Wörterbuchnetz
Lexicon musicum Latinum medii aevi Bibliographische AngabenLogo badw
 
aequitas bis affinis (Bd. 1, Sp. 62 bis 67)
Abschnitt zurück Abschnitt vor
Artikelverweis aequitas -atis f. 1. Gleichmäßigkeit 2. Gleichheit 1. equivalence 2. equality
1 Gleichmäßigkeit (der Tondauer) equivalence (of duration)
[s.IX-X]
Comm. br. 348: de psalmorum melodiis et aequitate canendi prout potui de diversis collecta descripsi, non preiudicans illis, qui easdem modulationes licet aliter, non minus tamen bene et fortasse melius habent. Quae canendi aequitas rithmus Grece, Latine dicitur numerus, quo certe omne melos more metri diligenter mensurandum sit.
2 Gleichheit equality
a des Tonabstands of interval
[s.XI]
Theophil. 3, 87 p. 159: formam facito, atque ceram diligenter pondera. Quae cum fuderis, sicut supradictum est, si quid per negligentiam vel incuriam de aequitate tonorum defuerit, corriges. Si volueris cymbalum altius habere, in ora inferius limabis, si vero humilius, circa oram in circuitu.
b der Intervallqualität of the character of an interval
[s.XII]
Theinr. Dov. 1, 11, 4: ab aequisonantiarum aequitate.
[s.XV]
Ioh. Legr. rit. 1, 2, 8, 11: Haec (sc. aequalitatis unio) idcirco de diapason proprietate dixerim et aequitate. Fr. Gafur. theor. 4, 8: extremi aequisonantiarum soni in ea prolixiore distantia a sua aequitate discedere.
 
Artikelverweis 
aequivalentia -ae f. Gleichwertigkeit (der Mensureinheit oder des Notenwertes) equivalence (of measure, i. e. /Bd. 1, Sp. 63/ tactus, or of note values)
[s.XIV]
Iac. Leod. comp. 3, 1, 6: dico propter hokettationes, sincopationes, truncationes et notarum interruptiones factas, videlicet in mensurae aequivalentia.
[s.XV]
Ioh. Tinct. pr. 3, 3, 6: Nec eo, quod pars primaria, scilicet tenor, per prolationem maiorem, partes vero secundariae, scilicet supremum et contratenores, per minorem canuntur per aequivalentiam excusari poterit. Fr. Gafur. pract. 4, 5: trium brevium pausae pro duabus proportionabiliter in aequivalentia computantur.
 
Artikelverweis 
aequivaleo -ere gleichwertig sein, entsprechen to be equivalent, to correspond
1 im Vergleich der Töne untereinander in comparison of notes, one with another [syn.: aequipolleo]
[s.XIII]
Ioh. Garl. plan. p. 160a: sunt septem cordarum, que equipollent per equipollentiam ... novem cordarum equivalent per equipollentiam.
2 im Intervallumfang in intervals
[s.XIII]
Ioh. Garl. plan. p. 165b: dispositio .. duorum semitoniorum, que equivalent tonum.
[s.XV]
Ugol. Urb. 5, 43, 6: Diphtonus enim et duae dieses, quae unum valent semitonium minus, diatesseron aequivalent consonantiae. al. Contr. Volentibus I p. 26a: Tertia decima species et ultima est dyapason, et est coniunctio octo vocum et dispositio quinque tonorum et duobus semitoniis, et non equivalent <uni tono> (ed.: unisono).
3 im Noten-, Pausen- oder Mensurwert in notes, rests, or mensural value
[s.XIII]
Anon. Emmeram. 1 p. 132, 14: aequivalent (glossa: id est, aequippollere debent) ternis primique modi.
[s.XIV]
March. pom. 39, 4: istae quattuor sunt aequales in natura, et aequivalent octo de tempore perfecto duodenariae divisionis. March. pom. 43, 8: aequivalet duabus aliis in valore. al. March. comp. 8, 1: Dividitur enim tempus imperfectum sua primaria divisione in duas partes, que sunt equales in valore et equivalent duabus de tribus primarie divisionis temporis perfecti (inde Guido fr. 10, 2. Fr. Gafur. extr. 12, 18, 14).
[s.XV]
Ugol. Urb. 3, 1, 25: maxima et duplex longa absolute inter se aequivalere non valent. Ugol. Urb. 3, 3-21, 24: valor unius mensurae aequivalet valori alterius mensurae. al. Fr. Gafur. pract. 4, 3: quinque notulae aequivalent in pronunciatione ac temporis mensura uni sibi ipsis et nomine et quantitate consimili. ibid.: maior sequentium notularum numerus ad minorem praecedentium relatus continet ipsum decies precise et aequivalet ei in potentia et mensura. Fr. Gafur. pract. 4, 4: unaquaequae notula minoris numeri aequivalet et commensuratur duabus. al.
adi. aequivalens -entis gleichwertig equivalent
1 im Noten-, Pausen- oder Mensurwert in notes, rests, or mensural value
[s.XIV]
Anon. Michels 2, 1: punctus positus inter duas semibreves existentes inter duas breves ... faciat modi divisionem. Idem est iudicium de aequivalentibus. Anon. London. I 1 p. 40: nulla vox sit minor minima, quia minus minimo non est dandum in rerum natura. Nec continet in se valorem trium vocum aequalium aequivalentium sibi minimae. Willelm. 3, 50: Cuilibet notae separatae pausam aequivalentem assignare. Anon. Kellner p. 83: quod, quicquid dicitur de figuris, hoc etiam in communi de aequivalentibus ut quidquid imperficit minima, hoc etiam pausa. al.
[s.XV]
Prosd. ital. II p. 67: de reductione figure per sincopam ultra pausam figure maioris valoris vel sibi equivalentem. Ugol. Urb. 3, 3-14, 8: a pausis aequivalentibus minimae. al. Anon. Couss. XII 4, 20: duae minimae vel equivalentes. Paul. Paulir. 7, 2, 3 p. 69: maxima nullam potest inperficere, quia /Bd. 1, Sp. 64/ nullam habet maiorem se aut equivalentem. Ioh. Tinct. pr. 3, 3, 10: melius tenori canon apponeretur, scilicet ‚Crescit in duplo‘ vel aequivalens. Ioh. Tinct. punct. 7, 4: brevis seu aequivalens. al. Nicol. Burt. 3, 1, 15: semibrevis perfecta est aequivalens tribus minimis. Anon. Salisb. 4, 9-10. Fr. Gafur. pract. 4, 4: Subdupla proportio fit, quum minor sequentium notularum numerus ad maiorem praecedentium relatus continetur in eo bis precise; aequivalens ei in quantitate et mensura. ibid.: aequivalens ei in potentia. al.
2 in Bezug auf eine Stimme in relation to a polyphonic part
[s.XIV-XV]
Anon. Vratisl. p. 331a: illi cantus, ex quibus constituitur discantus, debent inter se sic ordinari, quod, si unus, scilicet tenor vel sibi equivalens, ascendit, tunc superior nota, scilicet discantus, descendit.
3 in der Qualität der Konsonanzen und Dissonanzen in the quality of consonances and dissonances
[s.XV]
Prosd. contr. 3, 3: unisonus, tercia, quinta, sexta, et sibi equivalentes, sicut octava, decima, duodecima, tercia decima, quinta decima. ibid.: secunda, quarta, septima, et sibi equivalentes, ut sunt nona, undecima, quarta decima. al. Prosd. spec. p. 748: octava excepta et qualibet sibi equivalenti, uti est duplex octava, triplex octava. al.
 
Artikelverweis 
aequivocatio -onis f. Tongleichheit equality of pitch
[s.XI]
Ton. Aug. p. 108a: non videtur rationis, ut ex equivoco sui „Seculorum amen“ vocabulo pereat esse differentia, que in se diffinitionem differentie representat pro artis huius regula; presertim cum equivocatio in omni arte (ms.; ed.: arti) sit usitata (ms.; ed.: usitate) et celebris, nusquam transformante rerum proprietatem sola identitate nominis.
 
Artikelverweis 
aequivocus -a, -um gleichklingend, tongleich equal-sounding, at the same pitch
[s.XI]
Ton. Aug. p. 81: Quasdam autentici et subiugalis tonales melodias olim fuisse equivocas. Ton. Aug. p. 82: elevationem autem cum depositione secunde vocis equivocam habere. Ton. Aug. p. 89: habentes nunc utroque aliquas easdem tonales melodias, utriusque antiphonis communes et equivocas. Ton. Aug. p. 107b: non videtur rationis, ut ex equivoco sui „Seculorum amen“ vocabulo pereat esse differentia. Ton. Aug. p. 108a: quod habet tertia octavi (sc. toni) differentia equivocum. Ton. Aug. p. 139a: Intendit quidem hec differentia quasdam sui antiphonas eisdem neumis, quibus et sua in octavo equivoca.
adv. aequivoce tongleich at the same pitch
[s.XI]
Ton. Aug. p. 107b: antiphone autem, que huic secundi ascribuntur differentie, differant a principalibus non solam cordam alterando, sed et aliud sibi „Seculorum amen“ quamvis equivoce coaptando.
 
Artikelverweis 
aer aeris m. Art und Weise der Teilung einer Semibrevis manner of dividing a semibreve: aer Gallicus (ternäre Teilung threefold division) - aer Italicus (binäre Teilung twofold division)
[s.XIV]
Gen. disc. Postquam 16: Volunt etiam esse (sc. ballade) de tempore perfecto et de aere Ytallico, et in aliquibus locis vel punctis de Gallico, sed non in principio nec in fine. Si quis vult, quod trottetur, faciat in simili aere, sed de tempore imperfecto. Gen. disc. Postquam 23: Volunt etiam esse (sc. rotundelli) de tempore imperfecto et aere Gallico. Gen. disc. Postquam 32: ut (sc. cantus) in mensura similiter concordent, et de aere debent esse ad invicem et assimilari. Gen. disc. Postquam 57: Volunt etiam esse (sc. mandrigalia) de tempore perfecto et aere Italico; si quis aliquando miscetur aliquod tempus aeris Gallici, bonum esset. Gen. disc. Postquam /Bd. 1, Sp. 65/ 72: Pedum autem cantus unus vult esse similis alteri et de aere, de quo est responsiva et volta volunt esse pedes, possuntque fieri de qualicumque tempore volueris, simplici et mixto, dummodo partes invicem corespondeant et similiter de quo aere volueris, attamen Italica melius adaptatur. cf. Debenedetti, Trattatello p. 64, 66; Gallo, Notationslehre p. 311 s.; HMT, s. v. aria p. 5 ss.; ibid. s. v. ballata p. 2 s.; Pirotta, Madrigale p. 156-158
 
Artikelverweis 
affinalis (clavis, gradus, littera, sedes, vox) Nebenschlußton, Nebenfinalis (die Töne a  c (d) für die regulären Finales D E F (G)) auxiliary final pitch, a secondary final (the notes a  c (d) for the normal finals D E F (G))
[s.XIII]
Petr. Cruc. 1, 13: Quatuor sunt litterae finales, scilicet ⋅D⋅E⋅F⋅G⋅, et dicuntur finales, quia isti toni regulariter finiuntur in ipsis. Tres sunt litterae affinales, scilicet ⋅a⋅b⋅c⋅, et dicuntur affinales, quia suppleant vices aliarum quatuor; et hoc est, quando aliqui tonorum, qui non possunt in finalibus litteris finiri propter suum ascensum vel propter sua principia, tunc finiuntur in istis.
[s.XIV]
Iac. Leod. comp. 2, 5, 30 - 32. Iac. Leod. comp. 2, 8, 2: Pro litteris tonorum videlicet sedibus finalibus vel affinalibus. al. Iac. Leod. spec. 6, 32, 26: propter dissimilitudinem inter tactas voces affinales, quia ⋅a⋅, quae per diapente affinis est ad ⋅D⋅, deponitur per tonum et tonum, ⋅d⋅ vero per tonum et semitonium. Iac. Leod. spec. 6, 39, 8. Iac. Leod. spec. 6, 41, 1. Iac. Leod. spec. 6, 41, 20: cantus multi notantur in affinalibus clavibus vel vocibus, qui in propriis finalibus convenienter possent notari. Iac. Leod. spec. 6, 41, 30. Iac. Leod. spec. 6, 46, 16. Iac. Leod. spec. 6, 47, 12: Hic tonus (sc. quintus) utitur raro vocibus suis affinalibus. Iac. Leod. spec. 6, 76, 6: ⋅c⋅ acuta, secundum Guidonem, dicitur clavis affinalis. Hugo Spechtsh. 70: Clavibus in gravibus sed si quit currere cantus, / non affinales debet percurrere claves. Summ. Guid. comm. 1, 61: nonnumquam cantus ex aliqua necessitate cursus sui, quem minus convenienter propria clave finali servata potest perficere, clavem affinalem requirit. Trad. Holl. I p. 184: finitur in sede affinali. Anon. Carthus. p. 441b: ⋅G⋅ gradum affinalem non habet.
[s.XV]
Szydlov. 9 p. 40: Ambitus et fines cantuum transpositorum in clavibus affinalibus. Szydlov. 13 p. 48.
 
Artikelverweis 
affinalis -is f. 1. verwandter, ähnlicher Ton 2. Nebenschlußton, Nebenfinalis 1. a related pitch of similar character 2. auxiliarly final pitch, secondary final
1 verwandter, ähnlicher Ton (durch dieselbe Intervallstruktur seiner Umgebung) related pitch (by virtue of the structure of intervals in surrounding pitches)
[s.XI]
Comm. Guid. 79 p. 123: Sciendum vero est, quod affinitas vocum, quam ponit (sc. Guido), maxime utilis est in instrumentis musicis ... Cum enim non sint ibi tam multae variationes vocum depositione vel elevatione ... per affines suas idem prosequamur in gravibus; verbi gratia, si in cymbalis a ⋅G⋅ finali per diapente ascendere debemus, eandem diapente speciem in ⋅C⋅ (ed.: ⋅c⋅) affinali sua habebimus, ideoque pro ⋅G⋅C⋅ (ed.: ⋅c⋅) assumamus et eundem cantum non inconcinne habebimus.
[s.XIV]
Iac. Leod. comp. 2, 5, 18 descr. Iac. Leod. comp. 2, 5, 19: quaelibet autem finalis etiam ... habet affinales, ut puta ⋅D⋅ gravis: ⋅Γ⋅A⋅G⋅ graves et ⋅d⋅g⋅ acutas. ⋅E⋅ etiam gravis: ⋅Γ⋅B⋅ graves et ⋅a⋅e⋅ acutas, item ⋅⋅ superacutam. ⋅F⋅ etiam gravis: ⋅Γ⋅C⋅ graves et ⋅c⋅f⋅ acutas item ⋅⋅ superacutam. ⋅G⋅ item gravis ⋅Γ⋅D⋅ graves et ⋅d⋅g⋅ acutas item ⋅⋅ superacutam. Affinales recte autem dictae sunt, quoniam eaedem sunt tam in elevatione quam in depositione. Aliae quoque quaedam affines /Bd. 1, Sp. 66/ sunt, sed non similiter; cum illis enim tantum deponuntur aut elevantur. Iac. Leod. comp. 2, 8, 3.
2 Nebenschlußton, Nebenfinalis (die Töne a  c (d) für die regulären Finales D E F (G)) auxiliary final pitch, secondary final (the notes a  c (d) for the normal finals D E F (G)) [syn.: affinis, confinalis, consocialis, socialis]
a Definition
[s.XII]
Anon. Pannain p. 113: Affines sive affinales dicimus illas voces, que finalibus in remissione et intensione, elevatione et depositione concordant. Verbi gratia: ⋅D⋅ finalis cum ⋅a⋅ acuta, que est eius finalis, intensione et remissione concordat, quia simul tono remittuntur et semiditono intenduntur. ... Et nota quod affinales finalibus hoc modo concordant, licet minus proprie, tamen ex necessitate. Solus vero tetrardus delicti venia caret, quia non habet affinalem, ad quam recurrat.
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 6, 41, 6: quattuor ultimae, scilicet ⋅D⋅E⋅F⋅G⋅, sint proprie et naturaliter finales, tres aliae dicuntur affinales, idest ⋅A⋅B⋅C⋅, vel ⋅a⋅♮⋅c⋅, propter tactas causas. Adhuc dicuntur tactae voces affinales, quia ad illas, quae proprie finales sunt, sic ordinantur, ut vices illarum in aliquibus suppleant cantibus. Adhuc enim principalius ordinantur, ut illi cantus, qui in proprie finalibus notari et finiri nequeunt, in illis finiantur et notentur. Et tunc dicitur fieri cantus translatio vel transpositio a propria finali ad affinalem. Trad. Holl. I p. 180: Sed ultra quatuor finales eorum, quae sunt ⋅D⋅E⋅F⋅G⋅ graves, adhuc quatuor sedes ⋅a⋅b⋅c⋅ videlicet et ⋅d⋅ acutas eis addiderunt, quas affinales quasi ad finales iunctas vel minus principales vocaverunt. Trad. Holl. II 21 p. 42 (p. 431a): Et notandum, quod in illis quattuor litteris vel clavibus iam enumeratis non semper finiuntur toni seu cantus, sed eciam in aliis, scilicet in ⋅a⋅b⋅c⋅d⋅ acutis, id est in ⋅a⋅lamire, ⋅b⋅fa⋅b⋅mi, ⋅c⋅solfaut, ⋅d⋅lasolre, quae alio nomine dicuntur affinales. Et ideo, quia sicut principaliter terminari in quattuor clavibus prius enumeratis, sic in his quattuor terminari potest minus principaliter (sim. Lad. Zalk. A 52: quae dici possunt affinales, quasi adfinales, id est confinales ex eo, quia sicut cantus principaliter terminatur in quatuor clavibus ...).
[s.XV]
Szydlov. 2 p. 14: Quedam vero dicuntur affinales et sunt iterum alie quatuor claves sequentes, scilicet ⋅a⋅b⋅c⋅d⋅, et dicuntur affinales, quasi confinales, id est situate circa finales, et ut in eis frequenter quilibet cantus transpositus debet terminari.
b Gebrauch usage
[s.XI]
Comm. Guid. 83 p. 123: ⋅D⋅ non habet commune cum ⋅a⋅ affinali sua, ut regulariter deponatur duobus tonis, quod habet ⋅a⋅.
[s.XII]
Anon. Pannain p. 107. Anon. Pannain p. 112: De affinalibus finalium. Considerandum est de cantibus, qui in proprio cursu deficientes alienas finales sibi usurpant. Anon. Pannain p. 113: ut patet in hiis cantibus proti in antifona „Germinavit radix“ et in communione „Aufer a me obprobrium“. Qui cum in locis suis cantari non possint, necessario cogimus ad eius affinalem transire, que est ⋅a⋅ acuta. ibid. al.
[s.XIII]
Amerus 22, 22: Et nota, quod ⋅d⋅e⋅f⋅g⋅ sunt finales, ⋅a⋅b⋅c⋅d⋅ confinales et affinales vel consociales sunt. Hec omnia sunt de cantibus in legitima finali concurrentibus, sed plage primi, tercii, quinti aliquando finiuntur in ⋅a⋅b⋅c⋅ ascendentes illuc gemina transpositione, scilicet ex toto transposita a legitima finali in affinalem.
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 6, 18, 8: in sociali vel affinali. Iac. Leod. spec. 6, 32, 2: Per hoc enim cognoscitur, quod idem tonus vel modus in distinctis terminari potest clavibus vel vocibus, quia in finali et in affinali terminetur. Iac. Leod. spec. 6, 41 passim. Iac. Leod. spec. 6, 43, 6. Iac. Leod. spec. 6, 51, 18. Iac. Leod. spec. 6, 54, 23-26. Iac. Leod. spec. 6, 77, 8. Iac. Leod. spec. 6, 94, 2. Iac. Leod. spec. 6, 97, 5. Summ. Guid. comm. 1, 59: De affinalibus versus, videlicet: /Bd. 1, Sp. 67/ Tres affinales primis tribus associantur. Affinis cum ⋅D⋅ sit ⋅a⋅, ⋅b⋅E⋅, ⋅c⋅ quoque cum ⋅F⋅ (inde Anon. Carthus. p. 440b). Trad. Holl. I p. 180: Sed quoniam cantus in finalibus et affinalibus terminati penes solam transpositionem differunt, ideo sicut penes finalem sic et penes affinalem elevatio vel depressio troporum est regulanda. ibid. al. Trad. Holl. I p. 182-183. Anon. Carthus. p. 442a: quare quarto tono (ed.: quartus tonus) permittitur in affinali primi et secundi toni terminari, scilicet in ⋅A⋅lamire. Respondeo: Salvo meliori, quod hoc est propter quoddam semitonium in illis cantibus inclusum, quod (ed.: quo) ibi finiuntur.
[s.XV]
Ioh. Floess 128. Ioh. Floess 151. Trad. Holl. II 58 p. 9 (p. 419a): afinales, quasi ad fines. Man. Guid. p. 149 (p. 467) descr.: Finales ⋅D⋅E⋅F⋅G⋅. Affinales vel acutae communiter ⋅a⋅b⋅c⋅d⋅. Trad. Holl. III 1 p. 16. Conr. Zab. tract. BF 5: ‚affines habent voces‘ (cf. Ioh. Cott. mus. 14, 5) sive claves, quas aliqui affinales, alii sociales vocant eo, quod affinitatem sive societatem et conformitatem habere cum finalibus videantur. Conr. Zab. tract. BF 14-18 (cf. p. 235). Lad. Zalk. A 52: ⋅Γ⋅ graves, ⋅D⋅ finales, affinales dabit ⋅a⋅que. / ⋅E⋅ super has acuit, excellunt, quaeque secuntur. Lad. Zalk. B 9. Lad. Zalk. B 46. Szydlov. 9 p. 39: cantus transpositi primi et secundi tonorum terminantur in ⋅a⋅ accuto seu affinali, quod idem est. ibid. al. cf. Pesce, Affinities
 
Artikelverweis affinis -e 1. ähnlich, verwandt 2. transponiert 1. similar, related 2. transposed
1 ähnlich, verwandt similar, related
a in der Intervallstruktur der umgebenden Töne in the structure of intervals in surrounding pitches
[s.XI]
Guido reg. 185: Ut proprietas sonorum discernatur clarius, / quasdam lineas signamus variis coloribus, / ut quo loco, quis sit sonus, mox discernat oculus. / Ordine tertiae vocis splendens crocus radiat, / sexta eius sed (ed. ex errore pro ⋅F⋅?) affinis flavo rubet minio (inde Org. Mediol. rhythm. 34. Iac. Leod. spec. 6, 73, 30). Comm. Guid. 4 p. 116: affinitates vocum, id est ipsas voces modales affines sibi per proprietates praedictas dicamus, ut dictum est per diatessaron et diapente constructas et sibi consonas. al. Ps.-Guido epil. p. 38b: ⋅D⋅ et ⋅A⋅, quae affines sunt, id est unius modi, non sunt proto tum similes, sed singillatim proprias retinent qualitates ... Sed satis nunc ostensam esse dissimilitudinem inter affines voces arbitror. al. Quaest. mus. 1, 20 p. 54: modi isti voluntate transponuntur ad affines voces, et hoc propter vitandum ⋅b⋅ molle, ut dicit Guido: Si vis eam non habere, pro ⋅D⋅E⋅F⋅ adsume ⋅a⋅⋅c⋅, quae eiusdem sunt modi (cf. Guido, micr. 8, 17). al. Ioh. Cott. mus. 14, 6: Affines autem illas voces dicimus, quae in depositione et elevatione concordant, verbi gratia ⋅D⋅ finalis proti cum ⋅a⋅ acuta concordat (inde Anon. Pannain p. 113: Affines sive affinales dicimus illas voces ... Conr. Zab. tract. BF 6). al.
[s.XII]
Ton. Nivern. 144r p. 123: Da exemplum duarum differenciarum, que per necessitatem ponuntur in affinibus vocibus, ut „Post partum virgo“ (ed.: jurgo), que originem capit in quadrato ⋅♮⋅ et tamen determinatur in ⋅a⋅ assumendo ⋅b⋅ rotundum.
[s.XIV]
Iac. Leod. comp. 2, 5, 12: ⋅D⋅ habet in elevatione tonum, semitonium et tonum. Idem autem erit ⋅G⋅ per ⋅b⋅ rotundum sic: ⋅G⋅a⋅b⋅c⋅. Et ⋅a⋅ per ⋅⋅ quadratum sic: ⋅a⋅⋅c⋅d⋅. Et ⋅d⋅, quae est eius octava, sic: ⋅d⋅e⋅f⋅g⋅. Et iterum ⋅g⋅⋅⋅⋅. Et ⋅⋅⋅⋅⋅. Hae igitur omnes ⋅D⋅ sunt affines et cognatae. Iac. Leod. comp. 2, 5, 13. Iac. Leod. comp. 2, 5, 24: Aliae quoque quaedam affines sunt, sed non similiter; cum illis enim tantum deponuntur aut elevantur, ⋅a⋅ enim acuta et ⋅⋅ superacuta cum ⋅D⋅ gravi non deponuntur. Iac. Leod. comp. 2, 5, 29. Iac. Leod. comp. 2, 5, 16: ⋅G⋅ quoque similiter in elevatione /Bd. 1, Sp. 68/ duos tonos habet et unum semitonium hoc modo: ⋅G⋅a⋅⋅c⋅. Idem autem fiet ⋅c⋅d⋅e⋅f⋅. Item habet <duos tonos et> semitonium ⋅g⋅⋅⋅⋅. Item vero ⋅⋅⋅⋅, in elevatione ergo huiusmodi affines erunt litterae. Iac. Leod. spec. 6, 32, 5: designat (sc. figura Guidonis) quamlibet litteram vel vocum illarum duplicem affinem habere. ⋅G⋅ enim per diapente affinis est ad ⋅d⋅ superius et eadem ⋅G⋅ per diatessaron affinis est ad ⋅D⋅ inferius. Iac. Leod. spec. 6, 41, 5: clavis quaelibet, continens mi, affinis est ad ⋅E⋅lami. al. Summ. Guid. comm. 1, 60: Tres affinales primis tribus associantur. / Affinis cum ⋅D⋅ sit ⋅a⋅, ⋅b⋅E⋅, ⋅c⋅ quoque cum ⋅F⋅.
[s.XV]
Mich. Keinsp. 5, 46: ⋅⋅fa ⋅♮⋅mi diiudicandum prorsus ut sua octava affinis fa ⋅b⋅ mollis, mi ⋅♮⋅ duralis.
b als Bezeichnung für eine plagale Kirchentonart term that designates the plagal mode
[s.XV]
Ioh. Legr. rit. 2, 1, 5, 3: unumquemque de quatuor illis antiquis tropis in unum principalem ac intensum et elevatum, quem quidam (ed.: quidem) autenticum nominarunt et quidam (ed.: quidem) imparem, ac in unum eius affinem et remissum, plagalem et subiugalem aut secundum quosdam parem partitos fuisse. Ioh. Legr. rit. 2, 1, 5, 11: Omnis vero cantus ecclesiasticus in ⋅D⋅ quoque gravi finitus sed sub fine suo diatessaron habens nec ⋅A⋅ superans acutum, non est protus etiam, sed e proto procedens autentici primi primus affinis, plagalis et subiugalis secundusve tonus perfectus.
2 transponiert transposed
[s.XI]
Comm. Guid. 40 p. 127: sub proprio modo seu legali seu affini. Comm. Guid. 43 p. 127: Dixi, quae distinctiones habeantur in authentis vel plagalibus cantibus, cum legitimae finales sunt eorum modi; nunc vero dicendum est, quae distinctiones erunt, cum affines fient modi, ut cum ⋅a⋅ fuerit finalis in proto, si authentus fuerit, erit ipsa ⋅a⋅ et modus et distinctio, sicut de legitima finali ⋅D⋅ dictum est. Comm. Guid. 52 p. 128: Quam diversitatem cantuum nunc in legalibus, nunc in affinibus modis factorum liber (sc. Micrologus Guidonis) aperte subinnuens, dicit in sequentibus ‚cantoris debere esse talem peritiam‚ ut sciat, quomodo vel quo loco cantus incipiat‘. al.
[s.XII]
Ton. Vatic. 12, 9 p. 219: transpositi vel transformati moduli inventi sunt, ut siquis cantus in gravibus loco proprio currere non valeat propter deficienciam ibi semitoniorum, in acutis vel super acutis ... transponatur (ed.: transponantur), et tunc huius in afinibus finalibus terminatur.