Wörterbuchnetz
Lexicon musicum Latinum medii aevi Bibliographische AngabenLogo badw
 
aicusta bis alterativus (Bd. 1, Sp. 72 bis 81)
Abschnitt zurück Abschnitt vor
Artikelverweis aicusta Neumenbezeichnung unbekannter Bedeutung term of undetermined meaning that designates a neume
[s.XI-XII]
Neum. Prima p. 195: Aicusta .
 
Artikelverweis 
ala -ae f. ‚Flügel‘, dreieckiges Zupfinstrument mit senkrecht stehenden Metallsaiten, die mit einem Plektrum angerissen werden ‘wing’, triangular string instrument with vertical metal strings plucked with a plectrum
[s.XV]
Paul. Paulir. 7, 3, 1 p. 19: <I>nnportile est instrumentum mire suavitatis, habens in uno dorso positivum, in alio vero cordas metallinas in modum clavicimbali, stans errectum in sursum in modum medie ale. ibid.: Ala integra est instrumentum perfecti trianguli, sed media ala semitrianguli, habens cordas metallinas in sursum levatas, quam canora cum penna utraque manu sicut citharedus in cithara percuciens, perficit sue artis sonoritates melodia multum dulci. Et pauci sunt, qui sciunt totam alam percutere, sed plures mediam solum. cf. Howell, Paulus p. 27 sq.
 
Artikelverweis 
alleluia responsorialer Gesang zwischen Solist und Chor vor dem Evangelium der Messe responsorial chant sung by soloists and choir before the Gospel at Mass
1 Definition
[s.XIII-XIV]
Ioh. Groch. 273: Hunc autem cantum (sc. responsorii) sequitur alleluia, qui est cantus laetitiae ascendens et descendens secundum regulas tonorum. Dico autem ‚cantus laetitiae‘. Primo enim incipitur „Alleluia“, quod in generali laetitiam Christianis sub idiomate Graeco repraesentat, et post hoc in versu specificatur magis, ut cum dicitur „Alleluia, laetabitur iustus“. In fine autem versus resumitur „Alleluia“. /Bd. 1, Sp. 73/ Et <in> alleluia additur cauda quaedam, sicut neupma in antiphonis. Et multoties loco caudae cantatur sequentia, puta cum missa celebratur cum maiori sollemnitate. ... Isti autem tres cantus, puta responsorium, alleluia et sequentia, cantantur immediate post epistolam et ante evangelium in mysterio et reverentia Trinitatis. Responsorium autem et alleluia decantantur ad modum stantipedis vel cantus coronati. ... Et missa aliquoties est sine alleluia et sequentia, puta tempore luctus vel paenitentiae, et loco istorum cantatur tractus.
2 Gebrauch usage
[s.IX]
Aurelian. 18, 24: Responsoria autem gradalia officii et tractus necne alleluia. Aurelian. 20, 39: Erat autem alleluia, quod mos est cum superiori canere psalmo, diebus tantum dominicis, quae in primo versu semel, in secundo bis, in tertio tribus reciprocatur vicibus. Et in quarto iterum a capite repetitur. al. Mod. Ecce modorum 45: alleluia, quod est „Iustus germinabit sicut lilium“. Alia mus. 75 p. 142: Nocturnales quoque antiphonae vel responsoria eodem modo currunt „Malos male perdet“ et „Peccavi super numerum“, alleluia etiam „Spiritus Domini“ et offertorium „Deus tu convertens vivifica“. al. Cant. Observandum 11: Alleluia qui precinit, percurrat in primo (sc. versu), tunc chorus repetat. Ad postremum autem similiter perducat, aut si congrua elevatione inposuerit, mox eum chorus adiuvet.
[s.X-XI]
Ton. Lugd. 1, 10: Responsoria quoque gradalia ... Alleluia eiusdem tropi ... Offertoria ... . al. Ps.-Odo mus. p. 276a: valde mirabile est, quod in nocturnis responsoriis somnolentorum more graviter et dissolute ad vigilandum nos exhortare videtur; in antiphonis vero plane et suaviter sonat, in introitis vero quasi voce praeconia ad divinum clamat officium: in alleluia suaviter gaudet: in tractu vero et gradalibus plane et protense humiliataque voce incedere videtur. In offerendis vero et earum versibus, maximeque in communionibus, quantum in hac arte valuerit, patefecit (inde Nicol. Burt. 1, 28, 165. Bonav. Brix. 21, 13. Fr. Gafur. pract. 1, 8: In alleluya et versibus, quos Ambrosiani melodiae ascribebant, suaviter videtur divino iubilo gaudere). Berno ton. p. 84a: gradalia, alleluia, offertoria. Mot. Musica est p. 160. al. Comm. Guid. 65 p. 145: ubi non fiunt subiunctiones psalmorum vel aliorum, sicut sunt alleluia, sequentiae, „Kyrie eleison“ et cetera talia. al. Frut. ton. p. 126. al. Quaest. mus. 1, 20 p. 51. Ioh. Cott. mus. 16, 25. al. Ioh. Cott. ton. 24, 31. al.
[s.XII]
Anon. Cist. III 14: Quicumque incipit antiphonam aut psalmum aut hymnum aut responsorium aut alleluia, unam aut duas partes solus tractim dicat, aliis tacentibus; et ab eo loco, quo ille dimittit, alii incipiant, non repetentes, quod ille iam dixit. Similiter teneatur, dum cantor reincipit antiphonam, alleluia et responsorium. Hoc ubique servetur, ne alter redicat, quod iam ab altero dictum est. Dum hymnos, alleluia aut responsorium cantemus, in clausulis aliquantulum expectemus, maxime tamen in festivis diebus. Ton. Vatic. 12, 3 p. 198. al.
[s.XIII]
Org. Vatic. p. 185. Inst. patr. 19: Dum ymnos vel responsoria sive antiphonas seu alleluia, „Kyrie eleison“, „Sanctus“, an „Agnus Dei“, quecumque pulchra, suavia ac dulcia et iocunde sonant, in hiis punctum bene discernendo, notulas decantemus, et in clausulis pausam faciendo, aliquantulum expectemus, et hoc maxime festivis diebus. Inst. patr. 23: Responsoria vero et antiphonas, gradualia, tractus, alleluia, offertoria et communiones, omnemque gravem cantum, remissiori ac velociori processu persolvamus. Inst. patr. 27: Quicumque inponit antiphonam vel responsorium, psalmum aut ymnum, introitum an graduale, tractum sive alleluia, seu quicquid incipit, duas vel tres sillabas an unam sillabam, et duas aut tres notulas inponat solus tractim, aliis tacentibus; et ab eo loco, quo intonans dimisit, ceteri inchoent, subsequentes, non repetendo, quod ille /Bd. 1, Sp. 74/ precinuit. Mus. man. 50, 9: in versu alleluia. Mus. man. 51, 4: in illis cantibus, qui nec „Gloriam“ habent sicut introitus et responsoria, nec „Saeculorum“ sicut antiphonae, sed omnino neumatibus carent sicut ympni, „Sanctus“, „Agnus Dei“, „Kyrye“, „Gloria in excelsis“, alleluia, gradalia, offerendae, communiones, prosae sive sequentiae, ceteraque cantuum genera. Ioh. Garl. mens. 4, 11. Elias Sal. 29 p. 56b: Item sunt septem genera cantuum ... primum genus invitatoria sive antiphonae, secundum responsoria, tertium officia, quartum responsoria eorumdem, quintum alleluia, sextum offerendae, septimum communiones. al. Lambertus p. 261b: nam sepe videmus offertoria cum gradualibus officiisque alleluiaque vel antiphonas responsoriaque quedam et tractus voces cantari per duodenas. Anon. Emmeram. 1 p. 142, 33. al. Hier. Mor. 22 p. 162, 24: unus est cantus responsorii cum suo versu et alleluia cum suo versu. al. Anon. Couss. IV p. 56, 18. al. Ioh. Groch. 214. Walt. Odingt. 5, 7, 9: De generibus cantuum ecclesiaticorum. ... Alleluia dictio adhortantis (ms.; ed.: dicta ad hortantis) est et interpretatur ‚Laudate Dominum‘.
[s.XIV]
March. luc. 11, 4, 58: graduale et eius versus una et eadem consequentia cantus est, nam habito proprio fine gradualis consideratisque ascensu et descensu eius et versus necessario ipsorum speciebus a fine proprio gradualis debemus ipsum et eius versum continue iudicare. Et id dicimus de responsoriis nocturnis cum eorum versibus atque de quolibet alleluya et eius versu. Iac. Leod. spec. 6, 41, 13: Pertinent autem ad tonum vel modum eundem alleluia cum versu suo sequente, quia finis versus finis est ipsius alleluia. Iac. Leod. spec. 6, 87, 16: alleluia (sc. quandoque) toni paris et versus eius toni imparis, cum per se consideratur. al. Hugo Spechtsh. 272. Quat. princ. 3, 58 p. 251b. Goscalc. 1, 4 p. 56, 13. al. Heinr. Eger 5 p. 63: Eiusdem sunt naturae introitus in hoc et alleluia, invitationes et responsoria, quod in finalibus ipsorum attenditur tonus, non autem in psalmorum ipsorum vel versuum finalibus. al. Trad. Holl. I p. 178: aliquotiens ad duodecimam elevari permittitur, ut in gradualibus et alleluia aliquando reperitur. Compil. Lips. p. 135. Anon. Carthus. p. 450b: prosa in neuma ipsius alleluya communiter vocatur sequentia, quia sequitur ipsum alleluya tanquam eius cauda. al.
[s.XV]
Iac. Theat. 60: Formula primi toni super alleluia. al. Ugol. Urb. 1, 64, 1-5. Ugol. Urb. 1, 120, 1: De finibus gradualium et alleluia, et de principiis versuum ipsorum, et de eorum distantia. Ugol. Urb. 1, 120 - 127 passim. al. Anon. Philad. 88. Trad. March. p. 931: alleluia cum suo versu unus cantus est. ibid. al. Petr. Talh. p. 20: alleluia noscitur in fine neumae. ibid. al. Trad. Holl. II 25 p. 34 (p. 428a): ut patet in hoc iubilo, videlicet alleluia, quod canitur de assumpcione virginis Mariae (sim. Lad. Zalk. A 77. Szydlov. 8 p. 37). Man. Guid. p. 150 (p. 467). Trad. Holl. IV 77. Fr. Gafur. extr. 8, 13, 4. Bonav. Brix. 21, 12: alleluia est unius toni et eius versus est alterius tono. Sed iudicandus est versus sicut eius alleluia, quia unus est cantus. al. Fr. Gafur. theor. 1, 1: Sed divus Ambrosius protector noster atque Gelasius et Gregorius gradualia, tractus et alleluya in missa cantari instituerunt. Fr. Gafur. pract. 1, 15: Solent quoque cantores ecclesiastici in canticis ut sunt alleluya et versus, ac in eo genere plurima circa unam eandemque vocalem continuato et perenni transitu modulari. al.
 
Artikelverweis 
alleluiaticus v. LmL modula
 
Artikelverweis alpha (α) Tonbuchstabe im System α β κ δ ε φ γ (= A  C D E F G) letter that designates a pitch in the system α β κ δ ε φ γ (= A  C D E F G)
[s.XV]
Ioh. Legr. rit. 1, 3, 10, 12 descr. Ioh. Legr. rit. 1, /Bd. 1, Sp. 75/ 3, 11, 9: Sit ergo sicut ⋅A⋅ Latinum sic et Alpha ⋅α⋅ Graecum, sicuti ⋅♮⋅ sic et Beta ⋅β⋅, sicuti ⋅C⋅ sic et Kappa ⋅κ⋅, sicut ⋅D⋅ sic et Delta ⋅δ⋅, sicut ⋅E⋅ Latinum sic et E Graecum ⋅ε⋅, sicut ⋅F⋅ ita Phi ⋅φ⋅, et sicut ⋅G⋅ sic et Gamma ⋅Γ⋅. Quis nesciat per has septem Graecas litteras etiam modulari posse nec minus quam per illas Latinas et qualescumque cantus, cantiones et cantilenas describere? Ioh. Legr. rit. 1, 3, 11, 13 descr.
 
Artikelverweis 
alpha -ae f. die oblique (schräge) Form einer zweitönigen, absteigenden Ligatur in der Mensuralnotation ( = longa - brevis, = brevis - brevis, = semibrevis - semibrevis, sowie in mehrtönigen Ligaturen) the oblique form of a ligature in mensural notation that designates two descending notes ( = longa - brevis, = brevis - brevis, = semibrevis - semibrevis, likewise in ligatures of multiple pitches)
[s.XIV]
Semibr. caud. p. 68: quando aliqua notula in principio ligaturae caret tractu et descendit per alpham, illa dicitur longa ut hic: . Semibr. caud. p. 70: quando longa notula in principio ligaturae habens tractum ascendentem a parte sinistra, dicitur semibrevis cum prima sequente ... Et si ultima sit descendens per alpham, brevis dicitur, ut hic patet per exemplum . Anon. Seay p. 40: Item, omnis punctus vocatus alpha talis figurae , in fine ligaturae non valet nisi unum tempus, talis figurae , sit perfectus aut imperfectus vel divisio sibi datur, et oportet quod quando divisio sibi datur quod sit perfectus. Et est necesse, quod post alpha veniat  ascendendo et sit ligatus ut hic: , et tunc alpha, id est primus punctus, valet et alter  et ultimus valet .
[s.XV]
Petr. Talh. p. 22: Ad notandum planum cantum. ... si ligate erant (sc. notae), caudantur, sicut quadratae longae et alphae. ... Item, numquam ponas solam alpham, quin ligetur cum nota, ita quod nota sit altior quam finis alphae. Guill. Pod. 5, 31: Cantus igitur plani octo sunt figure scilicet maxima, longa, brevis, semibrevis, alpha, tocus, uncus et finis. ... omnes figure usque ad alpham exclusive simplices sunt, sed cum illa de sui natura figura composita fuerit. ibid.: alpha enim in inferiori et superiore capite plenam et equalem accipit pronunciationem, tocus vero et uncus in corpore plenam, sed in earum caudis instantaneam recipiunt. Guill. Pod. 5, 32: Quinta (sc. figura ) quadrangularis sed tamen obliqua; tractum vel plicam habens a superiori capite descendentem; tum quia ab illo ad inferiorem deducit sonum, tum quia compositarum figurarum prima vel exemplar est, alpham musici nec immerito illam appellari voluerunt. Guill. Pod. 5, 35: Alpha autem cum brevi aut longa precedenti vel sequenti ligari invenitur. ibid. al. Guill. Pod. 5, 36. Guill. Pod. 7, 26: De alpha. ... primo omnium de alpha, cum fuerit natura, figura in utroque capite sonans et inde ligatura seu quasi ligatura naturalis ... Hec igitur vel est sine tractu vel cum tractu; si autem sine tractu prior est natura cum possit illi adesse vel abesse, et tunc musicorum dumtaxat institutione in superiori capite longa secundum valorem efficitur, in inferiori autem brevis. Quod si cum tractu, vel erit descendens vel ascendens. Si autem descendens, prior est positione, ut in cantu plano, a quo assumpta est, et in utroque eorum brevis est; si vero ascendens, in utroque semibrevis causa consequenter dicenda. Quidam autem illam a primo cornu ascendentem, ut in secundo exemplo, instituerunt, quod tamen merito ab usu recessit. Quemadmodum enim proprium est alphe littere, ut ab eadem ad sequentes remittendo quasi defluat sonus ita et alphe notule ut a primo capite ad secundum pari forma deponatur. Exemplum de alpha:    . Guill. Pod. 7, 27. Guill. Pod. 7, 28: Fit autem ligatura tum ex quadratis figuris tantum, tum ex quadratis et alpha. ibid. al. Guill. Pod. 7, 31: De ligaturis quadragularium et alphe descendentium. ibid. al. Guill. Pod. 7, 34: De ligaturis ascendentibus /Bd. 1, Sp. 76/ et descendentibus quadrangularium figurarum et alphe. ibid. al. cf. Anglès, Notación p. 167 sqq.
 
Artikelverweis 
alter v. LmL brevis altera, LmL figura altera, LmL longa altera, LmL longa duplex altera, LmL minima altera, LmL minor altera, nota altera, notula altera, semibrevis altera, semiminor altera
 
Artikelverweis 
alterabilis -e fähig zur Alteration (Verdopplung des Notenwertes), alterierbar capable of being altered (doubling of rhythmic value), alterable
1 Definition
[s.XV]
Ugol. Urb. 3, 4-5, 3: nota alterabilis, id est, quae potest alterari.
2 Gebrauch usage
[s.XIV]
Goscalc. 3, 4 p. 164, 14: omnis notula alterabilis potest alterari ante proximam maiorem se (sim. Prosd. exp. 44, 3. Ugol. Urb. 3, 4-2, 23. Ugol. Urb. 3, 4-6, 10. Nicol. Burt. 3, 7, 39).
[s.XV]
Prosd. exp. 45, 9: quandocumque remanent due, supple figure alterabiles. Prosd. exp. 45, 19. Prosd. mens. p. 224b: in tali diminutione ponenda est semper ... pro nota alterata alia nota alterata, si nota, que pro alio ponitur, alterabilis sit, si vero non, uti est semiminima, ponenda est bis (sim. Prosd. mens. p. 225b). Prosd. ital. I p. 235b: maxima, minima et semiminima nullo modo sunt alterabiles (sim. Prosd. ital. II p. 50). Prosd. ital. I p. 236a: de minima et semiminima non est necessitas eas alterandi ... quod non sic est de aliis figuris alterabilibus. ibid.: solum tres figure in hac arte sunt alterabiles, scilicet longa, brevis et semibrevis. Prosd. ital. I p. 241b (sim. Prosd. ital. II p. 59). Prosd. ital. II p. 50: de semiminima non est necessitas eam alterandi ... quod non sic est de aliis figuris alterabilibus. ibid.: solum quatuor figure sunt alterabiles, scilicet longa, brevis, semibrevis et minima. Ugol. Urb. 3, pr. 2, 31. Ugol. Urb. 3, 4, 8: mensura perfecta suam habet alterabilem notam. Nam mensura modi maioris perfecti habet suam notam alterabilem, scilicet longam ... Mensura vero imperfecta nullam penitus notam alterabilem habet, quia in mensura imperfecta alteratio non fit. Ugol. Urb. 3, 4, 10. Ugol. Urb. 3, 4-1, 16: per plura fit transmutatio minoris notae in maiorem et in maiorem vacuam quam ipsam minorem alterabilem facere. Ugol. Urb. 3, 4-3, 19. Ugol. Urb. 3, 4-6 passim. Ugol. Urb. 3, 9-5, 26: quod non est perficibile vel imperficibile, non est alterabile. Sed pausa non est perficibilis vel imperficibilis, igitur pausa non est alterabilis. Maior probatur quia omnis nota alterabilis... est perficibilis vel imperficibilis. Paul. Paulir. 7, 2, 3 p. 69: Minima alterabilis est minima prolacionis maioris. Paul. Paulir. 7, 2, 3 p. 70: Semibrevis alterabilis est semibrevis reperta in tempore perfecto. Ioh. Tinct. alt. 1, 17: secunda primae similis est alterabilis. Ioh. Tinct. alt. 1, 36: omnis nota ternario numero subiecta est alterabilis. Guill. Pod. 7, 15. Guill. Pod. 7, 18. Fr. Gafur. pract. 4, 5: Semibrevem vero perfectam ac minimam alterabilem sola maior sive perfecta prolatio confert.
 
Artikelverweis 
alteratio -onis f. Verdopplung (des Notenwertes), Alteration doubling of the rhythmic value [syn.: duplicatio]
A Definition
[s.XIV]
Ioh. Mur. lib. p. 52a: Alteratio in musica est proprii valoris secundum note formam duplicatio (inde Goscalc. 3, 4 p. 164, 9. Prosd. exp. 42, 2. Prosd. exp. 42, 10. Prosd. mens. p. 211b. Ugol. Urb. 3, 4, 2. Anon. Monac. 3, 12. Ioh. Tinct. diff. 1. Fr. Gafur. extr. 11, 11, 2. Ioh. Tinct. alt. 1, 1. Nicol. Burt. 3, 7, 39. Adam Fuld. 3, 12. Fr. Gafur. pract. 2, 13. Anon. La Fage III p. 242). Nic. Weyts p. 263b: Alteratio est valoris note duplicatio ante proximam maiorem /Bd. 1, Sp. 77/ se. Ioh. Pipudi p. 43: Sequitur de alteratione, unde notulam (ed.: notula) alterare est eius valorem duplicare. Anon. Couss. V p. 194, 12: Sequitur de alteratione. Ubi notandum est, quod alteratio nihil aliud est quam forme alterius note reduplicatio. Anon. Kellner p. 83: Alteratio est alterae notae duplicatio. Anon. Vratisl. p. 341a: Sequitur de alteracione, que est alius color modi, temporis sive prolacionis.
[s.XV]
Prosd. ital. I p. 235b: Alteratio est duplatio proprii valoris note alterande, ex quo sequitur alterare nihil aliud esse quam proprium valorem note alterande duplare, ut, si longa alteratur, duas valet longas; et si brevis alteratur, duas valet breves; et sic ultra. Et sumitur alteratio hic similitudinarie ad alterationem naturalem, quoniam sicut per alterationem naturalem mutatur illud, quod alteratur, de una qualitate in aliam ... Nec est tamen omnis mutatio valoris alteratio, sed solum ipsius mutatio ad duplum (sim. Prosd. ital. II p. 50). Ugol. Urb. 3, 4, 6: ‚alteratio in musica‘ (cf. Ioh. Mur. lib. p. 52a) ponitur ad differentiam naturalis alterationis, quae est qualitatis in qualitatem mutatio. Anon. Couss. XII 12, 1: Capitulum duodecimum est de alteratione. Ubi sciendum quod secundum musicum alteratio sic diffinitur. Est unius notae in eadem figura dupla eius acceptio. Guil. Dufay p. 387. Fr. Gafur. extr. 11, 11, 1: Alteratio namque in musica est, quando figura maior perfecta dividitur in duas figuras minores equales et tunc ultima istarum duarum alteratur, que dicitur alteratio, id est duplicatio, quod idem est. Nicol. Burt. 3, 7, 39: Alteratio, proprie sumpta, est mutatio de qualitate in qualitatem. Vel alteratio hic celebrata est proprii valoris, secundum vocem, formae, idest notae duplicatio (inde Diff. mus. 55). Adam Fuld. 3, 12: Alteratio est alicuius notae minoris respectu maioris geminatio. Anon. Salisb. 12, 1: Alteratio describitur sic: est notae minoris respectu maioris dupla eius acceptio et habet causari in cantu de gradibus perfectis. Guill. Pod. 7, 15: Alteratio, que proprietatibus perfectis accidit, est alicuius figure secundum proprium valorem in duplum augmentatio. Guill. Pod. 7, 18: Alia quoque est alterationis via, quam antiqui per syncopam fieri statuerunt, dicentes: Alteratio est duarum atque similium figurarum abinvicem per maiorum intermedia separatarum reductio sive in numerum ternarium restitutio. Fr. Gafur. pract. 2, 13: Dicta enim est alteratio quasi alterius actio.
B Gebrauch usage
1 Verdopplung des Wertes aufgrund der Position ohne Veränderung des Notenzeichens doubling of the value based on the position with no mutation of the notational symbol
a bei der zweiten von zwei gleichen Noten vor einer Note des nächstgrößeren Wertes in einer perfekten Mensur in the case of the second of two equal values before a note of the next greater value in perfect mensuration
[s.XIV]
Ps.-Phil. lib. mus. p. 43a: Sequitur de alterationibus notularum. Ps.-Phil. lib. mus. p. 43b: quando due semibreves in tempore perfecto ponuntur inter duas breves, seu in principio cantus, vel inter longam et pausam unius temporis vel duorum temporum, vel ubicunque ponitur ante suas maiores, tunc fit alteratio, ita quod, quando sunt due, secunda alteratur. Anon. Paris. II 7, 9: In nova arte non ponuntur alica puncta inter semibreves nisi causa alterationis. al. Ps.-Mur. arg. p. 106a: alteratio non fit ratione punctus, nec ratione pause, sed tantum ratione modi. Ps.-Mur. arg. p. 106b: Quare alteratio est inventa? Triplici de causa. Primo, quia longa coram longa non potest imperfici, nec ante sibi similem, nec ante sibi maiorem. Secundo, quia de duobus figuris oportet quod modus (ed.: modis) perfectus causatur. Tertio, quia omne, quod est imperfectum, appetit perfici, et ideo alteratio fuit inventa. Quotiescumque in modo perfecto due breves posite inter duas longas vel ante longam vel inter /Bd. 1, Sp. 78/ longam et punctum, vel e contrario, secunda est alterata. al. Petr. Dion. 11 p. 159. Petr. Palm. p. 534. Ioh. Mur. lib. p. 52a: De alteratione in musica ... de qua tales dantur regule: Prima regula est, quod nulla nota potest alterari ante sibi similem, nec ante minorem (ed.: maiorem) se. Secunda regula est, quod omnis nota potest alterari ante proximam maiorem se ... Tertia regula est, quod quandocunque inter duas longas de modo perfecto vel pausas longarum vel inter punctum et longam inveniuntur due breves sine puncto in medio, secunda alteratur, id est valet duas breves (inde Goscalc. 3, 4 p. 164, 9 ss.). Ioh. Mur. lib. p. 53a: De causa alterationis alicuius note. Item nota quod, quando aliqua nota alteratur, hoc fit causa perfectionis. al. Ps.-Mur. motet. p. 80a. al. Ioh. Boen ars 1, 11, 11: numquam habet alteratio locum nisi in cantu perfecto. Hec debet nota alterari, ubi loco illius longior posset poni: nam non ponitur alteratio nisi necessitate cogente. Ioh. Boen ars 1, 15, 4: Si ergo imperfectiones aut alterationes fierent in pausis, difficultas difficultati adderetur. al. Quat. princ. 4, 1, 34 p. 269b: semper alteratio habet fieri in numero ternario, in quo cadit perfectio, veluti in modo perfecto aut in tempore perfecto vel in maiori prolatione, ut patebit. Igitur ad hoc, quod duae breves aequipollent longae perfectae, oportet, quod illae duae breves numerum ternarium perficiunt. Quidam tamen volunt alterationem nullibi fieri praeterquam in secundo modo. Quat. princ. 4, 1, 35 p. 270a: Capitulum XXXV de alterationibus omnium figurarum. Quat. princ. 4, 1, 36 p. 270b: Capitulum XXXVI quomodo notulae imperficiuntur in alterationibus. Quat. princ. 4, 1, 36 p. 271a: Unde notandum secundum expertes huius scientiae et approbatos magistros, quod alteratio nunquam fiet ante punctum, nec ante suum aequalem, ut brevis ante brevem, semibrevis ante semibrevem, nec minima ante minimam, sed semper ante maiorem eiusdem coloris, ut patet supra. Nam cum duae notulae ante maiorem vel inter maiores alterius coloris ponuntur, alterationem non recipiunt de necessitate. al. Ioh. Hanb. sum. 6 p. 212, 16: ubicunque fit alteratio, in maiori constat perfectio. al. Willelm. 3, 37: omnis nota alterata dupla est sui ipsius ... Omnis perfectio seu alteratio praecise in notis perfectis inveniuntur. ibid. al. Goscalc. 3, 4 p. 166, 4: Nota quod reduccio non impedit neque iuvat alteracionem (inde Ioh. Pipudi p. 43). al. Ps.-Theodon. 2 p. 39: Notandum quod alteratio fit in mensura perfecta brevium et longarum, semibrevium et minimarum, ut hic:           . Quotiens duae breves ante longam inmediate vel post longam, longa sequente vel pausa longa, vel iunguntur per punctum a parte ante, secunda dicitur brevis altera, et potest prima fieri per aequipollentes notulas, ut supra est in exemplo. Talique modo alteratio fit in mensura semibrevium et brevium ... et sic de minimis et semibrevibus. Ps.-Theodon. 2 p. 40: Pro imperfecta semibrevi duae minimae aequales pronunctiantur, nec in talibus fit alteratio. Ps.-Theodon. append. 2 p. 55: non perficitur nec imperficitur (sc. pausa), et ideo non patitur alterationem. al. Ioh. Vetul. 37, 2: Quaeritur, quare prima dictarum duarum partium est minor quam secunda. Respondetur et dicitur: Minor dicitur quoad alterationem, quia alterationem facere non debemus donec possumus ipsam evitare. Sed in ultima duarum notarum, quando tractatur de perfectis, causa implendi perfectionem dictam alterationem evitare non possumus. Unde de duabus, nisi per signum divisionis, ultima alteretur, quae altera duorum temporum illius divisionis, de qua tractatur. al. Ps.-Mur. alt. p. 307b: alteratio fit in secundo loco a parte ante, et non a parte post, sed hoc non est in nota imperfecta. Ps.-Mur. alt. p. 308a: multotiens alteratio permittitur propter paucitatem notarum et syllabarum, ac etiam propter mensuram reinveniendam, et requiritur in modo perfecto /Bd. 1, Sp. 79/ et in divisionibus perfectis et aliquando in divisionibus imperfectis. Trad. Phil. III p. 9. Anon. Couss. V p. 194, 17: Quod alteratio fit in modo perfecto, tempore et prolatione perfecta ... Quod numquam aliqua nota ante minorem se vel equalem alteratur, sed semper ante maiorem vel pausam maioris. ... Quod nota alterata potest imperfici ... Quod inter maximam de modo perfecto maximarum et punctum nulla nota alteratur ... Quod inter punctum et punctum nulla nota alteratur. al. Mens. Cum de p. 75. Anon. Kellner p. 84: Omnis alteratio aut fit in minima aut in altera. Si in minima sic est prolationalis. Si in altera, hoc est dupliciter: vel in semibrevi vel in brevi. al. Anon. Monac. II 161: de alteratione datur talis regula generalis: quod quaelibet simplex ante suam notam maiorem alteratur. Anon. Monac. II 166: alteratio longae raro invenitur et ponitur. al. Anon. Vratisl. p. 338a: Omnis ligatura cum opposita proprietate habet primas duas semibreves, nisi ponatur in tempore perfecto, quia tunc secunda duplicatur per colorem, scilicet per alteracionem, et sic valet duas semibreves. al. Anon. Vipiten. 8, tit.: De alteratione. al.
[s.XV]
Orig. et eff. 5 (L), 9. Prosd. exp. 42 - 48 passim. Prosd. exp. 44, 5: alteratio non debet fieri ante sibi similem nec ante minorem se. Prosd. exp. 44, 9: non potest alteratio fieri ante maiorem non proximam. Prosd. exp. 45, 13: alteratio longarum fieri non potest nisi in modo maiori perfecto, et alteratio brevium fieri non potest nisi in modo minori perfecto, et alteratio semibrevium fieri non potest nisi in tempore perfecto, (ed. add. ex errore: et alteratio minimarum fieri non potest nisi in tempore perfecto) et alteratio minimarum fieri non potest nisi in maiori prolatione. al. Prosd. mens. p. 211b - 214a passim. Prosd. mens. p. 212a: sequitur semiminimam nullo modo debere alterari eo, quod per ipsius alterationem nulla adimpletur perfectio. Prosd. mens. p. 212a: alteratio nunquam debet fieri nisi loco necessitatis in numeratione ipsarum perfectionum. al. Ugol. Urb. 3, 4 passim. Ugol. Urb. 3, 4, 10: in mensura imperfecta alteratio non fit. Ugol. Urb. 3, 4-1, 15: necesse est alterationem fieri ante maiorem et non ante similem vel minorem. Ugol. Urb. 3, 4-2, 8: Ad alterationem igitur nota minor ante maiorem immediatam est necessaria. Ugol. Urb. 3, 4-3, 18: alteratio potest destrui, si ipsae duae notae puncto divisionis in medio separentur. Ugol. Urb. 3, 5-1, 6: per punctum namque interdum nota perficitur, et per punctum imperficitur, per punctum interdum fit notae alteratio, et per punctum saepe destruitur. al. Anon. Couss. XII 12, 13: Alteratio in tempore perfecto sic fieri habet, quum duae semibreves mediant inter duas breves, tunc secunda semibrevis valet duas semibreves per alterationem. al. Mens. Item nota 6. Anon. London. II 8, 3. al. Anon. Monac. 3, 14: In nullo autem cantu inperfecto potest fieri alteracio. Anon. Monac. 3, 20: quando et ubi fiat alteracio. Prima regula generalis est illa: Nulla nota alteratur ante sibi similem nec ante minorem se. Secunda regula: Omnis nota, que alteratur, solum alteratur ante proxima maiore se. Anon. Monac. 3, 30: si inter duas duplices longas ponuntur tres simplices longe, et nulla distinccio fit per punctum, tunc eciam non fit alteracio. Anon. Monac. 3, 55: Reperitur eciam alteracio in ligaturis, ut cum ascendendo vel descendendo alicuius ligature, cuius principium cum opposita proprietate dicitur, et cantus est temporis perfecti, tunc prime due cum opposita proprietate dicte valent tres semibreves et 2a alteratur. al. Anon. Mell. 9 passim. Anon. Mell. 12, 17: Si verbi gratia due minime superfluunt ultra numerum ternarium minimarum, tunc ultima minima per alterationem valebit duas minimas et vocabitur minima alterata, id est duplicata. al. Paul. Paulir. 7, 2, 2 p. 66. al. Ioh. Tinct. pr. 1, 6, 27: in sesqualtera et perfectionem et alterationem notarum cadere. Fr. Gafur. extr. /Bd. 1, Sp. 80/ 11, 11, tit.: De alteratione vel alterationibus notularum in musica. Ioh. Tinct. alt. passim. Ioh. Tinct. alt. 1, 30: ligatura non facit alterationem. Nicol. Burt. 3, 7, 39: Quid sit alteratio in cantu figurato. ibid. al. Guil. mon. 7 p. 49. al. Adam Fuld. 3, 12 passim. Adam Fuld. 3, 12: In his autem alteratio non habet locum, scilicet in maxima, longa, semiminima, fusa, semifusa, propter numerum ternarium, nec etiam in pausis, quia alteratio in voce extat, scilicet in cantu. Sed inter omnes regulas generalissima est haec: quandocumque in prolatione maiore duae minimae, in tempore perfecto duae semibreves, aut in modo maiori duae breves fuerint residuae, secunda semper alteratur. al. Anon. Salisb. 12 passim. Guill. Pod. 7, 12: Proprietates (ed.: proprietas) perfecte, que ternario ascribuntur numero, duo patiuntur accidentia, scilicet imperfectionem et alterationem. Proprietates (ed.: proprietas) vero imperfecte unum tantum accidens, id est perfectionem a binario numero in ternarium. Guill. Pod. 7, 18: De alteratione per syncopam secundum antiquos ... Igitur si in modo maiori perfecto tres maxime reperiantur, quarum primam et ultimam singule longe precedant: tunc ultima dictarum longarum altera erit ut aiunt de necessitate ...   . al. Fr. Gafur. pract. 2, 13: Fuere tamen, qui et pausas alterationi ascripserunt, quos comunis musicorum scola repraehendit. al. Anon. Couss. I p. 438a: alteratio inventa est propter similem ante similem. al. Mens. Nota quod p. 424b. Prop. mens. Hec fig. p. 430 descr. Anon. La Fage III p. 242.
b bei Semibreven in perfekten und imperfekten Mensuren in the case of semibreves in perfect and imperfect mensurations
[s.XV]
Prosd. ital. I p. 235b: alteratio ad hoc inventa est, ut per ipsam compleatur perfectio vel imperfectio alicuius mensure, que absque alteratione compleri non poterat; et per hoc habes, quod alteratio nunquam fit nisi loco necessitatis, ex quo habere potes, quomodo maxima, minima et semiminima nullo modo sunt alterabiles (sim. Prosd. ital. II p. 50). Prosd. ital. I p. 236a: Longa alteratur pro complemento perfectionis modi maximarum, et solum in modo maximarum perfecto habet alterari; brevis alteratur pro complemento perfectionis modi longarum, et solum in modo longarum perfecto alterari habet; semibrevis vero alteratur pro complemento perfectionis vel imperfectionis temporis, et tam in tempore imperfecto quam in tempore perfecto potest alterari, et in hoc etiam errant (ed.: erant) Gallici, qui ultra predictas tres figuras alterant etiam minimam, ad cuius alterationem nulla est necessitas (sim. Prosd. ital. II p. 50). Prosd. ital. I p. 239a: si in octonario tempore inter duo puncta vel sibi conformia talem mensuram dividentia reperiantur tres semibreves in suis propriis figuris figurate vel valor, ... tunc ultima ipsarum alterari habet ... Et scias, quod huius ultime figure alteratio impediri potest per caudationem alicuius semibrevium precedentium (sim. Prosd. ital. II p. 56). Prosd. ital. I p. 240a: Item scias, quod in duodenario tempore solum duo semibreves alterari possunt, et non plures, sive talis alteratio fiat cum cauda, sive absque cauda, et causa huius est, quoniam hoc sufficit ad complementum huius mensure (sim. Prosd. ital. II p. 57). Prosd. ital. I p. 241b: omnis semibrevis, que alteratur, non potest reduci per alterationem nisi ad valorem quatuor vel sex vel octo minimarum (sim. Prosd. ital. II p. 60). al. Prosd. ital. II p. 55: alteratio impediri potest per punctum positum immediate ante notam alterandam. al.
2 Verdopplung des Wertes durch Zusatzzeichen doubling of the value through an additional notational symbol
a durch einen Punkt with a dot
[s.XIV]
Quat. princ. 4, 1, 26 p. 266b: quidam posuerunt punctum duabus aliis de causis, et male, videlicet causa imperfectionis /Bd. 1, Sp. 81/ et alterationis, quod absurdum est dicere.
b durch einen ‚Schwalbenschwanz‘ with a ‘swallow's tail’ (cauda hirundinis)
[s.XIV]
Quat. princ. 4, 1, 36 p. 271a: qui per punctum aut per caudam hirundinis aut quoquo modo alterationem supradictis regulis repugnantem faciunt, errant. Quat. princ. 4, 1, 37 p. 271b: aliqui vero per caudam hirundinis alterationem fecerunt. Ioh. Hanb. sum. 15 p. 288, 12: Robertus assignavit alterationem per duos tractulos ad similitudinem caude yrundinis sub nota vel supra notam positos (cum exemplo). Ioh. Hanb. sum. 15 p. 290, 2: Sed alteratio potest assignari per punctum, et assignatur per duos tractulos ... patet per Franchonem in secundo modo de alterationibus, ubi ipse dicit: ‚nisi per divisionem modi aliter distinguatur‘, et cetera. Ergo vitiose assignatur alteratio, quando assignatur per duos tractulos et potest assignari per punctum. cf. Bent, Assessment p. 72; Lefferts, Handlo p. 62 et 289
c bei der zweiten Semibrevis in einer Ligatur ‚cum opposita proprietate‘ durch Veränderung der regulären Form der zweiten Note in der Ligatur in the case of the second semibreve within a ‘ligatura cum opposita proprietate’, when the standard form of the second note in the ligature is altered
[s.XIV]
Ioh. Hanb. sum. 15 p. 286, 13: Alio modo assignatur alteratio in semibrevibus ligatis. Unde Robertus de Brunham posuit duas notas cum opposita proprietate, quarum secunda nota descendit quadrata, ut hic: . Nam vitiose ponitur ... Et in ligatura ascendente secunda nota ponitur adverso capite, ut patet hic: ... Alio modo in ligatura ascendente idem Robertus alterationem assignavit. Posuit enim secundam notam ascendentem cum tractulo a parte dextra, ut hic: . cf. Lefferts, Handlo p. 62
d bei einer Semibrevis durch Stielung nach unten in the case of a semibreve with a tail added beneath
[s.XV]
Prosd. ital. I p. 236a: Item sciendum, quod semibrevem alterari dupliciter contingit, scilicet cum signo et sine signo: et tunc alteratur semibrevis sine signo, quando in sua propria figura sumit alterationem; cum signo vero alteratur, quando per caudam inferius tractam sumit alterationem. Et scias quod talis caudatio inferius est satis rationabile signum alterationis, ... ita per caudam recte inferius tractam debet transferri ad valorem note sibi immediate maioris (sim. Prosd. ital. II p. 51). Prosd. ital. I p. 239a: huius ultime figure (sc. semibrevis) alteratio impediri potest per caudationem alicuius semibrevium precedentium; que caudatio est etiam signum alterationis (sim. Prosd. ital. II p. 56). al. v. punctus alterationis
 
Artikelverweis 
alterativus v. punctus alterativus