Wörterbuchnetz
Lexicon musicum Latinum medii aevi Bibliographische AngabenLogo badw
 
aequivocatio bis afflatus (Bd. 1, Sp. 64 bis 71)
Abschnitt zurück Abschnitt vor
Artikelverweis aequivocatio -onis f. Tongleichheit equality of pitch
[s.XI]
Ton. Aug. p. 108a: non videtur rationis, ut ex equivoco sui „Seculorum amen“ vocabulo pereat esse differentia, que in se diffinitionem differentie representat pro artis huius regula; presertim cum equivocatio in omni arte (ms.; ed.: arti) sit usitata (ms.; ed.: usitate) et celebris, nusquam transformante rerum proprietatem sola identitate nominis.
 
Artikelverweis 
aequivocus -a, -um gleichklingend, tongleich equal-sounding, at the same pitch
[s.XI]
Ton. Aug. p. 81: Quasdam autentici et subiugalis tonales melodias olim fuisse equivocas. Ton. Aug. p. 82: elevationem autem cum depositione secunde vocis equivocam habere. Ton. Aug. p. 89: habentes nunc utroque aliquas easdem tonales melodias, utriusque antiphonis communes et equivocas. Ton. Aug. p. 107b: non videtur rationis, ut ex equivoco sui „Seculorum amen“ vocabulo pereat esse differentia. Ton. Aug. p. 108a: quod habet tertia octavi (sc. toni) differentia equivocum. Ton. Aug. p. 139a: Intendit quidem hec differentia quasdam sui antiphonas eisdem neumis, quibus et sua in octavo equivoca.
adv. aequivoce tongleich at the same pitch
[s.XI]
Ton. Aug. p. 107b: antiphone autem, que huic secundi ascribuntur differentie, differant a principalibus non solam cordam alterando, sed et aliud sibi „Seculorum amen“ quamvis equivoce coaptando.
 
Artikelverweis 
aer aeris m. Art und Weise der Teilung einer Semibrevis manner of dividing a semibreve: aer Gallicus (ternäre Teilung threefold division) - aer Italicus (binäre Teilung twofold division)
[s.XIV]
Gen. disc. Postquam 16: Volunt etiam esse (sc. ballade) de tempore perfecto et de aere Ytallico, et in aliquibus locis vel punctis de Gallico, sed non in principio nec in fine. Si quis vult, quod trottetur, faciat in simili aere, sed de tempore imperfecto. Gen. disc. Postquam 23: Volunt etiam esse (sc. rotundelli) de tempore imperfecto et aere Gallico. Gen. disc. Postquam 32: ut (sc. cantus) in mensura similiter concordent, et de aere debent esse ad invicem et assimilari. Gen. disc. Postquam 57: Volunt etiam esse (sc. mandrigalia) de tempore perfecto et aere Italico; si quis aliquando miscetur aliquod tempus aeris Gallici, bonum esset. Gen. disc. Postquam /Bd. 1, Sp. 65/ 72: Pedum autem cantus unus vult esse similis alteri et de aere, de quo est responsiva et volta volunt esse pedes, possuntque fieri de qualicumque tempore volueris, simplici et mixto, dummodo partes invicem corespondeant et similiter de quo aere volueris, attamen Italica melius adaptatur. cf. Debenedetti, Trattatello p. 64, 66; Gallo, Notationslehre p. 311 s.; HMT, s. v. aria p. 5 ss.; ibid. s. v. ballata p. 2 s.; Pirotta, Madrigale p. 156-158
 
Artikelverweis 
affinalis (clavis, gradus, littera, sedes, vox) Nebenschlußton, Nebenfinalis (die Töne a  c (d) für die regulären Finales D E F (G)) auxiliary final pitch, a secondary final (the notes a  c (d) for the normal finals D E F (G))
[s.XIII]
Petr. Cruc. 1, 13: Quatuor sunt litterae finales, scilicet ⋅D⋅E⋅F⋅G⋅, et dicuntur finales, quia isti toni regulariter finiuntur in ipsis. Tres sunt litterae affinales, scilicet ⋅a⋅b⋅c⋅, et dicuntur affinales, quia suppleant vices aliarum quatuor; et hoc est, quando aliqui tonorum, qui non possunt in finalibus litteris finiri propter suum ascensum vel propter sua principia, tunc finiuntur in istis.
[s.XIV]
Iac. Leod. comp. 2, 5, 30 - 32. Iac. Leod. comp. 2, 8, 2: Pro litteris tonorum videlicet sedibus finalibus vel affinalibus. al. Iac. Leod. spec. 6, 32, 26: propter dissimilitudinem inter tactas voces affinales, quia ⋅a⋅, quae per diapente affinis est ad ⋅D⋅, deponitur per tonum et tonum, ⋅d⋅ vero per tonum et semitonium. Iac. Leod. spec. 6, 39, 8. Iac. Leod. spec. 6, 41, 1. Iac. Leod. spec. 6, 41, 20: cantus multi notantur in affinalibus clavibus vel vocibus, qui in propriis finalibus convenienter possent notari. Iac. Leod. spec. 6, 41, 30. Iac. Leod. spec. 6, 46, 16. Iac. Leod. spec. 6, 47, 12: Hic tonus (sc. quintus) utitur raro vocibus suis affinalibus. Iac. Leod. spec. 6, 76, 6: ⋅c⋅ acuta, secundum Guidonem, dicitur clavis affinalis. Hugo Spechtsh. 70: Clavibus in gravibus sed si quit currere cantus, / non affinales debet percurrere claves. Summ. Guid. comm. 1, 61: nonnumquam cantus ex aliqua necessitate cursus sui, quem minus convenienter propria clave finali servata potest perficere, clavem affinalem requirit. Trad. Holl. I p. 184: finitur in sede affinali. Anon. Carthus. p. 441b: ⋅G⋅ gradum affinalem non habet.
[s.XV]
Szydlov. 9 p. 40: Ambitus et fines cantuum transpositorum in clavibus affinalibus. Szydlov. 13 p. 48.
 
Artikelverweis 
affinalis -is f. 1. verwandter, ähnlicher Ton 2. Nebenschlußton, Nebenfinalis 1. a related pitch of similar character 2. auxiliarly final pitch, secondary final
1 verwandter, ähnlicher Ton (durch dieselbe Intervallstruktur seiner Umgebung) related pitch (by virtue of the structure of intervals in surrounding pitches)
[s.XI]
Comm. Guid. 79 p. 123: Sciendum vero est, quod affinitas vocum, quam ponit (sc. Guido), maxime utilis est in instrumentis musicis ... Cum enim non sint ibi tam multae variationes vocum depositione vel elevatione ... per affines suas idem prosequamur in gravibus; verbi gratia, si in cymbalis a ⋅G⋅ finali per diapente ascendere debemus, eandem diapente speciem in ⋅C⋅ (ed.: ⋅c⋅) affinali sua habebimus, ideoque pro ⋅G⋅C⋅ (ed.: ⋅c⋅) assumamus et eundem cantum non inconcinne habebimus.
[s.XIV]
Iac. Leod. comp. 2, 5, 18 descr. Iac. Leod. comp. 2, 5, 19: quaelibet autem finalis etiam ... habet affinales, ut puta ⋅D⋅ gravis: ⋅Γ⋅A⋅G⋅ graves et ⋅d⋅g⋅ acutas. ⋅E⋅ etiam gravis: ⋅Γ⋅B⋅ graves et ⋅a⋅e⋅ acutas, item ⋅⋅ superacutam. ⋅F⋅ etiam gravis: ⋅Γ⋅C⋅ graves et ⋅c⋅f⋅ acutas item ⋅⋅ superacutam. ⋅G⋅ item gravis ⋅Γ⋅D⋅ graves et ⋅d⋅g⋅ acutas item ⋅⋅ superacutam. Affinales recte autem dictae sunt, quoniam eaedem sunt tam in elevatione quam in depositione. Aliae quoque quaedam affines /Bd. 1, Sp. 66/ sunt, sed non similiter; cum illis enim tantum deponuntur aut elevantur. Iac. Leod. comp. 2, 8, 3.
2 Nebenschlußton, Nebenfinalis (die Töne a  c (d) für die regulären Finales D E F (G)) auxiliary final pitch, secondary final (the notes a  c (d) for the normal finals D E F (G)) [syn.: affinis, confinalis, consocialis, socialis]
a Definition
[s.XII]
Anon. Pannain p. 113: Affines sive affinales dicimus illas voces, que finalibus in remissione et intensione, elevatione et depositione concordant. Verbi gratia: ⋅D⋅ finalis cum ⋅a⋅ acuta, que est eius finalis, intensione et remissione concordat, quia simul tono remittuntur et semiditono intenduntur. ... Et nota quod affinales finalibus hoc modo concordant, licet minus proprie, tamen ex necessitate. Solus vero tetrardus delicti venia caret, quia non habet affinalem, ad quam recurrat.
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 6, 41, 6: quattuor ultimae, scilicet ⋅D⋅E⋅F⋅G⋅, sint proprie et naturaliter finales, tres aliae dicuntur affinales, idest ⋅A⋅B⋅C⋅, vel ⋅a⋅♮⋅c⋅, propter tactas causas. Adhuc dicuntur tactae voces affinales, quia ad illas, quae proprie finales sunt, sic ordinantur, ut vices illarum in aliquibus suppleant cantibus. Adhuc enim principalius ordinantur, ut illi cantus, qui in proprie finalibus notari et finiri nequeunt, in illis finiantur et notentur. Et tunc dicitur fieri cantus translatio vel transpositio a propria finali ad affinalem. Trad. Holl. I p. 180: Sed ultra quatuor finales eorum, quae sunt ⋅D⋅E⋅F⋅G⋅ graves, adhuc quatuor sedes ⋅a⋅b⋅c⋅ videlicet et ⋅d⋅ acutas eis addiderunt, quas affinales quasi ad finales iunctas vel minus principales vocaverunt. Trad. Holl. II 21 p. 42 (p. 431a): Et notandum, quod in illis quattuor litteris vel clavibus iam enumeratis non semper finiuntur toni seu cantus, sed eciam in aliis, scilicet in ⋅a⋅b⋅c⋅d⋅ acutis, id est in ⋅a⋅lamire, ⋅b⋅fa⋅b⋅mi, ⋅c⋅solfaut, ⋅d⋅lasolre, quae alio nomine dicuntur affinales. Et ideo, quia sicut principaliter terminari in quattuor clavibus prius enumeratis, sic in his quattuor terminari potest minus principaliter (sim. Lad. Zalk. A 52: quae dici possunt affinales, quasi adfinales, id est confinales ex eo, quia sicut cantus principaliter terminatur in quatuor clavibus ...).
[s.XV]
Szydlov. 2 p. 14: Quedam vero dicuntur affinales et sunt iterum alie quatuor claves sequentes, scilicet ⋅a⋅b⋅c⋅d⋅, et dicuntur affinales, quasi confinales, id est situate circa finales, et ut in eis frequenter quilibet cantus transpositus debet terminari.
b Gebrauch usage
[s.XI]
Comm. Guid. 83 p. 123: ⋅D⋅ non habet commune cum ⋅a⋅ affinali sua, ut regulariter deponatur duobus tonis, quod habet ⋅a⋅.
[s.XII]
Anon. Pannain p. 107. Anon. Pannain p. 112: De affinalibus finalium. Considerandum est de cantibus, qui in proprio cursu deficientes alienas finales sibi usurpant. Anon. Pannain p. 113: ut patet in hiis cantibus proti in antifona „Germinavit radix“ et in communione „Aufer a me obprobrium“. Qui cum in locis suis cantari non possint, necessario cogimus ad eius affinalem transire, que est ⋅a⋅ acuta. ibid. al.
[s.XIII]
Amerus 22, 22: Et nota, quod ⋅d⋅e⋅f⋅g⋅ sunt finales, ⋅a⋅b⋅c⋅d⋅ confinales et affinales vel consociales sunt. Hec omnia sunt de cantibus in legitima finali concurrentibus, sed plage primi, tercii, quinti aliquando finiuntur in ⋅a⋅b⋅c⋅ ascendentes illuc gemina transpositione, scilicet ex toto transposita a legitima finali in affinalem.
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 6, 18, 8: in sociali vel affinali. Iac. Leod. spec. 6, 32, 2: Per hoc enim cognoscitur, quod idem tonus vel modus in distinctis terminari potest clavibus vel vocibus, quia in finali et in affinali terminetur. Iac. Leod. spec. 6, 41 passim. Iac. Leod. spec. 6, 43, 6. Iac. Leod. spec. 6, 51, 18. Iac. Leod. spec. 6, 54, 23-26. Iac. Leod. spec. 6, 77, 8. Iac. Leod. spec. 6, 94, 2. Iac. Leod. spec. 6, 97, 5. Summ. Guid. comm. 1, 59: De affinalibus versus, videlicet: /Bd. 1, Sp. 67/ Tres affinales primis tribus associantur. Affinis cum ⋅D⋅ sit ⋅a⋅, ⋅b⋅E⋅, ⋅c⋅ quoque cum ⋅F⋅ (inde Anon. Carthus. p. 440b). Trad. Holl. I p. 180: Sed quoniam cantus in finalibus et affinalibus terminati penes solam transpositionem differunt, ideo sicut penes finalem sic et penes affinalem elevatio vel depressio troporum est regulanda. ibid. al. Trad. Holl. I p. 182-183. Anon. Carthus. p. 442a: quare quarto tono (ed.: quartus tonus) permittitur in affinali primi et secundi toni terminari, scilicet in ⋅A⋅lamire. Respondeo: Salvo meliori, quod hoc est propter quoddam semitonium in illis cantibus inclusum, quod (ed.: quo) ibi finiuntur.
[s.XV]
Ioh. Floess 128. Ioh. Floess 151. Trad. Holl. II 58 p. 9 (p. 419a): afinales, quasi ad fines. Man. Guid. p. 149 (p. 467) descr.: Finales ⋅D⋅E⋅F⋅G⋅. Affinales vel acutae communiter ⋅a⋅b⋅c⋅d⋅. Trad. Holl. III 1 p. 16. Conr. Zab. tract. BF 5: ‚affines habent voces‘ (cf. Ioh. Cott. mus. 14, 5) sive claves, quas aliqui affinales, alii sociales vocant eo, quod affinitatem sive societatem et conformitatem habere cum finalibus videantur. Conr. Zab. tract. BF 14-18 (cf. p. 235). Lad. Zalk. A 52: ⋅Γ⋅ graves, ⋅D⋅ finales, affinales dabit ⋅a⋅que. / ⋅E⋅ super has acuit, excellunt, quaeque secuntur. Lad. Zalk. B 9. Lad. Zalk. B 46. Szydlov. 9 p. 39: cantus transpositi primi et secundi tonorum terminantur in ⋅a⋅ accuto seu affinali, quod idem est. ibid. al. cf. Pesce, Affinities
 
Artikelverweis affinis -e 1. ähnlich, verwandt 2. transponiert 1. similar, related 2. transposed
1 ähnlich, verwandt similar, related
a in der Intervallstruktur der umgebenden Töne in the structure of intervals in surrounding pitches
[s.XI]
Guido reg. 185: Ut proprietas sonorum discernatur clarius, / quasdam lineas signamus variis coloribus, / ut quo loco, quis sit sonus, mox discernat oculus. / Ordine tertiae vocis splendens crocus radiat, / sexta eius sed (ed. ex errore pro ⋅F⋅?) affinis flavo rubet minio (inde Org. Mediol. rhythm. 34. Iac. Leod. spec. 6, 73, 30). Comm. Guid. 4 p. 116: affinitates vocum, id est ipsas voces modales affines sibi per proprietates praedictas dicamus, ut dictum est per diatessaron et diapente constructas et sibi consonas. al. Ps.-Guido epil. p. 38b: ⋅D⋅ et ⋅A⋅, quae affines sunt, id est unius modi, non sunt proto tum similes, sed singillatim proprias retinent qualitates ... Sed satis nunc ostensam esse dissimilitudinem inter affines voces arbitror. al. Quaest. mus. 1, 20 p. 54: modi isti voluntate transponuntur ad affines voces, et hoc propter vitandum ⋅b⋅ molle, ut dicit Guido: Si vis eam non habere, pro ⋅D⋅E⋅F⋅ adsume ⋅a⋅⋅c⋅, quae eiusdem sunt modi (cf. Guido, micr. 8, 17). al. Ioh. Cott. mus. 14, 6: Affines autem illas voces dicimus, quae in depositione et elevatione concordant, verbi gratia ⋅D⋅ finalis proti cum ⋅a⋅ acuta concordat (inde Anon. Pannain p. 113: Affines sive affinales dicimus illas voces ... Conr. Zab. tract. BF 6). al.
[s.XII]
Ton. Nivern. 144r p. 123: Da exemplum duarum differenciarum, que per necessitatem ponuntur in affinibus vocibus, ut „Post partum virgo“ (ed.: jurgo), que originem capit in quadrato ⋅♮⋅ et tamen determinatur in ⋅a⋅ assumendo ⋅b⋅ rotundum.
[s.XIV]
Iac. Leod. comp. 2, 5, 12: ⋅D⋅ habet in elevatione tonum, semitonium et tonum. Idem autem erit ⋅G⋅ per ⋅b⋅ rotundum sic: ⋅G⋅a⋅b⋅c⋅. Et ⋅a⋅ per ⋅⋅ quadratum sic: ⋅a⋅⋅c⋅d⋅. Et ⋅d⋅, quae est eius octava, sic: ⋅d⋅e⋅f⋅g⋅. Et iterum ⋅g⋅⋅⋅⋅. Et ⋅⋅⋅⋅⋅. Hae igitur omnes ⋅D⋅ sunt affines et cognatae. Iac. Leod. comp. 2, 5, 13. Iac. Leod. comp. 2, 5, 24: Aliae quoque quaedam affines sunt, sed non similiter; cum illis enim tantum deponuntur aut elevantur, ⋅a⋅ enim acuta et ⋅⋅ superacuta cum ⋅D⋅ gravi non deponuntur. Iac. Leod. comp. 2, 5, 29. Iac. Leod. comp. 2, 5, 16: ⋅G⋅ quoque similiter in elevatione /Bd. 1, Sp. 68/ duos tonos habet et unum semitonium hoc modo: ⋅G⋅a⋅⋅c⋅. Idem autem fiet ⋅c⋅d⋅e⋅f⋅. Item habet <duos tonos et> semitonium ⋅g⋅⋅⋅⋅. Item vero ⋅⋅⋅⋅, in elevatione ergo huiusmodi affines erunt litterae. Iac. Leod. spec. 6, 32, 5: designat (sc. figura Guidonis) quamlibet litteram vel vocum illarum duplicem affinem habere. ⋅G⋅ enim per diapente affinis est ad ⋅d⋅ superius et eadem ⋅G⋅ per diatessaron affinis est ad ⋅D⋅ inferius. Iac. Leod. spec. 6, 41, 5: clavis quaelibet, continens mi, affinis est ad ⋅E⋅lami. al. Summ. Guid. comm. 1, 60: Tres affinales primis tribus associantur. / Affinis cum ⋅D⋅ sit ⋅a⋅, ⋅b⋅E⋅, ⋅c⋅ quoque cum ⋅F⋅.
[s.XV]
Mich. Keinsp. 5, 46: ⋅⋅fa ⋅♮⋅mi diiudicandum prorsus ut sua octava affinis fa ⋅b⋅ mollis, mi ⋅♮⋅ duralis.
b als Bezeichnung für eine plagale Kirchentonart term that designates the plagal mode
[s.XV]
Ioh. Legr. rit. 2, 1, 5, 3: unumquemque de quatuor illis antiquis tropis in unum principalem ac intensum et elevatum, quem quidam (ed.: quidem) autenticum nominarunt et quidam (ed.: quidem) imparem, ac in unum eius affinem et remissum, plagalem et subiugalem aut secundum quosdam parem partitos fuisse. Ioh. Legr. rit. 2, 1, 5, 11: Omnis vero cantus ecclesiasticus in ⋅D⋅ quoque gravi finitus sed sub fine suo diatessaron habens nec ⋅A⋅ superans acutum, non est protus etiam, sed e proto procedens autentici primi primus affinis, plagalis et subiugalis secundusve tonus perfectus.
2 transponiert transposed
[s.XI]
Comm. Guid. 40 p. 127: sub proprio modo seu legali seu affini. Comm. Guid. 43 p. 127: Dixi, quae distinctiones habeantur in authentis vel plagalibus cantibus, cum legitimae finales sunt eorum modi; nunc vero dicendum est, quae distinctiones erunt, cum affines fient modi, ut cum ⋅a⋅ fuerit finalis in proto, si authentus fuerit, erit ipsa ⋅a⋅ et modus et distinctio, sicut de legitima finali ⋅D⋅ dictum est. Comm. Guid. 52 p. 128: Quam diversitatem cantuum nunc in legalibus, nunc in affinibus modis factorum liber (sc. Micrologus Guidonis) aperte subinnuens, dicit in sequentibus ‚cantoris debere esse talem peritiam‚ ut sciat, quomodo vel quo loco cantus incipiat‘. al.
[s.XII]
Ton. Vatic. 12, 9 p. 219: transpositi vel transformati moduli inventi sunt, ut siquis cantus in gravibus loco proprio currere non valeat propter deficienciam ibi semitoniorum, in acutis vel super acutis ... transponatur (ed.: transponantur), et tunc huius in afinibus finalibus terminatur.
affinis (sonus, clavis, gradus) Nebenschlußton, Nebenfinalis (die Töne a  c (d) für die regulären Finales D E F (G)) auxiliary final pitch, secondary final (the notes a  c (d) for the normal finals D E F (G))
[s.XI]
Ton. Aug. p. 122a: Sed que (sc. antiphonae) in finali vel in lichanosmeson ⋅G⋅ incipiunt, ut neumis respondeant corde, in mesen ⋅a⋅ et illam, que a mese semiditono distat, id est in tritediezeugmenon ⋅c⋅ videntur transferende. Respondent autem huic „Seculorum amen“ omnes pene affini sono.
[s.XIII-XIV]
Ps.-Mur. summa 1447: Hec omnia si quis in clavibus vicariis seu affinibus inceperit et cantaverit, ad finem perveniet absque errore. Anon. Carthus. p. 440b: ⋅G⋅solreut autem nullum habet gradum affinem. Anon. Carthus. p. 441a: huiusmodi cantus ad acutas claves vel gradus transferri habent, et sic in (ed.: non) affinibus gradibus terminantur. al. cf. Pesce, Affinities
 
Artikelverweis affinis -is f. verwandter Ton (durch dieselbe Intervallstruktur der umgebenden Töne) related pitch (by virtue of the structure of intervals in surrounding pitches)
1 Definition
[s.XV]
Gob. Pers. p. 195b: Affines autem illas voces dicimus /Bd. 1, Sp. 69/ , quae in elevatione et depositione concordant.
2 Gebrauch usage
a allgemein general
[s.XI]
Comm. Guid. 89 p. 115: ‚⋅A⋅ et ⋅D⋅‘ sunt primus modus, ⋅D⋅ per naturam, ⋅A⋅ per affinitatem. Et de ceteris similiter dicatur quod vel natura vel affinitate per eandem positionem tonorum duae voces sint unus modus usque ad ⋅G⋅, quae sola vox nullam affinem habet utroque modo, remissione scilicet vel intensione. Comm. Guid. 10 p. 117: ponit (sc. Guido) figuram in libro, in qua notat quamlibet naturalem finalem affini suae in gravibus concordare per diatessaron, in acutis per diapente. Comm. Guid. 11 p. 125: ⋅D⋅ affinis quidem est ⋅G⋅ modalis in tetrardo, sed non ita, ut etiam sit unus modus cum eo. al. Org. Mediol. rhythm. 14. Quaest. mus. 2, 25 p. 92.
b speziell für die Nebenfinalis (die Töne a  c (d) für die regulären Finales D E F (G)) in particular for the secondary finals (the notes a  c (d) for the normal finals D E F (G) [syn.: socialis]
[s.XI]
Comm. Guid. 63 p. 121: cum ante ⋅D⋅E⋅F⋅ in gravibus in depositione nullo modo sint duo toni, quos tamen dicit velle et requirere cantum, qui illorum modorum est, quos etiam affines suae ⋅a⋅⋅c⋅ regulariter habent, constat eos non omniformem habere concordiam, licet illos eosdem modos appellemus. Unde necesse est aliquando cantus eiusdem modi in naturali modo tantum, aliquando in affini eius tantum debere cantari, ut quod nullo modo in ⋅D⋅ possumus, leviter in ⋅a⋅ sociali eius cantemus. Comm. Guid. 58 p. 144: ex toto transposita a legitima finali in affinem. al. Ton. Aug. p. 116a: In hac mediam sillabam dictionis, que est „Domini“ semiditonum scilicet a paripateypaton ⋅C⋅ <ad> proslambanomenon ⋅A⋅ remittas; alioquin nec in finali (sc. ⋅E⋅) nec in affini, que est mese ⋅a⋅ finire eam poteris, quia sub eis tonum, quem requirit, non invenit. Anon. Lips. p. 156: ⋅D⋅ naturaliter est finalis, quia perfectionem habet regule naturalis. Notandum quod equivoce scilicet affines ⋅a⋅⋅c⋅ idcirco naturalibus finalibus ⋅D⋅E⋅F⋅ sunt attribute ideo, quia eiusmodi sunt. Anon. Lips. p. 159: Transpositio autem est, quando cantus vel propter deficientiam semitonii ... vel propter deficientiam ditoni ...in ⋅a⋅ affini prothi transponitur. Anon. Lips. p. 160: a finali legitima in affinem... transponitur. al. Org. Montep. 7: Aliquando pro ⋅D⋅E⋅F⋅, que sunt finales, accipimus ⋅a⋅⋅c⋅ causa necessitatis, quia ⋅D⋅ ditonum non habet descendendo, quem habet sua affinis ⋅a⋅. Ioh. Cott. mus. 22, 26: sunt aliqui cantus, qui in proprio cursu deficiunt, sed in affinibus absque impedimento decurrunt. al. Ioh. Cott. ton. 26, 14: Hoc responsorium in affinibus posuimus, quoniam in suo cursu deficit.
[s.XII]
Ton. Nivern. 144r p. 123: multi alii (sc. cantus) secundi et tercii et aliorum tonorum penurie causa in affines determinantur.
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 6, 41, 9: quando quivis vitare vult ⋅b⋅ molle in cantu suo, et tunc pro ⋅D⋅E⋅F⋅ legitimis finalibus assumit affines, quae sunt ⋅a⋅♮⋅c⋅, vel quando quis proprio motu notat cantus aliquos in affinalibus, quae, sine aliquo impedimento notari possent in propriis finalibus. Quat. princ. 3, 19 p. 229a (?). Anon. Erford. p. 161: cum quilibet cantus proti, deuteri vel triti transferantur a legitimis finalibus, scilicet ⋅D⋅E⋅F⋅ in sociales et affines, scilicet ⋅a⋅b⋅c⋅. Anon. Carthus. p. 439b: Et si aliquis cantus inveniatur, qui nec incipiat, nec finiat in suis gradibus regularibus, sed in suis affinibus, ... dicendum est, quod talis cantus non sit simpliciter regularis, sed magis irregularis. Anon. Carthus. p. 440b: ⋅A⋅lamire est affinis ad ⋅D⋅solre, nam ambo gradus tono deprimuntur et tono cum semitonio elevantur. al.
[s.XV]
Gob. Pers. p. 195b: si cantus in proprio cursu deficit, in affinibus cantetur, ut absque errore ad finem debitum perveniat. ibid. al. Conr. Zab. tract. EE 5: dum qualescumque /Bd. 1, Sp. 70/ cantus proti, deuteri et triti transferuntur a legitimis finalibus in sociales et affines suos, scilicet ⋅a⋅⋅ vel ⋅c⋅. Guill. Pod. 4, 18. cf. Pesce, Affinities
 
Artikelverweis affinitas -atis f. Ähnlichkeit, Verwandtschaft affinity, similarity [syn.: similitudo, societas, vicinitas, conformitas]
1 der Melodiebewegung of melodic motion
[s.X]
Odo Aret. II p. 107a: Affinitate autem coniungitur (sc. plagis tetrardus) autento deutero et plagis triti (?).
[s.XI]
Comm. ton. 8, 2: Et quoniam cum altera versi huiuscemodi primi toni differentiae ex duabus varietatibus affinitate habere cernitur. Ton. Aug. p. 135a: Sunt autem (sc. antiphonae), quas huic addicit differentie affinitas neumarum dicta, non quam priores virga pede fulta.
[s.XV]
Ioh. Legr. rit. 2, 1, 9, 31: nullam haec talis modulatio cum subscriptis quatuor octavi toni differentiis habet affinitatem.
2 der Töne in den Konsonanzen of notes in consonances
[s.XI]
Berno div. p. 115a: Igitur octo tonis manifestum est musicam consistere, per quos musicae modulationis consonantiae ... amica quadam suae coniunctionis affinitate sibi invicem videntur concordare.
3 der Intervallstruktur der umgebenden Töne of intervallic structure in surrounding pitches
a Definition
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 6, 41, 2: Affinitas est aliquarum vocum ad voces vere, proprie et naturaliter finales similitudo, quaedam societas vel vicinitas. Haec autem societas, vicinitas vel similitudo provenit vel ratione concordiae inter voces dissimiles, vel ratione cuiusdam conformitatis inter voces similes. Prima affinitas dici potest triplex: perfecta, perfectior et perfectissima. Illa dicitur perfecta, quae est per diatessaron ... Perfectior affinitas est illa, quae est per diapente ... Perfectissima affinitas dicatur illa, quae est per diapason.
b Gebrauch usage
[s.XI]
Guido micr. 7, 10: Itemque nota has vocum affinitates per diatessaron et diapente constructas: ⋅A⋅ enim ad ⋅D⋅ et ⋅B⋅ ad ⋅E⋅ et ⋅C⋅ ad ⋅F⋅ a gravibus diatessaron, ab acutis vero diapente coniungitur. Guido micr. 8, 2: Si quae aliae sunt affinitates, eas quoque similiter diatessaron et diapente fecerunt. al. Comm. Guid. 88 p. 115: ‚Primus modus est cum vox‘, quae modus est, ‚tono deponitur‘, ... ‚et‘ extenditur, id est ‚intenditur‘ per simile ad superiora, ut eis iungatur ita quod sint ibi ‚semitonium et duo toni‚ ut‘ hae duae voces ‚⋅A⋅ et ⋅D⋅‘ sunt primus modus, ⋅D⋅ per naturam, ⋅A⋅ per affinitatem. Et de ceteris similiter dicatur, quod vel natura vel affinitate per eandem positionem tonorum duae voces sint unus modus (inde Anon. Lips. p. 156). Comm. Guid. 5 p. 116: Sciendum quod, cum ⋅A⋅B⋅C⋅ sint finales, tamen in tetrachordo finalium non accipiuntur, quia licet per affinitatem, tamen per naturam non sunt finales (inde Anon. Lips. p. 156). Comm. Guid. 84 p. 123: sciet, quis cantus per legitimam finalem, quis per affinitatem sit canendus. al. Ton. Aug. p. 119a: Antiphone, que postposito regulari loco huic accesserant differentie, affinitatem sibi coherentis sui „Seculorum amen“ in se presentant (cf. Sowa, Transformation p. 69 sq.). Ton. Aug. p. 138b: Presentant autem (sc. antiphonae) in se affinitatem sui „Seculorum amen“, quia cum illud incipiens in paranetediezeugmenon ⋅d⋅, tono intenso, tonum semiditonum deponat semiditonumque remetiens tono remisso finiat. Org. Mediol. pros. 10: Resonabit ⋅A⋅ ad ⋅D⋅ diatessaron, ad acutum ⋅a⋅ diapason. ⋅D⋅ ad utrumque ⋅A⋅ et ⋅a⋅ diatessaron et diapente, ⋅a⋅ ad graviores diapente et diapason. Sciendum est autem organales voces affinitatem habere cum precedentibus. Et quia hae tres species affinitatem habentes tanta se ad organi societatem suavitate permiscent. ... Cum autem affinitas /Bd. 1, Sp. 71/ vocum iam satis patefacta sit per diatessaron et per diapente et per diapason, natura eorum persequenda est (cf. Guido, micr. 18, 4-14). Org. Mediol. rhythm. 6. Org. Berol. 26. Ps.-Guido epil. p. 38b al. Quaest. mus. 1, 20 p. 54: Sunt autem alii toni ut primus, secundus, quartus, sextus, qui, ut transferri possint, ipsa vocum affinitas causam facit et copiam. Quaest. mus. 2, 25 p. 92. Ioh. Cott. mus. 14, 8: ⋅E⋅ finalis deuteri cum ⋅⋅ quadrato affinitatem habet, cum similiter deponantur et eleventur. Sed et ⋅F⋅ finalis triti cum ⋅c⋅ acuta in depositione et elevatione convenit. Propria autem affinitas non est in depositione vel elevatione, nisi utrumque vel saltem elevatio duplicetur. Sed quoniam finalis tetrardi huiusmodi affinitatem non habet, ideo delicti venia caret (inde Gob. Pers. p. 159b. Conr. Zab. tract. BF 8-11).
[s.XIV]
Iac. Leod. comp. 2, 5, 3. Iac. Leod. comp. 2, 5, 11: Sedes autem ipsorum (sc. tonorum) seu finales chordae monochordi sub rectitudine sunt ⋅D⋅E⋅F⋅G⋅. Sub affinitate vero omnes aliae, in quibus legitimus ascensus aut descensus identitatem conciliat. Iac. Leod. spec. 6, 32, 6: ⋅G⋅ enim per diapente affinis est ad ⋅d⋅ superius et eadem ⋅G⋅ per diatessaron affinis est ad ⋅D⋅ inferius. Item ex alio latere ⋅G⋅ affinitatem habet per diatessaron ad ⋅c⋅ superius et per diapente ad ⋅C⋅ inferius. Iac. Leod. spec. 6, 32, 25: per quam coniunctionem vel similitudinem vel affinitatem cantus aliqui, qui in una vocum illarum incipiunt vel finiuntur, in alia possunt et finem habere, non mutato modo vel tono, nisi ad aliquam irregularitatem. Iac. Leod. spec. 6, 32 passim. Iac. Leod. spec. 6, 41, 24: inter voces aliquas proprie finales manere potest aliqua affinitas, ut inter ⋅D⋅ et ⋅G⋅, non solum, quia distant per diatessaron, sed consimilis vox, scilicet re, hic et ibi reperitur et consimilis diatessaron species. Iac. Leod. spec. 6, 54, 4: affinitas inter chordas illas in quibus similis processus tonorum est et semitoniorum. al. Anon. Carthus. p. 440b: ⋅A⋅lamire est affinis ad ⋅D⋅solre, nam ambo gradus tono deprimuntur et tono cum semitonio elevantur. ⋅♮⋅ quadratum affinitatem habet cum ⋅E⋅lami simili ratione.
[s.XV]
Conr. Zab. tract. BF 5: ‚affines habent voces‘ (cf. Ioh. Cott. mus. 14, 5) sive claves, quas aliqui affinales, alii sociales vocant eo, quod affinitatem sive societatem et conformitatem habere cum finalibus videantur. Bart. Ram. 1, 1, 3 p. 8: inter primam et octavam maxima conformitatis affinitas similitudoque reperitur. cf. Pesce, Affinities
4 des Tonartencharakters of the character of modes
[s.XV]
Ugol. Urb. 3, pr. 1, 29: Dorista, quae primi est toni cantilena vel melodia, quae maxime moralis est et cum ea (sc. Lidia) affinitatem habet.
5 der Dissonanzen zu den Konsonanzen of dissonances to consonances
[s.XV]
Ioh. Legr. rit. 1, 2, 12, 2: De dissonantiis autem illis, quae ... quandam generare solent humanis auribus consonando satisque compassibilem armoniam, dico faciliter id illis contingere sonis, ob innatam affinitatem, quam cum perfectis ac sibi propinquioribus habent consonantiis, necnon cum aequalitate per consequens et multiplicibus numeris. Qua quidem affinitate veraciter accidit, ut, dico, toni copulati vel tonus cum semitonio minori consonent, quamquam non perfecte. Ioh. Legr. rit. 2, 3, 3, 17.
 
Artikelverweis 
afflatus -us m. das Anblasen (von Instrumenten) (act of) blowing into a wind instrument
[s.XIII-XIV]
Ioh. Groch. 133: Dicunt enim sonum in instrumentis fieri afflatu, puta in tubis, calamis, fistulis et organis, vel percussione.