Wörterbuchnetz
Lexicon musicum Latinum medii aevi Bibliographische AngabenLogo badw
 
affinitas bis alleluia (Bd. 1, Sp. 70 bis 72)
Abschnitt zurück Abschnitt vor
Artikelverweis affinitas -atis f. Ähnlichkeit, Verwandtschaft affinity, similarity [syn.: similitudo, societas, vicinitas, conformitas]
1 der Melodiebewegung of melodic motion
[s.X]
Odo Aret. II p. 107a: Affinitate autem coniungitur (sc. plagis tetrardus) autento deutero et plagis triti (?).
[s.XI]
Comm. ton. 8, 2: Et quoniam cum altera versi huiuscemodi primi toni differentiae ex duabus varietatibus affinitate habere cernitur. Ton. Aug. p. 135a: Sunt autem (sc. antiphonae), quas huic addicit differentie affinitas neumarum dicta, non quam priores virga pede fulta.
[s.XV]
Ioh. Legr. rit. 2, 1, 9, 31: nullam haec talis modulatio cum subscriptis quatuor octavi toni differentiis habet affinitatem.
2 der Töne in den Konsonanzen of notes in consonances
[s.XI]
Berno div. p. 115a: Igitur octo tonis manifestum est musicam consistere, per quos musicae modulationis consonantiae ... amica quadam suae coniunctionis affinitate sibi invicem videntur concordare.
3 der Intervallstruktur der umgebenden Töne of intervallic structure in surrounding pitches
a Definition
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 6, 41, 2: Affinitas est aliquarum vocum ad voces vere, proprie et naturaliter finales similitudo, quaedam societas vel vicinitas. Haec autem societas, vicinitas vel similitudo provenit vel ratione concordiae inter voces dissimiles, vel ratione cuiusdam conformitatis inter voces similes. Prima affinitas dici potest triplex: perfecta, perfectior et perfectissima. Illa dicitur perfecta, quae est per diatessaron ... Perfectior affinitas est illa, quae est per diapente ... Perfectissima affinitas dicatur illa, quae est per diapason.
b Gebrauch usage
[s.XI]
Guido micr. 7, 10: Itemque nota has vocum affinitates per diatessaron et diapente constructas: ⋅A⋅ enim ad ⋅D⋅ et ⋅B⋅ ad ⋅E⋅ et ⋅C⋅ ad ⋅F⋅ a gravibus diatessaron, ab acutis vero diapente coniungitur. Guido micr. 8, 2: Si quae aliae sunt affinitates, eas quoque similiter diatessaron et diapente fecerunt. al. Comm. Guid. 88 p. 115: ‚Primus modus est cum vox‘, quae modus est, ‚tono deponitur‘, ... ‚et‘ extenditur, id est ‚intenditur‘ per simile ad superiora, ut eis iungatur ita quod sint ibi ‚semitonium et duo toni‚ ut‘ hae duae voces ‚⋅A⋅ et ⋅D⋅‘ sunt primus modus, ⋅D⋅ per naturam, ⋅A⋅ per affinitatem. Et de ceteris similiter dicatur, quod vel natura vel affinitate per eandem positionem tonorum duae voces sint unus modus (inde Anon. Lips. p. 156). Comm. Guid. 5 p. 116: Sciendum quod, cum ⋅A⋅B⋅C⋅ sint finales, tamen in tetrachordo finalium non accipiuntur, quia licet per affinitatem, tamen per naturam non sunt finales (inde Anon. Lips. p. 156). Comm. Guid. 84 p. 123: sciet, quis cantus per legitimam finalem, quis per affinitatem sit canendus. al. Ton. Aug. p. 119a: Antiphone, que postposito regulari loco huic accesserant differentie, affinitatem sibi coherentis sui „Seculorum amen“ in se presentant (cf. Sowa, Transformation p. 69 sq.). Ton. Aug. p. 138b: Presentant autem (sc. antiphonae) in se affinitatem sui „Seculorum amen“, quia cum illud incipiens in paranetediezeugmenon ⋅d⋅, tono intenso, tonum semiditonum deponat semiditonumque remetiens tono remisso finiat. Org. Mediol. pros. 10: Resonabit ⋅A⋅ ad ⋅D⋅ diatessaron, ad acutum ⋅a⋅ diapason. ⋅D⋅ ad utrumque ⋅A⋅ et ⋅a⋅ diatessaron et diapente, ⋅a⋅ ad graviores diapente et diapason. Sciendum est autem organales voces affinitatem habere cum precedentibus. Et quia hae tres species affinitatem habentes tanta se ad organi societatem suavitate permiscent. ... Cum autem affinitas /Bd. 1, Sp. 71/ vocum iam satis patefacta sit per diatessaron et per diapente et per diapason, natura eorum persequenda est (cf. Guido, micr. 18, 4-14). Org. Mediol. rhythm. 6. Org. Berol. 26. Ps.-Guido epil. p. 38b al. Quaest. mus. 1, 20 p. 54: Sunt autem alii toni ut primus, secundus, quartus, sextus, qui, ut transferri possint, ipsa vocum affinitas causam facit et copiam. Quaest. mus. 2, 25 p. 92. Ioh. Cott. mus. 14, 8: ⋅E⋅ finalis deuteri cum ⋅⋅ quadrato affinitatem habet, cum similiter deponantur et eleventur. Sed et ⋅F⋅ finalis triti cum ⋅c⋅ acuta in depositione et elevatione convenit. Propria autem affinitas non est in depositione vel elevatione, nisi utrumque vel saltem elevatio duplicetur. Sed quoniam finalis tetrardi huiusmodi affinitatem non habet, ideo delicti venia caret (inde Gob. Pers. p. 159b. Conr. Zab. tract. BF 8-11).
[s.XIV]
Iac. Leod. comp. 2, 5, 3. Iac. Leod. comp. 2, 5, 11: Sedes autem ipsorum (sc. tonorum) seu finales chordae monochordi sub rectitudine sunt ⋅D⋅E⋅F⋅G⋅. Sub affinitate vero omnes aliae, in quibus legitimus ascensus aut descensus identitatem conciliat. Iac. Leod. spec. 6, 32, 6: ⋅G⋅ enim per diapente affinis est ad ⋅d⋅ superius et eadem ⋅G⋅ per diatessaron affinis est ad ⋅D⋅ inferius. Item ex alio latere ⋅G⋅ affinitatem habet per diatessaron ad ⋅c⋅ superius et per diapente ad ⋅C⋅ inferius. Iac. Leod. spec. 6, 32, 25: per quam coniunctionem vel similitudinem vel affinitatem cantus aliqui, qui in una vocum illarum incipiunt vel finiuntur, in alia possunt et finem habere, non mutato modo vel tono, nisi ad aliquam irregularitatem. Iac. Leod. spec. 6, 32 passim. Iac. Leod. spec. 6, 41, 24: inter voces aliquas proprie finales manere potest aliqua affinitas, ut inter ⋅D⋅ et ⋅G⋅, non solum, quia distant per diatessaron, sed consimilis vox, scilicet re, hic et ibi reperitur et consimilis diatessaron species. Iac. Leod. spec. 6, 54, 4: affinitas inter chordas illas in quibus similis processus tonorum est et semitoniorum. al. Anon. Carthus. p. 440b: ⋅A⋅lamire est affinis ad ⋅D⋅solre, nam ambo gradus tono deprimuntur et tono cum semitonio elevantur. ⋅♮⋅ quadratum affinitatem habet cum ⋅E⋅lami simili ratione.
[s.XV]
Conr. Zab. tract. BF 5: ‚affines habent voces‘ (cf. Ioh. Cott. mus. 14, 5) sive claves, quas aliqui affinales, alii sociales vocant eo, quod affinitatem sive societatem et conformitatem habere cum finalibus videantur. Bart. Ram. 1, 1, 3 p. 8: inter primam et octavam maxima conformitatis affinitas similitudoque reperitur. cf. Pesce, Affinities
4 des Tonartencharakters of the character of modes
[s.XV]
Ugol. Urb. 3, pr. 1, 29: Dorista, quae primi est toni cantilena vel melodia, quae maxime moralis est et cum ea (sc. Lidia) affinitatem habet.
5 der Dissonanzen zu den Konsonanzen of dissonances to consonances
[s.XV]
Ioh. Legr. rit. 1, 2, 12, 2: De dissonantiis autem illis, quae ... quandam generare solent humanis auribus consonando satisque compassibilem armoniam, dico faciliter id illis contingere sonis, ob innatam affinitatem, quam cum perfectis ac sibi propinquioribus habent consonantiis, necnon cum aequalitate per consequens et multiplicibus numeris. Qua quidem affinitate veraciter accidit, ut, dico, toni copulati vel tonus cum semitonio minori consonent, quamquam non perfecte. Ioh. Legr. rit. 2, 3, 3, 17.
 
Artikelverweis 
afflatus -us m. das Anblasen (von Instrumenten) (act of) blowing into a wind instrument
[s.XIII-XIV]
Ioh. Groch. 133: Dicunt enim sonum in instrumentis fieri afflatu, puta in tubis, calamis, fistulis et organis, vel percussione.
 
Artikelverweis 
aggravo -avi, -atum, -are erniedrigen (die Tonhöhe betreffend) /Bd. 1, Sp. 72/ to descend (relative to pitch) [opp.: acuo]
[s.XIV]
Ioh. Boen ars 2, 20, 18: ⋅b⋅fa littera aggravat, et ⋅♮⋅mi littera acuit quelibet suam quamlibet proximo sequentem spatio semitonii maioris.
 
Artikelverweis 
agagies palaeo-byzantinische Intonationsformel für die zweite Kirchentonart paleo-Byzantine intonation formula for the second mode
[s.IX]
Mod. Autenticus p. 52, 1. cf. Bailey, De modis p. 56
 
Artikelverweis 
aianeagies (aia neagies, aianneagies) Intonationsformel intonation formula
1 palaeo-byzantinisch für die fünfte Kirchentonart paleo-Byzantine for the fifth mode
[s.IX]
Mod. Autenticus p. 51, 18 (cf. Bailey, De modis p. 56).
2 für den vierten Parapter (zusätzliche mittlere Tonart oder Psalmton) for the fourth parapter (supplementary mode or psalm tone that falls between plagal and authentic)
[s.IX]
Mod. Autenticus p. 52, 12: AIANNEAGIES. Antiphona: „Nos qui vivimus“. Mod. Autenticus p. 54, 8: AIANEAGIES. Parapter vero quartus contingit tonum octavum, sed non ascendit in altam vocem, et mediocris in ipsam finitur. Et parumper inveniuntur nisi quatuor aut quinque antiphonae: „Nos qui vivimus“, „In ecclesiis“, „Martyres Domini“, „Angeli Domini“, „Virgines Domini“ (cf. Bailey, De modis p. 57). v. LmL annes, LmL anoais, noeane
 
Artikelverweis 
aianeoeane Intonationsformel für die dritte Kirchentonart intonation formula for the third mode
[s.IX-X]
Alia mus. 71 p. 141. cf. Bailey, Formulas p. 18 v. LmL aynoeane
 
Artikelverweis aicusta Neumenbezeichnung unbekannter Bedeutung term of undetermined meaning that designates a neume
[s.XI-XII]
Neum. Prima p. 195: Aicusta .
 
Artikelverweis 
ala -ae f. ‚Flügel‘, dreieckiges Zupfinstrument mit senkrecht stehenden Metallsaiten, die mit einem Plektrum angerissen werden ‘wing’, triangular string instrument with vertical metal strings plucked with a plectrum
[s.XV]
Paul. Paulir. 7, 3, 1 p. 19: <I>nnportile est instrumentum mire suavitatis, habens in uno dorso positivum, in alio vero cordas metallinas in modum clavicimbali, stans errectum in sursum in modum medie ale. ibid.: Ala integra est instrumentum perfecti trianguli, sed media ala semitrianguli, habens cordas metallinas in sursum levatas, quam canora cum penna utraque manu sicut citharedus in cithara percuciens, perficit sue artis sonoritates melodia multum dulci. Et pauci sunt, qui sciunt totam alam percutere, sed plures mediam solum. cf. Howell, Paulus p. 27 sq.
 
Artikelverweis 
alleluia responsorialer Gesang zwischen Solist und Chor vor dem Evangelium der Messe responsorial chant sung by soloists and choir before the Gospel at Mass
1 Definition
[s.XIII-XIV]
Ioh. Groch. 273: Hunc autem cantum (sc. responsorii) sequitur alleluia, qui est cantus laetitiae ascendens et descendens secundum regulas tonorum. Dico autem ‚cantus laetitiae‘. Primo enim incipitur „Alleluia“, quod in generali laetitiam Christianis sub idiomate Graeco repraesentat, et post hoc in versu specificatur magis, ut cum dicitur „Alleluia, laetabitur iustus“. In fine autem versus resumitur „Alleluia“. /Bd. 1, Sp. 73/ Et <in> alleluia additur cauda quaedam, sicut neupma in antiphonis. Et multoties loco caudae cantatur sequentia, puta cum missa celebratur cum maiori sollemnitate. ... Isti autem tres cantus, puta responsorium, alleluia et sequentia, cantantur immediate post epistolam et ante evangelium in mysterio et reverentia Trinitatis. Responsorium autem et alleluia decantantur ad modum stantipedis vel cantus coronati. ... Et missa aliquoties est sine alleluia et sequentia, puta tempore luctus vel paenitentiae, et loco istorum cantatur tractus.
2 Gebrauch usage
[s.IX]
Aurelian. 18, 24: Responsoria autem gradalia officii et tractus necne alleluia. Aurelian. 20, 39: Erat autem alleluia, quod mos est cum superiori canere psalmo, diebus tantum dominicis, quae in primo versu semel, in secundo bis, in tertio tribus reciprocatur vicibus. Et in quarto iterum a capite repetitur. al. Mod. Ecce modorum 45: alleluia, quod est „Iustus germinabit sicut lilium“. Alia mus. 75 p. 142: Nocturnales quoque antiphonae vel responsoria eodem modo currunt „Malos male perdet“ et „Peccavi super numerum“, alleluia etiam „Spiritus Domini“ et offertorium „Deus tu convertens vivifica“. al. Cant. Observandum 11: Alleluia qui precinit, percurrat in primo (sc. versu), tunc chorus repetat. Ad postremum autem similiter perducat, aut si congrua elevatione inposuerit, mox eum chorus adiuvet.
[s.X-XI]
Ton. Lugd. 1, 10: Responsoria quoque gradalia ... Alleluia eiusdem tropi ... Offertoria ... . al. Ps.-Odo mus. p. 276a: valde mirabile est, quod in nocturnis responsoriis somnolentorum more graviter et dissolute ad vigilandum nos exhortare videtur; in antiphonis vero plane et suaviter sonat, in introitis vero quasi voce praeconia ad divinum clamat officium: in alleluia suaviter gaudet: in tractu vero et gradalibus plane et protense humiliataque voce incedere videtur. In offerendis vero et earum versibus, maximeque in communionibus, quantum in hac arte valuerit, patefecit (inde Nicol. Burt. 1, 28, 165. Bonav. Brix. 21, 13. Fr. Gafur. pract. 1, 8: In alleluya et versibus, quos Ambrosiani melodiae ascribebant, suaviter videtur divino iubilo gaudere). Berno ton. p. 84a: gradalia, alleluia, offertoria. Mot. Musica est p. 160. al. Comm. Guid. 65 p. 145: ubi non fiunt subiunctiones psalmorum vel aliorum, sicut sunt alleluia, sequentiae, „Kyrie eleison“ et cetera talia. al. Frut. ton. p. 126. al. Quaest. mus. 1, 20 p. 51. Ioh. Cott. mus. 16, 25. al. Ioh. Cott. ton. 24, 31. al.
[s.XII]
Anon. Cist. III 14: Quicumque incipit antiphonam aut psalmum aut hymnum aut responsorium aut alleluia, unam aut duas partes solus tractim dicat, aliis tacentibus; et ab eo loco, quo ille dimittit, alii incipiant, non repetentes, quod ille iam dixit. Similiter teneatur, dum cantor reincipit antiphonam, alleluia et responsorium. Hoc ubique servetur, ne alter redicat, quod iam ab altero dictum est. Dum hymnos, alleluia aut responsorium cantemus, in clausulis aliquantulum expectemus, maxime tamen in festivis diebus. Ton. Vatic. 12, 3 p. 198. al.
[s.XIII]
Org. Vatic. p. 185. Inst. patr. 19: Dum ymnos vel responsoria sive antiphonas seu alleluia, „Kyrie eleison“, „Sanctus“, an „Agnus Dei“, quecumque pulchra, suavia ac dulcia et iocunde sonant, in hiis punctum bene discernendo, notulas decantemus, et in clausulis pausam faciendo, aliquantulum expectemus, et hoc maxime festivis diebus. Inst. patr. 23: Responsoria vero et antiphonas, gradualia, tractus, alleluia, offertoria et communiones, omnemque gravem cantum, remissiori ac velociori processu persolvamus. Inst. patr. 27: Quicumque inponit antiphonam vel responsorium, psalmum aut ymnum, introitum an graduale, tractum sive alleluia, seu quicquid incipit, duas vel tres sillabas an unam sillabam, et duas aut tres notulas inponat solus tractim, aliis tacentibus; et ab eo loco, quo intonans dimisit, ceteri inchoent, subsequentes, non repetendo, quod ille /Bd. 1, Sp. 74/ precinuit. Mus. man. 50, 9: in versu alleluia. Mus. man. 51, 4: in illis cantibus, qui nec „Gloriam“ habent sicut introitus et responsoria, nec „Saeculorum“ sicut antiphonae, sed omnino neumatibus carent sicut ympni, „Sanctus“, „Agnus Dei“, „Kyrye“, „Gloria in excelsis“, alleluia, gradalia, offerendae, communiones, prosae sive sequentiae, ceteraque cantuum genera. Ioh. Garl. mens. 4, 11. Elias Sal. 29 p. 56b: Item sunt septem genera cantuum ... primum genus invitatoria sive antiphonae, secundum responsoria, tertium officia, quartum responsoria eorumdem, quintum alleluia, sextum offerendae, septimum communiones. al. Lambertus p. 261b: nam sepe videmus offertoria cum gradualibus officiisque alleluiaque vel antiphonas responsoriaque quedam et tractus voces cantari per duodenas. Anon. Emmeram. 1 p. 142, 33. al. Hier. Mor. 22 p. 162, 24: unus est cantus responsorii cum suo versu et alleluia cum suo versu. al. Anon. Couss. IV p. 56, 18. al. Ioh. Groch. 214. Walt. Odingt. 5, 7, 9: De generibus cantuum ecclesiaticorum. ... Alleluia dictio adhortantis (ms.; ed.: dicta ad hortantis) est et interpretatur ‚Laudate Dominum‘.
[s.XIV]
March. luc. 11, 4, 58: graduale et eius versus una et eadem consequentia cantus est, nam habito proprio fine gradualis consideratisque ascensu et descensu eius et versus necessario ipsorum speciebus a fine proprio gradualis debemus ipsum et eius versum continue iudicare. Et id dicimus de responsoriis nocturnis cum eorum versibus atque de quolibet alleluya et eius versu. Iac. Leod. spec. 6, 41, 13: Pertinent autem ad tonum vel modum eundem alleluia cum versu suo sequente, quia finis versus finis est ipsius alleluia. Iac. Leod. spec. 6, 87, 16: alleluia (sc. quandoque) toni paris et versus eius toni imparis, cum per se consideratur. al. Hugo Spechtsh. 272. Quat. princ. 3, 58 p. 251b. Goscalc. 1, 4 p. 56, 13. al. Heinr. Eger 5 p. 63: Eiusdem sunt naturae introitus in hoc et alleluia, invitationes et responsoria, quod in finalibus ipsorum attenditur tonus, non autem in psalmorum ipsorum vel versuum finalibus. al. Trad. Holl. I p. 178: aliquotiens ad duodecimam elevari permittitur, ut in gradualibus et alleluia aliquando reperitur. Compil. Lips. p. 135. Anon. Carthus. p. 450b: prosa in neuma ipsius alleluya communiter vocatur sequentia, quia sequitur ipsum alleluya tanquam eius cauda. al.
[s.XV]
Iac. Theat. 60: Formula primi toni super alleluia. al. Ugol. Urb. 1, 64, 1-5. Ugol. Urb. 1, 120, 1: De finibus gradualium et alleluia, et de principiis versuum ipsorum, et de eorum distantia. Ugol. Urb. 1, 120 - 127 passim. al. Anon. Philad. 88. Trad. March. p. 931: alleluia cum suo versu unus cantus est. ibid. al. Petr. Talh. p. 20: alleluia noscitur in fine neumae. ibid. al. Trad. Holl. II 25 p. 34 (p. 428a): ut patet in hoc iubilo, videlicet alleluia, quod canitur de assumpcione virginis Mariae (sim. Lad. Zalk. A 77. Szydlov. 8 p. 37). Man. Guid. p. 150 (p. 467). Trad. Holl. IV 77. Fr. Gafur. extr. 8, 13, 4. Bonav. Brix. 21, 12: alleluia est unius toni et eius versus est alterius tono. Sed iudicandus est versus sicut eius alleluia, quia unus est cantus. al. Fr. Gafur. theor. 1, 1: Sed divus Ambrosius protector noster atque Gelasius et Gregorius gradualia, tractus et alleluya in missa cantari instituerunt. Fr. Gafur. pract. 1, 15: Solent quoque cantores ecclesiastici in canticis ut sunt alleluya et versus, ac in eo genere plurima circa unam eandemque vocalem continuato et perenni transitu modulari. al.