Wörterbuchnetz
Lexicon musicum Latinum medii aevi Bibliographische AngabenLogo badw
 
aequiperatrix bis aequisone (Bd. , Sp. )
Abschnitt zurück Abschnitt vor
Artikelverweis aequiperatrix -icis f. Gleichheit (der Tonhöhe) equality (of pitch)
[s.IX]
Aurelian. 16, 36: medietatem atque extremitatem cum initio sui aequiperatrices fecerit soni. Aurelian. 17, 18: secundam et primam syllabam aequiperatrices initio reddit (sc. quarta divisio antiphonarum) antiphonae.
 
Artikelverweis 
aequipollentia -ae f. Gleichwertigkeit equipollence
1 der Töne untereinander of notes, one with another
[s.XIII]
Ioh. Garl. plan. p. 160a: in cantu plano vel ecclesiastico tantum quatuor lineas (ed.: linea) protrahimus, quia sunt septem cordarum, que equipollent per equipollentiam; et in cantu mensurabili quinque, quia novem cordarum equivalent per equipollentiam.
2 des Noten-, Pausen- oder Mensurwertes of notes, rests, or mensural value
[s.XIII]
Ioh. Garl. mens. 1, 4: Discantus est aliquorum diversorum cantuum sonantia secundum modum et secundum aequipollentis sui aequipollentiam (inde Anon. Emmeram. 5 p. 270, 19. Trad. Franc. I p. 30. Anon. Vratisl. p. 331a. Anon. Mell. 2, 15. Fr. Gafur. extr. 10, 1, 1). Ioh. Garl. mens. 6, 7: omnis figura non ligata debet reduci ad figuram compositam per aequipollentiam. al. Anon. Couss. VII p. 379a: Equipollentia dico, ut si non sequantur post unam longam due breves per ordinem, accipiatur illud, quod loco duarum brevium invenitur, quia quandoque pro duabus brevibus ponuntur tres breves vel quatuor. Anon. Couss. VII p. 379b: aliquando in uno motello post omnes longas sequitur immediate una longa et altera brevis; et sic de duobus modis fit unus per equipollentiam et per convenientiam talem. al. Lambertus p. 269b: figura est representatio soni secundum suum modum et secundum equipollentiam sui equipollentis (inde Anon. Emmeram. 1 p. 86, 19). Lambertus p. 270b: omnis cantus mensurabilis ab ipsa figura procedit et dividitur, et in eadem replicatur, et omnes figure subsequentes ad eamdem propter equipollentiam retinendam recurrunt. al. Anon. Emmeram. 1 p. 98, 8: partes (sc. plicae) quoad sonos dicimus inaequales; nam sonorum prior minoris semibrevis, alter maioris aequipollentiam repraesentat. al. Franco Col. 11, 36: inspicienda est aequipollentia in perfectionibus longarum, brevium et semibrevium, ita quod tot perfectiones in tenore habeantur quot in discantu vel in triplo etc. (inde Iac. Leod. cons. 97). al. Anon. Couss. IV p. 39, 32: Prima longa est trium temporum ad aequipollentiam brevis longae vel longae brevis. al.
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 7, 19, 9: ex perfectis enim longis omnes aliae manant et in ipsum per quandam aequipollentiam revertuntur. al. Quat. princ. /Bd. 1, Sp. 56/ 4, 2, 8 p. 276b: De aequipollentiis in pronuntiationibus. Per praedicta patet, quod duae minimae aequipollent semibrevi de minori prolatione et reduci habent. Aequipollentia etiam fit in minimis inter tempus perfectum de minori prolatione, et tempus imperfectum de maiori prolatione. Fit etiam aequipollentia inter modum imperfectum de tempore perfecto de maiori prolatione, et modum perfectum de tempore imperfecto eiusdem prolationis, ac etiam modum perfectum de tempore perfecto de minori prolatione. al. Anon. Monac. II 155: De tempore perfecto autem modi imperfecti notandum est, quod eaedem sunt aequipollentiae.
[s.XV]
Anon. Monac. 1, 22. al.
3 der Qualität der Konsonanzen of quality of consonances
[s.XIII]
Anon. Emmeram. 4 p. 260, 33: sex vocum genera solummodo sonorum aequipollentiam absque incursione discrepantiae statuunt ad perfectionem totius melodiae. Contr. Quicumque p. 93a. Contr. Quot sunt conc. p. 70a: Que est equipollentia quinte? Duodecima vel duplex duodecima. Que est equipollentia octave? Duplex octava. al. Contr. Quot sunt spec. p. 75a.
4 des Intervallumfangs of intervals
[s.XIV]
Ioh. Mur. spec. 1, 186: Igitur diapason ex quinque tonis et duobus semitoniis integratur. Nec ex hoc infertur: ergo ex sex tonis per aequipollentiam.
[s.XV]
Ioh. Olom. 7 p. 33: duobus semitoniis pro uno tono per aequipollentiam subintellectis. al.
5 der Tonqualität of tone quality
[s.XV]
Ioh. Olom. 8 p. 39: Nam quorumdam est opinio, quod superacutae a modernis sunt additae et quod ob hoc praedictae quatuor aliae secundis postmodum per aequipollentiam sunt concessae. al.
 
Artikelverweis 
aequipollentialiter adv. als gleichwertig, entsprechend (im Notenwert) equipollently, comparably (in note values)
[s.XIII]
Lambertus p. 281b: quod in genere cuiuslibet modi referre (ed.: refere) tenetur equipollentialiter (ed.: equipollenti aliter) et illius esse modi possit, in quo mensurari videtur. Anon. Emmeram. 1 p. 166, 33: figuram binariam sine proprietate positam et imperfectam pro ipsa (sc. brevi maiori) aequipollentialiter reperire vel figurare. Anon. Emmeram. 1 p. 168, 37: quo ad numerum temporum et etiam quantitatem aequippollentialiter comparare (ed.: comparari).
 
Artikelverweis 
aequipolleo -ere entsprechen, gleichkommen to correspond, to equal
1 im Intervallumfang in intervals
[s.XIII]
Mus. man. 24, 25: tonus videlicet cum semitonio et tria illa semitonia licet in qualitate dissideant, in quantitate tamen aequipollent. al. Ioh. Garl. plan. p. 165a: tritonus aliter potest figurari, scilicet per quinque voces pro tono duo [et] (cf. ms. Washington, Libr. of Congress ML 171 J 6) semitonia computando, et tunc quinque voces quatuor equipollent.
[s.XV]
Guill. Pod. 2, 5: in semitonium maius convertit tonum, ut cum minori antecedente tono etiam equipollere inveniatur.
2 im Vergleich der Töne untereinander in comparison of one note with another
[s.XIII]
Ioh. Garl. plan. p. 159b: sunt septem cordarum, que equipollent per equipollentiam.
3 im Noten-, Pausen- oder Mensurwert in notes, rests, or mensural value
[s.XIII]
Ioh. Garl. mens. 1, 30: Si multitudo brevium fuerit in aliquo loco, semper debemus facere, quod aequipolleant longis. Ioh. Garl. mens. 11, 98: primus (sc. modus) aequipollet debito ordine sexto. al. Anon. Couss. VII p. /Bd. 1, Sp. 57/ 379b: una longa et una brevis in motello equipollent uni longe in tenore. Lambertus p. 272b: binarius non equalis seu ternarius equalis semibrevium figurarum semper ad rectam brevem equipollere debet. Anon. Emmeram. 1 p. 130, 26: longa maior, cui aequipollent longa et brevis. Anon. Couss. IV p. 32, 4: quaelibet longa continet tria tempora, et sic quaelibet longa aequipollet longae et brevi in primo modo vel brevi et longae in secundo modo. al.
[s.XIV]
Anon. Paris. II 7, 11. Petr. Dion. 10 p. 157: ista (sc. pausa) (ed.: ), quae est unius spatii, aequipolleat illi, quae sequitur eam, quae occupat tria spatia. Iac. Leod. spec. 7, 42, 9: tot semibreves, quae una cum illa brevi uni perfectae longae aequipollent in valore. al. Anon. London. I 1 p. 41. al. Ioh. Boen ars 1, 10, 9. Quat. princ. 4, 1, 40 p. 272b: Sint tres pausae imperfectarum longarum sparsim in uno cantu et non in diversis positae, aequipollent enim duobus longis perfectis, istae reduci habent, si hoc modus postulat, ut perfectio fiat. Quat. princ. 4, 2, 8 p. 277a: Aequipollent etiam isti tres modi, videlicet imperfectus de tempore imperfecto de maiori prolatione, et modus perfectus de tempore imperfecto de minori prolatione. al. Ioh. Hanb. sum. 13 p. 262, 19. al. Willelm. 3, 34. Anon. Kellner p. 75. Anon. Monac. II 141. al. Anon. Vratisl. p. 335a.
[s.XV]
Ugol. Urb. 3, 3-21, 19: quod valor unius brevis non aequipolet valori alterius brevis probatur. al. Ioh. Tinct. pr. 3, 2, 28: Non enim sesquialtera vel subsesquitertia et haec prolatio aequipollent. Fr. Gafur. pract. 2, 12. Mens. Cum animadv. 26.
4 in der Qualität der Konsonanzen in the quality of consonances
[s.XIII]
Ioh. Garl. mens. 10, 18: omnis discordantia ante perfectam concordantiam sive mediam aequipollet concordantiae mediae. al.
5 in der Tonqualität in tone quality
[s.XV]
Ioh. Olom. 8 p. 39: ⋅a⋅b⋅c⋅ et ⋅d⋅ acutis, quae quoddammodo aequipollent dictis quatuor literis gravibus.
adi. aequipollens -entis entsprechend, gleichwertig equipollent, comparable
1 in der Tonqualität in tone quality
[s.XI]
Comm. Guid. 69 p. 122: alibi aequipollentem locum non habebit (sc. cantus), nisi ubi ⋅b⋅ et⋅⋅ simul erunt.
2 im Noten-, Pausen- oder Mensurwert in notes, rests, or mensural value
[s.XIII]
Ioh. Garl. mens. 11, 10: breves aequipollentes longae. Ioh. Garl. mens. 12, 3: copula est id, quod profertur recto modo aequipollente unisono (cf. Reimer, Garlandia II, p. 36). Disc. pos. vulg. p. 191, 3: longa scilicet et brevis vel aliquid his aequipollens. al. Anon. Couss. VII p. 379a: si post duas (sc. breves) non sequatur longa, trium temporum accipiatur suum equipollens. Anon. Emmeram. 1 p. 102, 40: Vox omissa fit per recreationem spirituum et per pausationem aliquam praedictae voci aequipollentem. Anon. Emmeram. 1 p. 146, 42: recta brevis vel suum aequippollens. Anon. Emmeram. 2 p. 196, 19: aequipollenta in omnibus modis intelligenda sunt. Aequipollenta dico, ut si non sequatur longa vel brevis, suo loco accipiatur illud, quod loco earum reperitur (cf. LmL col. 55, 42). al. Anon. Couss. IV p. 76, 4. al.
[s.XIV]
Anon. Paris. II 7, 4: si pro secunda semibrevi ponantur minimae vel aequipollens. al. Ps.-Mur. arg. p. 106b: pro prima brevi possumus ponere pausam vel equipollentes pause. al. Iac. Leod. spec. 7, 19, 3: breves inter se et cum suo aequipollente, id est cum semibrevibus. Iac. Leod. spec. 7, 19, 17: semibreves illi brevi aequipollentes. al. Ps.-Theodon. 2 p. 37: semibrevis iungitur cum brevi, vel aequipollens tertiae partis cuiuslibet notulae perfectae. Ps.-Theodon. 2a p. 42: dicta notula potest fieri per aequipollentes notulas vel aequipollentem mensuram. /Bd. 1, Sp. 58/ Anon. Kellner p. 78.
[s.XV]
Ugol. Urb. 3, 3-12, 24. al. Paul. Paulir. 7, 2, 1 p. 59. Ioh. Tinct. contr. 2, 24, 2: de discordantiis circa partes omnium notarum et secundum directionem mensurae aequipollentium admittendis. Fr. Gafur. pract. 2, 11. al.
3 in der Qualität der Konsonanzen und Dissonanzen in the quality of consonances and dissonances
[s.XIV-XV]
Contr. Quicumque p. 92b: debet se cavere, ne duas equipollentes sive consimiles concordantias componat, ut in uno contrapunctu quintam et in alio duodecimam et e contra. Contr. Quot sunt spec. p. 75a: dissonantes sunt due secunde, due quarte et due septime cum suis equipollentiis sive equipollentes secunde etc.
subst. aequipollens -entis n. eine zweite (gleichwertige) Stimme, Gegenstimme a second (equipollent) voice, a polyphonic part
[s.XIII]
Ioh. Garl. mens. 11, 3: discantus est aliquorum diversorum cantuum sonantia secundum modum et secundum aequipollentis sui aequipollentiam per concordantiam. Et sunt tot species sicut et in modo a parte aequipollentis, qui dicitur secundus cantus, quot a parte tenoris, qui dicitur primus cantus (sim. Ioh. Garl. mens. 1, 4. inde Lambertus p. 269b: figura est representatio soni secundum suum modum ... Anon. Emmeram. 5 p. 270, 20. Trad. Franc. I p. 30).
 
Artikelverweis 
aequisonantia -ae f. 1. (Oktav- und Doppeloktav-) Gleichklang 2. Einklang 1. ‘equison’ (as distinguished from ‘unison’‚ the ‘equal-sounding’ octave and double octave) 2. unison
1 (Oktav- und Doppeloktav-)Gleichklang ‘equison’ (as distinguished from ‘unison’‚ the ‘equal-sounding’ octave and double octave)
[s.VI]
Boeth. mus. 5, 11 p. 361, 31: diapason aequisonantiam. Boeth. mus. 5, 14 p. 364, 4: diapason aequisonantiam consonabunt.
[s.IX-XII]
Gloss. Boeth. mus. 1, 5, 9, 5: Superparticularis etiam consonantias tantum, multiplex vero non tam consonantias quam aequisonantias efficit. Gloss. Boeth. mus. 2, 20, 135.
[s.IX]
Remig. Aut. 45, 7: ‚Tertia symphonia‘ (sc. diapason) id est consonantia, vel quod melius est, aequisonantia (inde Ioh. Cicon. mus. 1, 38 p. 162, 14). Scol. ench. 2, 202: per octava loca, id est in diapason, aequisonantia est, quia dupla habitudine voces hae conferuntur, ut VI ad XII, ut XII ad XXIIII. Similiter in quindecimis locis aequisonantia est, quod disdiapason dicitur, quia in quadrupla constant proportione.
[s.X]
Interv. Quid sit tonus 10: Diapason non consonantia sed aequisonantia est.
[s.XI]
Hermann. mus. p. 24 (p. 128b): propter significandam aequisonantiam omne diapason, a (ed.: ⋅a⋅) qua incipit, in eadem litera terminari debeat. Hermann. mus. p. 55 (p. 144a): diapason, quod suum est, duabus aequalibus propter aequisonantiae naturam utrimque concluditur. Hermann. mus. p. 56 (p. 144a). Heinr. Aug. 28: quia (sc. multiplex) perfectam operatur aequisonantiam. Heinr. Aug. 89-107. Anon. Prag. 25: per diapason et <dis>diapason ibi artificaliter canitur (quod et supra aequisonantiam nominavimus). Anon. Prag. 80. Anon. Prag. 125.
[s.XII]
Theinr. Dov. 1, 1, 11: ter et quater diapason quamvis aequisonantiae tamen (ed.: cum) non consonantiae (sc. admittuntur in organa). Theinr. Dov. 1, 2, 2: unisonorum enim habitudo dicitur unisonantia, diversisonorum diversisonantia, aequisonorum aequisonantia, iniquisonorum iniquisonantia, consonorum consonantia, dissonorum dissonantia. Theinr. Dov. 1, 2, 4 - 1, 3, 1. Theinr. Dov. 1, 5a, 1: Diapason prima vel minima et consonissima aequisonantia est. Theinr. Dov. 1, 11, 4. Theinr. Dov. 2, 7, 1: ditonus et semiditonus cum sibi condividentibus (ms.; ed.: convidentibus) aequisonas /Bd. 1, Sp. 59/ consonantias propter aequisonantiam cum consonantiis admittuntur in organa (cf. Snyder, Theinred I p. 59). Theinr. Dov. 3, 6, 5. Theinr. Dov. 3, 6, 15: nulla idemptitate (ed.: idemparticate) notularum aequisonantias terminat (sc. ordo). Quem si imitari vellem, difficillime aequisonantiarum species per suos ordines dignoscerentur. Theinr. Dov. 3, 18, 2-4.
[s.XIII]
Ioh. Garl. mens. 9, 6: Perfecta (sc. concordantia) dicitur esse illa, quando duae voces iunguntur in eodem tempore, ita quod secundum auditum una vox non percipitur ab alia propter concordantiam, et unisonantia dicitur aut aequisonantia, ut in unisono et diapason. Ioh. Garl. mens. 9, 15: sit primus sonus datus supra primum ⋅G⋅, secundus sonus supra secundum ⋅g⋅, quod dicitur unisonus vel aequisonantia, quod idem est.
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 2, 10, 3: si voces aequales facerent consonantiam, illa esset aequisonantia. Hoc autem, secundum Ptolomaeum, competit vocibus ipsius diapason et bis diapason, quas vocat aequisonas, et tamen sunt inaequales. Iac. Leod. spec. 2, 10, 33. Iac. Leod. spec. 2, 24, 1. Iac. Leod. spec. 2, 109, 3. Iac. Leod. spec. 6, 27, 8. Anon. Ellsworth 3 p. 208, 2.
[s.XV]
Ioh. Cicon. mus. 1, 39 p. 168, 4: diocto et diplasia et diplaris et dilapsa et dupla habetur in arithmetica, diapason vero in musica. In sonis vero consonantia, equisonantia, unisonantia, iustitia et concordia (sim. Ioh. Cicon. prop. 15 p. 428, 18. Ioh. Cicon. prop. 19 p. 432, 19. Chr. Sadze p. 266a). Ioh. Cicon. mus. 1, 40 p. 168, 14. Ioh. Tinct. contr. 1, 2, 22: notandum est Ptolomeum diapason, bisdiapason et tridiapason aequisonantias non concordantias appellasse eo, quod unum ex duobus atque simplicem quodammodo efficiunt sonum. Non obest tamen, quoniam etiam concordantiae dici possint, namque omnis aequisonantia est concordantia sed non e converso. Fr. Gafur. theor. 2, 5. Fr. Gafur. theor. 4, 4: bisdiapason aequisonantiae soni. Fr. Gafur. theor. 4, 8. Fr. Gafur. theor. 5, 4. Guill. Pod. 3, 26. Guill. Pod. 6, 11. Fr. Gafur. pract. 3, 2. Mon. Super unum 43: omnis duplus aequisonantiam facit in octavis regionibus.
2 Einklang unison
[s.XIII]
Anon. Emmeram. 4 p. 262, 14: Concordantiarum igitur prima dicitur unisonus, id est aequisonantia vel unus sonus. Anon. Emmeram. 4 p. 264, 29: Unisonum (glossa: id est aequisonantiam).
 
Artikelverweis 
aequisono -are gleichklingen to sound equal
1 in der Oktav oder der Doppeloktav in the octave or the double octave
[s.XI]
Anon. Prag. 107: si diapason, id est ⋅A⋅ et ⋅H⋅, aequisonanti diatessaron, <id> est ⋅L⋅ et ⋅H⋅, consonet epitrito, quae est XIma in musica artificali. Et hoc modo ⋅H⋅ et ⋅A⋅ aequisonabit per diapason duplo, ⋅L⋅ vero ad ⋅H⋅ consonabit per diatesseron epitrito. Anon. Prag. 166: Aequisonum autem dicimus, cum voce virili aequisonat puerilis vel puerilis imitator vocis duplo graviorem vel quadruplo superat quasi aequisonando vocem, quod supra in diapason et bisdiapason ostendimus proportione. Frut. brev. 3 p. 36: vox quidem voci vel sonus sono duplus est, quotiens gravi voci vel sono acuta vox vel sonus eadem sonoritate aequisonat vel econtra voci acutae vel sono gravis vox vel sonus eadem sonoritate aequisonat, veluti si senex gravi voce aliquid praecinat, puerulus autem idipsum acuta et aequali voce seni concinat, vel si puer praecinat acuta voce, senex autem idipsum puero concinat graviore.
[s.XII]
Theinr. Dov. 2, 6c, 3: qui aequisonant et consonant et decies vel vigesies, diapason consonabunt.
[s.XIV]
March. luc. 6, 4, 6: Remigius: „Tertia simphonia est prima consonantia, que melius equisonat; vocatur emellicis, hoc est in musicis dyapason“ (cf. Remig. Aut. /Bd. 1, Sp. 60/ 45, 7) (inde Bonav. Brix. 14, 75). Iac. Leod. spec. 2, 11, 6: diapason et bis diapason, quarum soni, secundum Ptolomaeum, dicuntur aequisonantes, cum in veritate non sint aequales. Iac. Leod. spec. 2, 13, 1-4. Iac. Leod. spec. 2, 15, 3: In tantum enim eius uniuntur soni, ut dicat Ptolomaeus eos aequisonare, ut est dictum, et paene unam esse voculam. Iac. Leod. spec. 2, 23, 1-5. Iac. Leod. spec. 4, 24, 1: Post diapason immediate ponit bis diapason, quia voces eius, secundum ipsum (sc. Ptolomaeum) aequisonant. Iac. Leod. spec. 5, 24, 16. Iac. Leod. spec. 5, 28, 14.
[s.XV]
Ioh. Legr. rit. 1, 2, 7, 44. Ioh. Legr. rit. 1, 2, 8, 4-22. Ioh. Legr. rit. 1, 2, 11, 25: quod diapente non sicut diapason aequisonare depraehenditur. Bart. Ram. 1, 2, 5 p. 36. Bart. Ram. 2, 1, 1 p. 62: Concordat autem (sc. cum prima) quinta et sexta, septima discrepat, aequisonat per optime octava. Bart. Ram. 2, 1, 1 p. 64: decima quinta aequisonat sicut octava. Nicol. Burt. 3, 20, 169: mese, quae media dicitur veram aequisonans diapason consonantiam cum ipsa prima. Nicol. Burt. 3, 20, 171. Nicol. Burt. 3, 20, 174. Guill. Pod. 2, 13: a prima, id est proslambanomenon, quintadecima bisdiapason equissonantes. Fr. Gafur. pract. 3, 2-8.
2 im Einklang in unison
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 6, 73, 34: Dicuntur autem illae repercussae vel aequisonantes, quae in eadem sunt linea vel in spatio eodem nisi mutentur litterae vel tacti colores; unitas enim lineae vel spatii unitatem designat soni.
[s.XV]
Bart. Ram. 1, 1, 7 p. 20: vocibus cum chordis instrumenti aequisonantibus facile poterimus naturale instrumentum cum eo, quod arte factum est, concordare.
adv. aequisonanter im (Oktav- und Doppeloktav-) Gleichklang in ‘equison’ (as distinguished from ‘unison’‚ the ‘equal-sounding’ octave and double octave)
[s.IX]
Scol. ench. 2, 194: Quae causa in musica facit, ut octavis locis aequisonae sint voces, quintis et quartis consonae? Itemque per quindecimas regiones aequisonanter respondeant, per duodecimas et undecimas consonanter?
 
Artikelverweis 
aequisonus -a, -um gleichklingend ‘equison’ (as distinguished from ‘unison’‚ ‘equal-sounding’)
1 in der Oktave oder Doppeloktave in the octave or the double octave [opp. inaequisonus]
a Definition
[s.VI]
Boeth. mus. 5, 11 p. 361, 5: Non unisonarum autem vocum aliae quidem sunt aequisonae, aliae consonae, aliae emmelis, aliae dissonae, aliae ekmelis. ... aequisonae vero (sc. sunt), quae simul pulsae unum ex duobus atque simplicem quodammodo efficiunt sonum, ut est diapason eaque duplicata, quae est bis diapason (inde Frut. brev. 9 p. 63. Ioh. Aegid. 11, 11. Hier. Mor. 15 p. 66, 7. Engelb. Adm. 2, 30. Iac. Leod. spec. 2, 8, 3. Iac. Leod. spec. 4, 34, 2. Ugol. Urb. 5, 1, 18. Ugol. Urb. 5, 7, 12. Ioh. Legr. rit. 1, 2, 8, 3. Fr. Gafur. extr. 2, 1, 7. Nicol. Burt. 2, 1, 10-11. Adam Fuld. 2, 7. Fr. Gafur. theor. 2, 2).
[s.XII]
Theinr. Dov. 1, 1, 4: Diversisonorum autem alii sunt aequisoni, alii inaequisoni. Aequisoni sunt, qui cum sint diversisoni aequale tum sonant, ut qui diapason semel vel saepius terminant.
b Gebrauch usage
[s.VI]
Boeth. mus. 5, 11 p. 362, 2: Iunctae vero consonae cum aequisonis alias efficiunt consonantias, ut diapente ac diapason in triplo (inde Hier. Mor. 15 p. 67, 6. Fr. Gafur. theor. 2, 5). al.
[s.IX-XII]
Gloss. Boeth. mus. 5, 11, 14: ‚aequivocae‘: equisone.
[s.IX]
Mus. ench. 10, 27: In hac ergo (sc. diapason symphonia) non tam consonae voces quam aequisonae dici possunt et in ea vox denuo innovatur (inde Inch. Uchub. 276). Mus. ench. 11, 4: si duabus virilibus /Bd. 1, Sp. 61/ vocibus per diapason consonantibus tertia puerilis aequisona adiungatur, sic denique acutissima et gravissima disdiapason ad se invicem reddunt. al. Scol. ench. 2, 193: octavis locis aequisonae sint voces. al. Inch. Uchub. 308. al.
[s.XI]
Anon. Prag. 81: symphoniarum alias consonas, alias esse aequisonas, et consonas quidem designari numeris superparticularibus, aequisonas vero multiplicibus. Quarum aequisonarum prima est diapason. Anon. Prag. 165: Quicquid enim consonum constat et aequisonum, id esse liquet et simphonum. Anon. Prag. 278: Quicumque itaque tropus supradictos vel in ascendendo ratae dimensionis supergressus fuerit terminos, absonus non consonus, dissonus iudicabitur non aequisonus, et aures offendet etiam imperitorum artis huius ac per hoc non euphonus, sed dicetur diaphonus. al. Vers. Attentus tibi p. 30. Compil. Paris. I p. 192.
[s.XII]
Theinr. Dov. 2, 10b, 6: si quid abscinditur ab aequisona consonantia, si abscisum consonantia est, et quod relinquitur, consonantia erit. al.
[s.XIII-XIV]
Engelb. Adm. 2, 30: aequisona, id est sibimet aequalis. Iac. Leod. spec. 1, 26, 15: soni continui, aequisoni vel inaequisoni ab harmonica facultate separantur. Iac. Leod. spec. 2, 11, 10: diapason et bis diapason, quae dicuntur consonantiae aequisonae. Iac. Leod. spec. 4, 34, 4: Inter dictas autem aequisonas concordias, perfectior est diapason, ratione suae proportionis. Iac. Leod. spec. 4, 44, 5: ex aequisona triplata, ut ter diapason. al. Quat. princ. 3, 18 p. 228b: Diapason est quaedam consonantia quae inter duos aequisonos a qualibet littera ad consimilem litteram elevatur et deponitur.
[s.XV]
Ugol. Urb. 5, 7, 19-21. Georg. Ans. 2, 8. al. Ioh. Legr. rit. 1, 3, 5, 4: Quantumlibet enim caelestis ille musicus Paulus apostolus aequisonam caritatem, ut ita loquar, commendet in virtutum armonia, tantum nostram extollere diapason non vereor in musicali concinentia. al. Bart. Ram. 2, 1, 1 p. 63: perfectissima vocatur (sc. octava) et aequisona, quia aeque videtur sonare cum prima sicut unisonus. Adam Fuld. 2, 10: unisonus eadem vox, diapente quinta, diapason octava, cum earum aequisonis, octava, duodecima et bisdiapason ... ditonus aut semiditonus, qui est tertia, item tonus aut semitonium cum diapente, sexta, cum earum aequisonis, decima et tredecima. al. Fr. Gafur. theor. 2, 5. al. Guill. Pod. 1, 15: Gravium et acutarum vocum alie sunt consone, alie equisone, alie dissone, alie vero medie ... Equisone vero, que quasi unum e duobus atque simplicem, ut diapason. Fr. Gafur. pract. 3, 1: eos, qui iidem videntur in multiplicitate consistentes aequisonos nominavit (sc. Boethius). Horum quidem omnium posteritas ipsa in contrapuncti arte distinctionem ita deduxit, ut antiphonas seu aequisonas voces perfectas dixerit contrapuncti species. al. Herb. Tr. 2, 9 p. 57: aequisonam modulationem diapason. Erasm. Hor. p. 75a.
2 im Einklang in unison [syn. unisonus]
[s.VI]
Boeth. mus. 5, 7 p. 357, 5: Continuae quidem non aequisonae voces ab armonica facultate separantur.
[s.IX]
Ioh. Scot. annot. 505, 19: ‚ὁμόφωνοι‘ id est aequisoni (inde Remig. Aut. 506, 2: aequi soni). Aurelian. 13, 2: Secunda (sc. divisio) est, cui finis fere in ultima et peneultima aequisonam simplicemque recipit vocem (sim. Aurelian. 13, 2 p. 144). Comm. br. 317: Sive eiusdem sint modi voces ambae seu alia pro convenientia aut necessitate mutanda, sint tamen, prout servari potest, ambae aequisonae. Hucbald. 4 (p. 104b): veluti si unam quamlibet litteram sepius scribas aut proferas, ut a a a, et quod nulla inter eas est consonantia. Sunt enim aequisonae, non consonae. ... In his autem vocibus, etiam si a pluribus eaedem promantur, nullo tamen a se spatio distant. Alia mus. 159 p. 166: cum et nona chorda octavae adeo similis sit, ut aequisona reddatur (cf. Chailley, Alia musica p. 167). al.
[s.XI]
Berno prol. L8 p. 37: [ubi /Bd. 1, Sp. 62/ quidam semitonia, pro quibus maxime in his erratur, volunt admittere, equisonum magis debent habere]. Guido prol. 76: an vox sequens ad praecedentem gravior vel acutior vel aequisona sit. Guido ep. p. 45b: ut finalis vox neumae et principalis particulae aequisonae sint. Trad. Hermann. I p. 108: Aequisonae dant e voces, s limma, tonus t. Ton. Aug. p. 112a: adoptantes tonalem hanc melodiam simpliciter pene equisonam. Ton. Aug. p. 112b: equisona repercussione. al. Frut. brev. 10 p. 68: Et unisonum vel aequisonum in ordine primo adiungit (sc. domnus Herimannus)... Novem vero, quae sequuntur, veluti faciliora et usitatiora declarat; videlicet unisonum vel aequisonum, semitonium, tonum ...
[s.XII]
Udalsc. 1, 20: Prima autem varietas est eo, quod per equisonum a suo „Seculorum amen“ incipiatur. al.
[s.XIII]
Disc. Quicumque I 12: Diapason vero semper mutatur in equisonum.
[s.XV]
Flor. Fax. 14 p. 86. ex errore ed. aequissonos pro aequissimos: Ioh. Legr. rit. I, 2, 7, 9.
adv. aequisone 1. im Einklang 2. im Gleichklang 1. in unison 2. in ‘equison’ (as distinguished from ‘unison’)
1 im Einklang in unison
[s.XI]
Ton. Aug. p. 101a: Hec (sc. antiphona) diverse ab aliis tres sillabas equisone continuat. Ton. Aug. p. 112a: Huic simplicis neume a pene equisono „Seculorum amen“, sue non minus antiphone respondent simpliciter et equisone. Ton. Aug. p. 118b: he (sc. antiphone) ab eodem principio eundem elevate tonum ut magistram sibi et capitalem affirmantes duplicant equisone repercutiendo. al. Frut. ton. p. 182: Nam in „Eia recolamus“ per hoc erratur, quod initium versus ... pro sonorioris dulcedine vocis in diapente elevatur ... Si quis vero curaverit, eumdem versum in ipsa finali cum fine praecedentis aequisone incipere, cunctos sequentes legitimo cursu videbit ibi finem habere.
2 im (Oktav-) Gleichklang in (octave) ‘equison’ (as distinguished from ‘unison’)
[s.XV]
Ioh. Tinct. contr. 1, 18, 5: Quae quidem concordantia (sc. tridiapason) vicesimasecunda vulgariter nuncupata instar octavae ac quintaedecimae, quibus aequisonae correspondet, dulcis ac sonora est.

 

aequipollentia
 1 der Töne untereinander of notes, one with another
 2 des Noten-, Pausen- oder Mensurwertes of notes, rests, or mensural value
 3 der Qualität der Konsonanzen of quality of consonances
 4 des Intervallumfangs of intervals
 5 der Tonqualität of tone quality
 
aequipolleo
 1 im Intervallumfang in intervals
 2 im Vergleich der Töne untereinander in comparison of one note with another
 3 im Noten-, Pausen- oder Mensurwert in notes, rests, or mensural value
 4 in der Qualität der Konsonanzen in the quality of consonances
 5 in der Tonqualität in tone quality
 
aequipollens
 1 in der Tonqualität in tone quality
 2 im Noten-, Pausen- oder Mensurwert in notes, rests, or mensural value
 3 in der Qualität der Konsonanzen und Dissonanzen in the quality of consonances and dissonances
 
aequisonantia
 1 (Oktav- und Doppeloktav-)Gleichklang ‘equison’ (as distinguished from ‘unison’‚ the ‘equal-sounding’ octave and double octave)
 2 Einklang unison
 
aequisono
 1 in der Oktav oder der Doppeloktav in the octave or the double octave
 2 im Einklang in unison
 
aequisonus
 1 in der Oktave oder Doppeloktave in the octave or the double octave [opp. inaequisonus]
 a Definition
 b Gebrauch usage
 2 im Einklang in unison [syn. unisonus]
 
aequisone
 1 im Einklang in unison
 2 im (Oktav-) Gleichklang in (octave) ‘equison’ (as distinguished from ‘unison’)