari (inde Walt. Odingt. 6, 9, 7).
[s.XIV]
March. pom. 12, 6: quando multarum brevium numerus praecessit habentium se per ternariam proportionem, duabus existentibus in fine, quarum duarum ultima alteratur. March. pom. 12, 8: de duabus brevibus sequentibus ultima alteratur. March. pom. 12, 10: Interdum vero facit utrumque, scilicet quando ponitur inter semibreves sic se habentes, quod primo ponuntur plures breves, post has duae vel tres etc. semibreves, post quas vel in quibus consistit ternaria proportio; iterum post ipsas duae vel tres etc. semibreves pro uno tempore concurrente, post quas erit una brevis, quae necessario erit altera. Tunc enim pontellus duo facit: primo, proportionem perfectionis ternariae dicit esse completam, et sic per consequens sequitur, quod brevis ultima alteratur. Phil. Vitr. 17, 12: in modo perfecto secunda duarum brevium inter duas longas positarum, ut visum est in arte veteri, alteratur. In modo vero imperfecto nulla potest nec debet alterari (inde Trad. Phil. I 62r D 15). Phil. Vitr. 19, 10: Aliquotiens rubeae ponuntur, ut longa ante longam non valeat tria tempora, vel ut secunda duarum brevium inter longas positarum non alteretur. Ps.-Phil. lib. mus. p. 43a: quando due breves ponuntur inter duas longas in modo perfecto, vel inter pausam trium temporum et longam, vel in principio cantus, tunc secunda illarum brevium alteratur, id est, quod valet duas breves; vel quinque in eodem modo, tunc quinta alteratur, vel octo in eodem modo, tunc octava alteratur. Ps.-Phil. lib. mus. p. 43b: quando due minime inter duas semibreves ponuntur in maiori prolatione, tunc secunda illarum minimarum alteratur. al. Anon. Michels 1, 5: punctus positus inter binas et binas breves facit ultimam valere duas. Hoc autem nihil aliud est, nisi brevem alterari. al. Trad. Phil. I 61vD, 47. /Bd. 1, Sp. 83/ al. Anon. Paris. I 6, 17: vel duae sint minimae, ita quod una alteratur. Anon. Paris. II 7, 2: Sicut secunda duarum brevium in modo perfecto inter duas longas positarum alteratur, sic secunda duarum semibrevium inter duas breves pro tempore perfecto maioratur. al. Ps.-Mur. arg. p. 107b: Queritur quare secunda magis alteratur quam prima. Quia positis duabus unitatibus necesse est tertiam poni ad modum perfectum. Sed due breves posite inter duas longas important duas unitates, et sic nihil deest a parte principii, sed est defectus a parte finis, ad habendum tertiam partem per quam modus perficitur; et sic videtur, quod secunda magis debet alterari quam prima. Secundo sic pro prima brevi possumus ponere pausam vel equipollentes pause; pro secunda brevi nec pausam, nec equipollentes possumus ponere, nisi solummodo brevem; relinquitur contrario quod secunda debet alterari et non prima. Ps.-Mur. arg. p. 106b: Queritur utrum duplex longa alteratur, id est sex temporum inter duas longas novem ipsorum temporum ex tribus longis perfectis. ... Tunc sequeretur, quod altera esset duodecim temporum, quod falsum est simpliciter, quia nulla figura est maioris valoris quam novem brevium perfectarum. al. Petr. Dion. append. p. 161: quaelibet nota potest alterari ut hic:            nisi per divisionem modi aliter distinguatur. Petr. Dion. append. p. 163: brevis ita potest alterari et imperfici in notis ligatis quam notis per se stantibus. Rob. Handlo p. 92, 24: altera brevis ... Que magis proprie potest dici brevis alterata, quia a sua recta proportione alteratur. Rob. Handlo p. 98, 18: brevis alterata potest fieri erecta veluti brevis recta, ut hic:     . Rob. Handlo p. 156, 2: Alterata vero brevis in fine ligature <vel> in obliquitate perplicari potest. Rob. Handlo p. 158, 7: Brevis vero plica unius minorate valorem habet, et si alterata sit, eius plica semibrevem minorem valebit. al. Ioh. Mur. lib. p. 52a: De alteratione in musica ... de qua tales dantur regule: Prima regula est, quod nulla nota potest alterari ante sibi similem, nec ante minorem (ed.: maiorem) se. Secunda regula est, quod omnis nota potest alterari ante proximam maiorem se ... Tertia regula est, quod quandocunque inter duas longas de modo perfecto vel pausas longarum vel inter punctum et longam inveniuntur due breves sine puncto in medio, secunda alteratur, id est valet duas breves (inde Goscalc. 3, 4 p. 164, 9 ss. Prosd. exp. 43, 2 ss. Ugol. Urb. 3, 4-1, 2 ss. Fr. Gafur. extr. 11, 11, 2 ss.). Ioh. Mur. lib. p. 52b: nota alterata potest imperfici a parte ante (inde Goscalc. 3, 4 p. 166, 1. Ugol. Urb. 3, 4-4, 1. Fr. Gafur. pract. 2, 13) Ioh. Mur. lib. p. 53a: quando aliqua nota alteratur, hoc fit causa perfectionis (inde Goscalc. 3, 4 p. 166, 12. Ugol. Urb. 3, 4-6, 1. Anon. Monac. 3, 18. Fr. Gafur. extr. 11, 11, 9). Ioh. Mur. lib. p. 58a: Item notandum, quod pause non possint imperfici nec alterari (inde Goscalc. 3, 9 p. 180, 7. Ugol. Urb. 3, 9-5, 1). al. Ps.-Mur. motet. p. 77a: Quare duplex longa de prolatione perfecti maioris non potest alterari? Quia non habet maiorem figuram sibi precedentem, ideoque prima est. Quare semiminima non potest alterari? Quia nisi due computantur pro minima. Ps.-Mur. motet. p. 85a: Pause possuntne (ed.: Pausa possunt ne) alterari? Non. Quare? Quia ita augerentur; attamen pause bene faciunt figuras alterare. al. Anon. Barcin. I p. 21. Anon. London. I 1 p. 41: altera sive alterata minima. Ioh. Boen ars 1, 11, 12: Hec debet nota alterari, ubi loco illius longior posset poni. Ioh. Boen ars 1, 11, 13: non enim alteratur nota ante punctum sicut ante notam. Ioh. Boen ars 1, 12, 15: magis arbitror dicendum ipsam alteratam notam nullo modo imperfici debere. al. Quat. princ. 4, 1, 23 p. 262b: dicitur recta brevis ad differentiam alteratae brevis, quia duplex est brevis, videlicet recta et alterata. ibid.: Alterata brevis /Bd. 1, Sp. 84/ dicitur, quae in figura brevis rectae se et aliam rectam sub uno accentu includit. Quat. princ. 4, 1, 35 p. 270a: sola nota per se non potest alterari. al. Ioh. Hanb. sum. 6 p. 212, 7: quelibet nota minor alia alterari potest. Ioh. Hanb. sum. 11 p. 246, 12: Altera brevis includit in se duas breves in valore licet non in forma. Que magis proprie potest dici brevis alterata, quia a sua recta proportione alteratur. al. Willelm. 3, 37: larga perfecta ... valet 3 longas (ed.: largas) perfectas vel longam rectam et alteratam. al. Goscalc. 3, 4 p. 166, 6: duplex est minima, semibrevis, brevis, longa, scilicet recta et altera seu alterata. Goscalc. 3, 4 p. 166, 9: notula nigra bene potest alterari ante rubeam et e converso. al. Ps.-Theodon. 2 p. 40: in veteribus moctectis inveniuntur semibreves alteratae per longas, quod non mihi videtur consonum rationi, quia semibreves non dividuntur immediate a longis, sed a brevibus, et ideo non sunt de genere longarum sed brevium. Ps.-Theodon. append. 2 p. 55: modus perfectus et imperfectus necessitatem non habent, ut pausa alteretur. ibid.: nota, quae alteratur, semper habet valorem dupplicatum in modis perfectis vel divisionibus, ubi posita est. al. Ioh. Vetul. 54, 9:   . Et per hoc signum perfectionis praedicta semibrevis sequens aut praecedens imperficere non potest praedictam brevem, quia per virtutem illius signi praefata brevis est sincopa et perfecta; et secunda dictarum semibrevium per regulas antedictas debet alterari, et ultima, quia non imperficitur ab aliquo, est perfecta. al. Nic. Weyts p. 263b: quando reperiuntur due vel quinque vel octo vel undecim semibreves vel minimas vel breves vel longas inter puncta vel inter perfectionem proximam maiorem se, ultima alteratur, nisi per punctum impediatur. Ioh. Pipudi p. 43: notula alterata potest imperfici. al. Anon. Mediol. 3, 5. al. Mens. Sciendum est 6, 9: si semibreves reperiuntur sic:   valet unam in capite et unam in pede, nisi quod in arte ytalica in tempore perfecto ultima alteratur. Ps.-Mur. alt. p. 307b: nota, quae alteratur, est in simili forma cum illa, quae facit ipsam alterare. al. Semibr. caud. p. 70: si duae breves ponuntur inter punctum et longam, secunda alteratur, et appellatur ille punctus alterationis. al. Trad. Phil. III p. 9. Anon. Couss. V p. 194, 20: numquam aliqua nota ante minorem se vel equalem alteratur, sed semper ante maiorem vel pausam maioris. Anon. Couss. V p. 198, 20: inter maximam de modo perfecto maximarum et punctum nulla nota alteratur. ... Ratio est hic, quia contradicetur secunde conclusioni, que dicit, quod nulla nota alteratur ante minorem se. Tunc enim bene posset poni post punctum minorem notam vel equalem. Anon. Couss. V p. 202, 2: inter punctum et punctum nulla nota alteratur, ut hic:  ⋅   ⋅  . al. Mens. Cum de p. 75. Anon. Kellner p. 75: residuae notae sunt inventae propter mixturas, ut brevis plicata, semibrevis alterata, cardinalis, fusielis et semifusielis et semifusielis semi. al. Anon. Monac. II 161: quaelibet simplex ante suam notam maiorem alteratur. al. Anon. Vratisl. p. 333a: quando una brevis ponitur inter minimas ad eam pertinentes. Et hoc est quidem color, per quem cognoscitur maior prolacio. Et tunc talis brevis est dividenda in duas minimas et quelibet illarum est alteranda... ⋅    ⋅. al. Anon. Vipiten. 8, 7. al.
[s.XV]
Orig. et eff. 8, 3. Thom. Wals. 15, 5: Regula: quia prima species non potest alterari, quia illa est regula generaliter ut supra notatur. Quandocumque duae species minores stant inter 2 species maiores, vel inter pausam speciei maioris vel punctum et speciem maiorem, prima recta, secunda altera. al. Prosd. exp. 43 - 48 passim. Prosd. exp. 43, 8: nulla nota potest alterari ante sibi similem nec supple potest alterari ante minorem se. Prosd. exp. 44, 3: omnis nota supple alterabilis potest alterari solummodo ante proximam maiorem se. Prosd. exp. 45, 6: quandocumque /Bd. 1, Sp. 85/ inveniuntur due breves inter duas longas de modo perfecto supple minori vel supple inter duas pausas duarum longarum supple de modo perfecto minori vel inter punctum et longam supple de modo perfecto minori vel supple inter pausam longe et longam de modo perfecto minori vel supple si longam de modo perfecto minori vel ipsius pausam precedant due breves solum nulla alia figura ipsas breves precedente sine puncto in medio, secunda alteratur, id est valet duas breves. Prosd. exp. 46, 6: nota alterata potest inperfici a parte ante supple et non a parte post. Prosd. exp. 48, 4: quando aliqua nota alteratur, hoc fit causa perfectionis, id est, ut perfectio compleatur. Prosd. exp. 48, 14: quod alterare non possumus ita maximas et semiminimas sicut alias figuras intermedias. Prosd. exp. 89, 3: pause non possunt inperfici nec possunt supple perfici nec alterari. al. Prosd. mens. p. 212a - 213a passim. Prosd. mens. p. 212b: longa, brevis, semibrevis et minima bene possunt alterari, quoniam quelibet ipsarum habet notam maiorem, ante quam alterari potest. Prosd. mens. p. 219a: figure diminute, que in proportione sexquialtera cantantur, sicut tres pro duabus, habent reduci ad perfectiones mensurarum, et possunt perfici, imperfici, evacuari, alterari, et breviter omnes passiones pati, quas pati possunt figure recte perfectiones mensurarum habentes. Prosd. mens. p. 224b: nota recta sive non alterata, quod idem est. al. Ugol. Urb. 3, 4 passim. Ugol. Urb. 3, 4, 15: nota alterata alteram sibi valet aequivalentem notam. Ugol. Urb. 3, 4-4, 4: Nota ex se perfecta potest imperfici, sed nota alterata ex se potest esse perfecta, igitur nota alterata potest imperfici. Ugol. Urb. 3, 4-5, 6: minima altera, id est alterata. Ugol. Urb. 3, 4-5, 11: maxima et semiminima rectae, tantum formam habent, quia alterandi virtute non gaudent. al. Anon. Couss. XII 12, 4: sic breves alterantur in ordine ad longas, sic longae alterantur in ordine ad maximas. Anon. Couss. XII 12, 5: de modo minori (mss., ed.: brevior) sic dicemus quod in eo brevis alteratur et hoc dupliciter, scilicet extra ligaturam et in ligatura; ut quum duae breves ponuntur inter duas longas, tunc prima brevis valet unum tempus et secunda brevis valet duo tempora per alterationem et vocatur brevis altera quasi alterata, id est duplicata. al. Mens. Item nota 7. Anon. London. II 8, 5: brevis altera, id est alterata. al. Anon. Monac. 2, 124: Omnis ligatura cum proprietate opposita habet primas duas semibreves, licet tamen quandoque 2a alteratur, sicut fit in tempore perfecto. al. Anon. Mell. 10, 15. al. Paul. Paulir. 7, 2, 2 p. 66. al. Guil. Dufay p. 388. Ioh. Tinct. imp. 1, 3, 60: omnis nota, quae potest imperfici et alterari, velut longa, brevis et semibrevis, si alteretur, solum imperfici poterit quantum ad aliquas partes, scilicet tantas, quod notae minores ipsam maiorem imperficientes valorem eius non attingant. Fr. Gafur. extr. 11, 11, 8: nota alterata potest imperfici ante et post. al. Ioh. Tinct. alt. passim. Ioh. Tinct. alt. 1, 12: si duae notae solae inventae, quarum ultima venit alteranda, sint continuae aut sycopatae, quia dum in istis sicut in aliis requiritur perfectio, consequenter accidit alteratio. Ioh. Tinct. alt. 1, 23: omnis nota veniens alteranda quoad formam, necessario est integra. Nicol. Burt. 3, 7, 39: sciendum pro antiquorum cantibus, quod nota nigra ante rubeam alterari potest et e converso. al. Guil. mon. 1 p. 17: si duae semibreves ponantur absque puncto inter duas breves, secunda illarum alterat. sim. al. Adam Fuld. 3, 12. Anon. Salisb. 12, 2. al. Guill. Pod. 7, 15. al. Fr. Gafur. pract. 2, 13 passim. al. Anon. Couss. I p. 438a. al. Mens. Nota quod p. 424b. Prop. mens. Hec fig. p. 430 descr. Mens. Cum animadv. 43.
b bei Pausen in perfekten Mensuren in the case of rests in perfect mensuration
[s.XIV]
Ioh. Hanb. sum. 21 p. 340, 15: Pausa duplicis longe /Bd. 1, Sp. 86/ tangit quatuor lineas, tria spatia occupans et perfici potest et imperfici, alterari atque diminui veluti duplex longa, cui correspondet. Ioh. Hanb. sum. 21 p. 340, 20: Pausa longe tangit tres lineas, duo spatia occupans. Et perfici potest et imperfici, alterari atque diminui veluti longa, cui correspondet longa pausa. Ioh. Hanb. sum. 21 p. 342, 18: Pausa vero minime tangit unam lineam, dimidiam partem spatii supra occupans, et est retorta a parte sinistra. Alterari potest, non tamen perfici neque diminui. al.
c bei Semibreven in perfekten und imperfekten Mensuren in the case of semibreves in perfect and imperfect mensurations
[s.XV]
Prosd. ital. I p. 236a: semibrevis vero alteratur pro complemento perfectionis vel imperfectionis temporis, et tam in tempore imperfecto quam in tempore perfecto potest alterari. Prosd. ital. I p. 239a: si in octonario tempore inter duo puncta vel sibi conformia talem mensuram dividentia reperiantur tres semibreves in suis propriis figuris figurate vel valor, dummodo ibi alique sint semibreves, tunc ultima ipsarum alterari habet, ut mensura compleatur (sim. Prosd. ital. II p. 56). Prosd. ital. I p. 239b: in octonario tempore solum una semibrevis alterari potest, et non plures (sim. Prosd. ital. II p. 56). Prosd. ital. I p. 240a: si in duodenario tempore ... reperiantur quatuor semibreves in propriis figuris figurate ..., tunc due ultime alterantur (sim. Prosd. ital. II p. 57). Prosd. ital. I p. 241b: omnis semibrevis, que alteratur, non potest reduci per alterationem nisi ad valorem quatuor vel sex vel octo minimarum (sim. Prosd. ital. II p. 60). al. Prosd. ital. II p. 51: Semibrevis vero alteratur pro complemento valoris brevis perfecte vel imperfecte sic, quod alterari potest in omni tempore, preterquam in quaternario et senario imperfecto. al.
2 Verdopplung des Wertes durch Zusatzzeichen to double the value through an additional notational symbol
a unbestimmt undetermined
[s.XV]
Thom. Wals. 8, 18 de semibrevibus et brevibus alteratis per signa per ignorantiam, ut patet (deest exemplum).
b bei Semibreven durch Stielung nach unten in the case of semibreves with a stem (tail) pointing downward
[s.XV]
Prosd. ital. I p. 236a: semibrevem alterari dupliciter contingit, scilicet cum signo et sine signo: et tunc alteratur semibrevis sine signo, quando in sua propria figura sumit alterationem; cum signo vero alteratur, quando per caudam inferius tractam sumit alterationem (sim. Prosd. ital. II p. 51). Prosd. ital. I p. 240a: in duodenario tempore solum duo semibreves alterari possunt, et non plures, sive talis alteratio fiat cum cauda sive absque cauda (sim. Prosd. ital. II p. 57). al. ex errore ed. pro altercari: Ioh. Legr. rit. 1, 3, 2, 26.
 
Artikelverweis 
altifico -are (einen Ton um einen Halbton) erhöhen to raise (a pitch by one semitone) [syn.: sustinere]
[s.XIV]
Goscalc. 2, 1 p. 112, 7: Semiditonus, id est tercia minor, requirit post se de sui natura unisonum; potest tamen habere post se aliam speciem, sed tunc oportet eam sustinere et altificare per unum maius semitonium, sic quod fiat ditonus (inde Theod. Capr. p. 96. ibid. sim.). Contr. Species plani 49: ubicumque sexta fieri oporteat super mi vel la de ⋅e⋅lami gravi, que fieri habet in ⋅c⋅solfaut, hoc est super fa, illud fa debet altificari per semitonium maius, quod apotome nuncupatur, et debet signari per signum de ♯ aut nomen fa.
 
Artikelverweis 
altisonantia -ae f. ? Lautstärke ? volume, loudness
[s.XI]
Hermann. mus. p. 47 (p. 140b): Sed quo modo sapienter (ed.: sapientur) cantant, qui nihil de praedictis sciunt, qui tropum tropo permutantes confundunt, qui solam altisonantiam /Bd. 1, Sp. 87/ laudant; in hoc tamen iusto iudicio asino inferiores et imperitiores, qui et multo altius resonat.
 
Artikelverweis 
altisonus -a, -um 1. erhaben, feierlich 2. wohlklingend 1. elevated, solemn 2. euphonious
1 erhaben, feierlich (in Bezug auf ein Gesangsstück) elevated, solemn (in relation to a vocal composition)
[s.IX]
Remig. Aut. 51, 19: ‚coturnatos cantus‘ id est tragicos et altisonos.
[s.XV]
Eg. Carl. cant. 4, 10: De quo propheta in psalmo: „Sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, ne audiet vocem et venefici incantantis sapienter.“ Ne igitur serpens antiquus diabolus superetur, laudes Dei altisonas audire non patitur.
2 wohlklingend (in Bezug auf die Stimme) euphonious (in relation to a voice)
[s.XIII-XIV]
Engelb. Adm. 3, 12: ipsa possibilitas bene cantantium et voces altisonas habentium naturaliter se appetit in acutioribus cantibus superioris diapason exercere.
adv. altisone 1. laut 2. hoch 1. loudly 2. at a high pitch, in a high register
1 laut loudly
[s.IX]
Remig. Aut. 510, 3: ‚Diatonon‘ genus duobus tonis et semitonio constat, quod genus est durissimum atque minutissimum, licet diversis gentibus conveniat, sicut Gothis, qui minutissime canunt, Teodisci altisone, Uvinedi et Hebrei cum murmure.
2 hoch at a high pitch, in a high register
[s.XIV]
Heinr. Eger 5 p. 59: si alte clamandum est quasi in caelum rogando, inchoant cantum altisone ut in responsorio „Da mihi Domine“ et „Emitte Domine“ ... Si vero humiliter supplicandum est vel consulendum de cordum quasi intimis, incipiunt ab imis ut in responsorio „Rorate caeli desuper“.
 
Artikelverweis 
altitudo -inis f. 1. (Ton-)höhe 2. ? Wohlklang 1. high register (with respect to pitch) 2. ? euphony
1 (Ton-)höhe high register (with respect to pitch) [opp.: gravitas, remissio, bassitudo]
[s.IX]
Remig. Aut. 60, 7: in musica, ubi tropi in altitudinem ascendunt per differentiam tonorum. Remig. Aut. 496, 14: ‚Acumen vero‘ scilicet dicitur, id est altitudo. Remig. Aut. 501, 8: ‚Exeramus‘ extendamus vel in altitudinem producamus, ‚vel lenius remittamus‘ gravemus. Aurelian. 6, 4: gravis multum depressus altitudini acuti non congruat. Aurelian. 6, 27. Aurelian. 12, 18: inter altitudinem vocis et gravitatem (sim. Aurelian. 12, 18 p. 144). Scol. ench. 1, 425: Ergo moram, quae cuique melo conveniat, aptam exhibebis dumtaxat secundum temporis ac loci et causae cuiuslibet extrinsecus occurrentis rationem, ipsam etiam altitudinem ad congruentiam morae cum apertis et suavibus neumis. Comm. br. 322: Praeterea quemadmodum psalmi vel alia quaelibet melodia ad rationem causae vel temporis, pro paucitate vero seu multitudine cantorum celsius vel humilius canendi sunt, nec enim indifferenti altitudinis modo cantum cuiusque temporis modulari oportet, verbi gratia matutina laeticia elatiore canore celebranda quam nocturna synaxis.
[s.XI-XII]
Theog. Mett. p. 192a: Acutae tamen cum suis socialibus sonoritatis et intensionis altitudinem praeripuerunt.
[s.XIII]
Mus. man. 23, 15: Semitonium istud, quod est inter eas (sc. notas fa et mi) non in altitudine perpenditur, sed in obliqua quadam latitudine. Mus. man. 28, 6: plures cantus decem notas habent altitudinis. Mus. man. 28, 12: Antiquissimi musici nullum tonum sinebant in altitudine spatium dyapasonicum transire. Ioh. Garl. mens. append. 16, 7: quadruplum communiter sumptum, ... modum tripli in altitudine et gravitate recipit. Vers. Postquam pro 316: Sed si (glossa: cantus) non summa (glossa: in altitudinem) /Bd. 1, Sp. 88/ magistri / infima discipuli teneat (sim. Vers. Postquam pro 318).
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 4, 50, 8: De concordiis transcendentibus diapente cum diapason mentionem non facio, quia propter ipsarum nimiam altitudinem raro vel nunquam in usu sunt. Iac. Leod. spec. 5, 4, 36: propter altitudinem omne illud altissimum tetrachordum hyperboleon vocatum est. Quat. princ. 3, 19 p. 229b: Nam si quis huiusmodi cantum modulari vellet, aliquando enim aut nimia altitudo aut nimia obstabat remissio, quia si alter inciperetur, in tantum ascendebat, ut vox fere deficeret; si autem grave, in tantum descendebat, ut videretur vox conticescere. Heinr. Eger 5 p. 59: aliquando designant (sc. cantus) altitudinem, aliquando bassitudinem. Trad. Holl. I p. 179: vel nimia altitudo aut subsona accideret remissio.
[s.XV]
Ioh. Olom. 3 p. 9: ultimae quinque ab ⋅⋅lamire in spatio inclusive usque ad finem propter acutiorem vocum suarum altitudinem excellentes sive superacutae a cantoribus nuncupantur. Ioh. Tinct. diff. 17: Supremum est illa pars cantus compositi, quae altitudine caeteras excedit. Conr. Zab. chor. 3, 4: cum cantus supra notam inceptionis suae vel multum ascendit vel infra eandem multum descendit in quacumque sui parte, ut cum ad eundem altitudinis vel bassitudinis locum pervenitur, possit et ibi a multitudine personarum chori sine gravamine cantari. Conr. Zab. chor. 6, 49: in cantibus notabilis altitudinis.
2 ? Wohlklang ? euphony
[s.XI]
Anon. Gerbert 1: Beatus Augustinus perhibet, quia penaliter peccat, qui in divinis canticis altitudinem vocis magis quam sensum verborum delectat (cf. Aug. in psalm. 18, 2, 1).
 
Artikelverweis 
alto -are (einen Ton) erhöhen to raise a pitch
[s.IX]
Aurelian. 19, 73: Tertiadecima (sc. syllaba), hoc est ‚-tu-‘, parum altabitur.
 
Artikelverweis 
altrinsecatio -onis f. Wechsel (von Stimme zu Stimme im Hoketus) alternation (from voice to voice in hocket)
[s.XIII]
Lambertus p. 281b: Patet altrinsecatio contra eundem (sc. modum). Anon. Emmeram. 2 p. 224, 33: Scias igitur quod illa hoquetatio fit aut per resecationem vocum aut sine resecatione. Si sit sine resecatione, hoc erit dupliciter, quoniam aut cum littera vel sine. Si cum littera ... per mutuationem vocum et pausationum subtiliter hic et inde; et quandoque potest ibi resecatio reperiri, tamen hoc est raro. Si sit sine littera, eadem est vocum altrinsecatio sed saepius mutuanda ac etiam resecanda. Anon. Emmeram. 2 p. 224, 39: Et nota, quod talis altrinsecatio fit bis vel ter vel pluries continue pro voluntate mutua imponentis. Anon. Emmeram. 2 p. 228, 34: talis hoquetatio fit per altrinsecationem resecationum a uno cantu in alterum continue mutuatam. Anon. Emmeram. 2 p. 242, 2: actor in praecedentibus hoquetorum modum et seriem nec non et altrinsecationem eorum lucide declaravit.
 
Artikelverweis 
altus -a, -um A. hoch B. groß A. high B. large
A hoch (in Bezug auf die Tonlage) high (with respect to register) [syn.: acutus; opp.: inferus, submissus, gravis, humilis, bassus]
1 in nicht spezifischer Bedeutung with no specific meaning
[s.VII]
Isid. etym. 3, 20, 12: Acuta vox tenuis, alta, sicut in cordis videmus (inde Aurelian. 5, 20. Hier. Mor. 4 p. 18, 4. Fr. Gafur. extr. 6, 9, 3). Isid. etym. 3, 20, 14: Perfecta autem vox est alta, suavis et clara: alta, ut in sublime sufficiat; clara, ut aures adinpleat; suavis, ut animos audientium blandiat (inde Aurelian. 5, 25. Hier. Mor. 4 p. 18, 17. Walt. Odingt. 2, 10, 26. Iac. Leod. spec. 1, 26, 20. Petr. Talh. /Bd. 1, Sp. 89/ p. 4. Fr. Gafur. extr. 6, 9, 10).
[s.IX-XII]
Gloss. Boeth. mus. 1, 13, 9: non possumus dare praeceptum, ut vox alicuius altiora vel inferiora petat, quam sibi dat natura; sed natura proprium facit unicuique finem.
[s.IX]
Mod. Autenticus p. 54, 10: non ascendit in altam vocem. Ioh. Scot. annot. 483, 14: egersimon surgens in altum modulamen (inde Remig. Aut. 483, 14). Remig. Aut. 496, 14: ‚gracilis et erectae modulationis‘ id est extentae non remissae, sed in altum acutae. al. Aurelian. 10, 3: versiculi finis in altum elevatur. Aurelian. 13, 1: ultima syllaba flexibilem altamque promit vocem. al. Mus. ench. 18 tit.: Quod modo altiora modo summissiora loca organum petat. al. Scol. ench. 1, 378: sive altiore sive submissiore voce canatur quodlibet simplex ac legitimum melos, non nisi ad quintum sonum a finali sono deponitur, nec nisi in nonum usque ascendit. Scol. ench. 2, 76: semper altioris vocis locum vox puerilis supplere potest. al. Org. Bamb. I 37: Dum vagantes particulae nunc in altiora cantilenam efferant, nunc ab altioribus in inferiora deponant. Inch. Uchub. 13: sesquioctava comparatione sonus sono altior exstat, dum gravioris in se quantitatem continet et octavam eius insuper partem. al. Comm. br. 329: psalmi .. celsius vel humilius canendi sunt, ... illi etiam, qui ad matutinas deputati sunt, aut aequali elatione omnes imponendi aut certe a primo ad extremum melodia gradatim debet et moderate in altum excrescere. Trad. Notk. p. 36: A monet alta peti.
[s.X]
Interv. Quid sit tonus 13: super illam primam vocem in altum. Org. Paris. 52: hanc eandem neumam secunda transpositione tono faciamus altiorem. Ps.-Odo mus. p. 279b: gravior atque altior diatessaron aut diapente constituunt. al.
[s.XI]
Comm. ton. 6, 1. al. Berno prol. p. 69a (C34 p. 32). Berno div. p. 18: authentici vel principales dicuntur, cum eorum sonus sit altior, ascensus superior. Guido prol. 72: cantus ab alto descendens in gravem devenerit finem (inde Aribo 69 p. 71. Aribo 73 p. 72). Guido micr. 12, 2: cum cantus unius modi, utpote proti, ad comparationem finis tum sint graves et plani, tum acuti et alti (inde Anon. Cist. I 25 p. 36). Guido reg. 128: gravia et alta cantica. Guido reg. 130: Alti cantus sunt authenti, graves plagas nominant. Guido ep. p. 48b: Prima autem et tertia, quinta et septima formula quatuor modorum altos continent cantus; secunda vero et quarta, et sexta et octava eorumdem modorum gravia vel minus alta continent cantica. ibid.: quod illi dicunt authentum, nos maiorem et altum vel acutum nominamus (inde Iac. Theat. 11). al. Berno mon. 8, 6. Hermann. mus. p. 25 (p. 128b): alterum (sc. quadrichordum) necessario gravissimum melodiae descensum, alterum altissimum ascensum (sc. continet) (inde Anon. Wolf p. 216. Quaest. mus. 1, 7 p. 17). al. Aribo 57 p. 17: hi (sc. authenti) in alto, hi (sc. plagales) humili degant in loco. Comm. Guid. 13 p. 100: Altior sonus respectu gravis acutus dicitur per simile, quia sicut acutum quodlibet magis penetrat quam res grossa et obtusa, sic acuta et alta vox magis penetrat auditum quam gravis, quia longius auditur et clarius (inde Anon. Lips. p. 154). al. Compil. Casin. 1, 5 p. 5: voce serena (glossa: tarda, alta). al. Vers. Ars humanas p. 111b. Ps.-Guido arithm. p. 58b: Tetrachordum excellentium est altissimus cantilenae ascensus. al. Compil. Paris. I p. 192. Frut. brev. 13 p. 100: [Quartus (sc. tonus) inprimis gradatim ascendit, sed tandem de alto cadit] (sim. Ton. Vatic. 12, 6 p. 211. Amerus 9, 2. Anon. Ratisb. 8, 4, 11. Ton. Subl. p. 58, 4. Trad. Holl. II 63 p. 79 (p. 443a). Trad. Holl. III 9 p. 73. Bonav. Brix. 18, 27. Lad. Zalk. B 39. Szydlov. 13 p. 59). al. Quaest. mus. 1, 3 p. 14: altissimae fidis sonus gracillimus nulli subteriorum consonus.
[s.XII]
Anon. La Fage I 14, 13.
[s.XIII]
Inst. patr. 11: Nullus ... presumptiori vel altiori, remissiori an graviori, id est, susum vel iusum, /Bd. 1, Sp. 90/ tardiori an velociori voce, aut post alios diutius protrahere et punctum tenere presumat. Mus. man. 13, 5: vox ab ymys incipiens et sursum legitimis gradibus ascendens, quo magis in altum protenditur, eo subtilior et acutior efficitur. al. Ioh. Garl. plan. p. 158a: Acute altum sonum et acutum supra graves obtinent. Superacute altiorem sonum et superacutum habent. Amerus 15, 5. Elias Sal. 30 p. 59b: gravare mediocres (sc. voces) propter nimis altam inchoationem. al. Lambertus p. 261b: multotiens altum cantum reperimus, qui primo sicut authenticus obtinet alta. al. Hier. Mor. 25 p. 188, 18: voces grossae et bassae sunt pectoris, voces subtiles et altissimae sunt capitis. al. Ps.-Thomas Aqu. I p. 29 descr. Interv. Sit -O 12. Vers. Postquam pro 254: Namque protos Graece, primum nos dicimus altum (glossa: quia alte cantat respectum secundi). al. Ps.-Mur. summa 1363. al. Engelb. Adm. 4, 28.
[s.XIV]
March. luc. 2, 4, 24. March. pom. 6, 4: diversa protractio vocis vel soni alta vel ima facit consonantiam in cantu. Iac. Leod. cons. 50. Iac. Leod. spec. 1, 26, 2: Tardus vel rarus motus graves facit sonos, velox vero vel spissus acutos vel altos. Iac. Leod. spec. 1, 26, 18: Clari vel acuti soni sunt, qui sunt alti, dato quod sunt tenues, ut soni puerorum, mulierum et aliquarum chordarum. al. Hugo Spechtsh. 321. al. Ioh. Tork. disc. p. 136: quando cantus incipit base et alte ascendit, discantor debet incipere discantum suum per alciorem concordanciam, ut ad hoc possit venire cum alciori nota cantus in unisono cum illo, qui tenebit. al. Summ. Guid. 16. al. Ioh. Boen ars 2, 21, 2: non altiori clavi datur nota acutior. al. Ioh. Boen mus. 3, 80: nota altioris clavis gravius est proferenda quam nota clavis bassioris. al. Quat. princ. 3, 9 p. 223a. Goscalc. 1, 1 p. 38, 2: acutus et altus sonus. Heinr. Eger 3 p. 40. al. Compil. Ticin. p. 24. Anon. Carthus. p. 448b. Phil. Andr. p. 116a. al.
[s.XV]
Ioh. Olom. 8 p. 40. al. Prosd. exp. 11, 36: in cantando perfectionem talis mensure (sc. prolationis) satis alto modo cantatur, ut patet advertenti, et inde est, quod talis perfectio vocatur maior prolatio; in cantando autem ipsius inperfectionem satis modo declivi et mesto cantatur, et inde est, quod minor prolatio nominatur. Iac. Twing. p. 142, 5. Iac. Theat. 2. al. Nicol. Cap. p. 317. Gob. Pers. p. 183b: mi est altius ipso fa. al. Ugol. Urb. 1, 11, 6: ex acutiori altiorique sono gravium comparatione appellantur acutae (inde Fr. Gafur. extr. 4, 7, 12). al. Georg. Ans. 3, 283. al. Anon. Philad. 42. al. Ton. Subl. p. 58, 5. al. Trad. Holl. II 88 p. 13 (p. 420b). al. Trad. Holl. III 9 p. 75. al. Cant. pass. p. 132: prima vox adequatur Iudeis aut Pilato aut Cayphe racione impetuositatis et ideo fit in altis. Ioh. Legr. rit. 1, 1, 5, 9: ultra non gravat homo vocem, quam valeat sonos alacriter exprimere. Nec adeo, si sit prudens, scandit in altum, ut dubitet deficere. al. Conr. Zab. tract. LL 10: altiores voces mutantur in inferiores. al. Paul. Paulir. 7, 2, 1 p. 60: tenore descendente discantus ascendat et e converso autem ut altum et bassum, acutum et grave sic se contemperent, ut nec elevacio depressionem (ms.; ed.: depressioni) obnubilet nec e converso. Paul. Paulir. 7, 2, 1 p. 61: Stampania est cantus mensuralis dulcissimus, summa mensura in pausis et elevacione et depressione nec secundum altum nec secundum bassum progrediens. Ioh. Tinct. diff. 3: Contratenor est pars illa cantus compositi, quae principaliter contra tenorem facta inferior est supremo, altior autem aut aequalis aut etiam ipso tenore inferior. Ioh. Tinct. pr. 3, 4, 6: Interdum vero suprema pars primaria est, scilicet, dum alicui alto cantui simpliciter composito unam aut plures addimus partes. Conr. Zab. chor. 2, 10: altiores notae cantus sint voce subtiliata et non plena arteria vel valida voce decantandae. al. Fr. Gafur. extr. 4, 7, 11. al. Ioh. Tinct. contr. 1, 4, 11. Bart. Ram. 1, 2, 8 p. 48: Semiditonus ... duobus /Bd. 1, Sp. 91/ modis fiet: uno, quando semitonium est in altiori intervallo, ut ⋅a⋅c⋅. al. Ioh. Hoth. contr. II 19. Nicol. Burt. 1, 10, 61. Ioh. Tinct. inv. p. 37: tibiarum (ut cantus partium) alii nomen est suprema, alii tenor, quem vulgo bombardam vocant, et alii contratenor. Imos tamen contratenores semper ac sepe reliquos tibicinibus adiuncti tubicines, ea tuba, quam superius tromponem ab Italis et sacque-boute a Gallicis appellari diximus, melodiosissime clangunt. Quorum omnium omnia instrumenta simul aggregata communiter dicuntur alta. Guil. mon. 4 p. 29: supranus incipitur per unisonum, qui unisonus accipitur pro octava alta, et ex consequenti per tertias bassas, quae tertiae bassae volunt dicere sive representare sextas altas. ibid.: quintam altam supra tenorem. al. Bonav. Brix. 24, 25. al. Lad. Zalk. A 51: acutae, id est altiores. al. Fr. Gafur. pract. 1, 2. Mich. Keinsp. 8, 40. al. Flor. Fax. 16 p. 88. al. Erasm. Hor. p. 83b. Anon. La Fage III p. 242. Szydlov. 14 p. 71: Circa tercium tonum notandum est, quod ille est triplex: gravis et principalis ... moderatus ... acutus, et ille est duplex: altus et usitatus ... declinis et usitatus (cum exemplis). al. Anon. Tegerns. III p. 102. Contr. Ad sc. artem p. 70a. Mon. In primis 27: in altioribus chordis. Cymb. Omne instr. 3, 8: si ad minus recte per negligentiam cimbala sonuerint, hoc emendatur procura cum cote vel lima attenuando minus alta et detrattando minus ima. Cymb. Sonitum 2, 1.
2 in spezifischer Bedeutung with specific meaning
a für die Töne der oberen Oktave im Zweioktavensystem for the notes of the upper octave in a two-octave system
[s.XIII]
Org. Vatic. p. 185: aliud mi cantetur in ⋅f⋅ut altum.
[s.XIV]
Aegid. Mur. p. 128b: Accipe tenorem de antiphonario, sicut superius dictum est, quem colorabis et ordinabis, et stat in gamma bassa; et tu potes eum mittere in gamma alta. Goscalc. 1, 1 p. 40, 1: incipit in ⋅G⋅solreut basso et finit in ⋅E⋅lami alto. al. Heinr. Eger 5 p. 60. Trad. Pipudi p. 46: incipiendo in ⋅G⋅solreut basso usque ad ⋅e⋅lami altum. al.
b für die Töne e -   for the notes e -  
[s.XV]
Ioh. Tinct. exp. 2, 31: ⋅E⋅lami, ⋅F⋅faut et ⋅G⋅solreut gravia, ⋅A⋅lamire et ⋅b⋅fa⋅♮⋅mi acuta dicuntur vulgariter bassa, ⋅E⋅lami vero, ⋅F⋅faut et ⋅G⋅solreut acuta, ⋅a⋅lamire et ⋅b⋅fa⋅♮⋅mi superacuta vocantur alta, ut patet in sequenti figura (sequitur descr.).
c für die drei höchsten Hexachorde for the three highest hexachords
[s.XV]
Bart. Ram. 2, 1, 2 p. 73: septem gammata faciunt iuxta septem hexachorda; et primum appellant ⋅♮⋅ bassum, secundum naturam bassam, tertium ⋅b⋅ molle bassum, quartum ⋅♮⋅ medianum, quintum naturam altam, sextum ⋅b⋅ molle altum et septimum ⋅♮⋅ altum. Hoc autem superfluum esse atque diminutum rationibus firmissimis demonstrabimus.
d als Stimmlagenbezeichnung bei Tenor und Contratenor term that designates the register of the tenor and contra tenor
[s.XV]
Ioh. Tinct. contr. 2, 29, 3 exempl.: Contratenor altus. Contratenor bassus. al. Ioh. Tinct. inv. p. 33: tenoristarum et contratenoristarum alii sunt imi, hoc est vulgo bassi, et alii alti. ibid.: tenoriste et contratenoriste bassi denominantur, qui ad canendos tenores et contratenores bassos apti cognoscuntur, alti vero qui ad altos. ibid.: inter tenoristas tamen bassos Philippus de Passagio natione Cyprius sed eruditione Brabantinus, inter altos Vvassettus Cameracensis, inter bassos contratenoristas Ioannes Okeghem, ... inter altos Iacobus Teunis Flamingus. Guil. mon. 6 p. 38: In isto enim faulxbordon potest aliquotiens fieri contratenor bassus et altus. Guil. mon. 6 p. 39: Contra vero altus istius faulxbordon. Guil. mon. 6 p. 41 exempl. 59: Contratenor. - /Bd. 1, Sp. 92/ Contratenor altus. - Contratenor secundus. - Secundus altus. Guil. mon. 6 p. 42: Contratenor altus faciet suam penultimam sextam supra tenorem ... ut patebit per exempla: Tenor. - Bassus. - Altus. - Cantus. al. Flor. Fax. 15 p. 87: tenorem, discantum, contratenorem et altum et imum. ibid.: Sunt autem quattuor genera compositionis. Unum ad placitum habebit eventum, cuius ad faulx bourdum (ut Gallici dicunt) prima species erit, vel tenore et contratenore alto vel basso altera componetur. al. Anon. Couss. I p. 447a: Item in tenore ordinanda est clavis communiter in ⋅C⋅solfaut, in quinta vel in quarta linea vel in tertia secundum quod petitur tenorem altum (ed.: altam) vel gravem vel bassum, vel etiam potest poni clavis ⋅F⋅faut in tertia linea, si velitis tenorem valde bassum vel gravem.
B groß (in Bezug auf den Intervallumfang) large (relative to the size of an interval) [syn.: magnus]
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 2, 14, 11: de quibusdam etiam planis cantibus, in quibus, gratia exempli, ponuntur consonantiae altiores quam sit diapason. Iac. Leod. spec. 2, 21, 44: consonantia ista (sc. diapente cum diapason) sit alta, quia multum distant ab invicem eius extremae voces. Iac. Leod. spec. 2, 126, 20: bis diapason altissimam consonantiam dicebant. Iac. Leod. spec. 4, 49, 22: sicut quattuor primae et minimae consonantiae discordiam important, sic quattuor ultimae altissimae vel maximae, quoad vocum distantiam, concordiam. al. Contr. Quoniam hom. 2, 5: Quidam novem species dixere tantum, videlicet unisonum, 3am, 5am, 6am, <8am>, 10am, 12am, 13am <et 15am> ... Nunc vero species, que altior poterat esse, erat quindecima. Contr. Quoniam hom. 2, 14: nulla hominis vox alciorem speciem secundum palmam possit profferre. al. Contr. Volentibus II 27: ars non loquitur de altiori specie quam octava.
adv.

 

altero
 A Definition
 B Gebrauch usage
 1 Verdopplung des Wertes aufgrund der Position ohne Veränderung des Notenzeichens to double a value based on position with no alteration of the notational symbol
 a bei der zweiten von zwei gleichen Noten vor einer Note des nächstgrößeren Wertes in einer perfekten Mensur in the case of the second of two equal note values before a note of the next greater value in perfect mensuration
 b bei Pausen in perfekten Mensuren in the case of rests in perfect mensuration
 c bei Semibreven in perfekten und imperfekten Mensuren in the case of semibreves in perfect and imperfect mensurations
 2 Verdopplung des Wertes durch Zusatzzeichen to double the value through an additional notational symbol
 a unbestimmt undetermined
 b bei Semibreven durch Stielung nach unten in the case of semibreves with a stem (tail) pointing downward
 
altisonus
 1 erhaben, feierlich (in Bezug auf ein Gesangsstück) elevated, solemn (in relation to a vocal composition)
 2 wohlklingend (in Bezug auf die Stimme) euphonious (in relation to a voice)
 
altisone
 1 laut loudly
 2 hoch at a high pitch, in a high register
 
altitudo
 1 (Ton-)höhe high register (with respect to pitch) [opp.: gravitas, remissio, bassitudo]
 2 ? Wohlklang ? euphony
 
altus
 A hoch (in Bezug auf die Tonlage) high (with respect to register) [syn.: acutus; opp.: inferus, submissus, gravis, humilis, bassus]
 1 in nicht spezifischer Bedeutung with no specific meaning
 2 in spezifischer Bedeutung with specific meaning
 a für die Töne der oberen Oktave im Zweioktavensystem for the notes of the upper octave in a two-octave system
 b für die Töne e - for the notes e -
 c für die drei höchsten Hexachorde for the three highest hexachords
 d als Stimmlagenbezeichnung bei Tenor und Contratenor term that designates the register of the tenor and contra tenor
 B groß (in Bezug auf den Intervallumfang) large (relative to the size of an interval) [syn.: magnus]