Wörterbuchnetz
Lexicon musicum Latinum medii aevi Bibliographische AngabenLogo badw
 
accidens bis actus (Bd. 1, Sp. 24 bis 29)
Abschnitt zurück Abschnitt vor
Artikelverweis accidens, -entis n. das Dazukommende, (nicht wesenhafter) Zusatz, ‚Akzidens‘, Anomalie something (accidently) added‚ an addition, ‘accident’, anomaly
I im Tonsystem in a tonal system
A leiterfremde Halbtöne a semitone that is not a normal member of a scale
[s.XII]
Anon. Cist. I 65 p. 29: antiphona „Benedicta tu“ in quodam loco supra finalem tonum, postea semitonium naturaliter habet per ⋅B⋅ quadratum, alibi prius semitonium, deinde tonum per ⋅B⋅ rotundum. Quae, obsecro, perspicacitas est ad iudicandum de cantu illo, cuius sit maneriae, accidens praeferri naturae? Anon. La Fage I 13, 7: Vocatur apud Grecos ⋅b⋅ rotundum sinemenon, hoc est accidens vel accidentale (inde Compend. mus. 33). Anon. La Fage I 13, 10: ⋅b⋅ rotundum, quia accidens est vel accidentale; et accidens potest adesse et abesse sine corruptione subiecti (inde Compend. mus. 36).
[s.XIII]
Hier. Mor. 23 p. 169, 23: Cantus vero ⋅b⋅ mollis per accidens sumitur, scilicet solum propter notam licentialem.
[s.XIV]
March. luc. 11, 4, 31: graduale „Nimis honorati sunt“ et cetera et similes, quod quidem est secundi toni, et in eius confinali propter duo accidentia, que in ipso cadunt, necessario terminatur, et primum est, quia in dictione „tui“, scilicet in sillaba „-i“ (ed.: una) oportet, quod cantetur per ⋅b⋅ rotundum, quod facere non possumus, si in finali propria terminaret, nam in ⋅E⋅ grave caderet ⋅b⋅ rotundum, quod quidem ibi naturaliter non existit (inde Fr. Gafur. extr. 8, 12, 3. Bonav. Brix. 15, 27). March. luc. 11, 4, 36: Sunt namque nonnulli cantus, qui neque in finali neque in confinali finiri possunt propter aliqua inconvenientia accidentia in ipsis cadentia, ut est communio „Beatus servus“ et similes; nam si in finali propria terminatur, tunc oportet, quod fiat semiditonus descendendo ab ⋅a⋅ acuto ad ⋅F⋅ grave. al. Iac. Leod. spec. 6, 24, 3: cantus per ⋅b⋅ molle ceteris, quasi per accidens, associatum est.
[s.XV]
Ugol. Urb. 1, 14, 9: Aliae vero duae (sc. proprietates), scilicet ⋅B⋅ mollis et ⋅⋅ quadri, quarum discordia ex asperitate mollitieque consurgit, quae musicae accidentia cum sint, modum accidentalem dicunt nec essentiam eius ostendunt (inde Fr. Gafur. extr. 5, 5, 3). Ugol. Urb. 1, 159, 6: id (sc. b molle) vel per se vel per accidens fiat, idcirco, cum per se ipsius ⋅B⋅ mollis neumarum series vel in tropis per accidens ordinentur. Ugol. Urb. 1, 159, 9: Per accidens autem ⋅B⋅ mollis proprietas interponitur tropis cum tritoni dura asperitas iniucundam afferens sonoritatem intervenit. Ugol. Urb. 1, 159, 23: Per accidens dicitur (sc. b molle), quia accidit tropo, qui per se per ⋅⋅ quadrum formatur. Ugol. Urb. 1, 160, 14: Per accidens autem et non formaliter huic plagali saepe ⋅B⋅ molle dicitur commisceri. Ugol. Urb. 1, 161, 18: De per accidens autem multifariam, tum tritoni evitandi causa, tum ornatus, tum decoris ratione ⋅B⋅ molle miscetur in tropis. Ugol. Urb. 1, 161, 37: alleluia et versus „Te martyrum“, qui secundum quosdam ob convenientiorem et dulciorem prolationem per ⋅B⋅ molle cantantur, quod minime vituperamus, licet possent secundum formam triti per ⋅⋅ quadrum cantari, quod ⋅⋅, si inter ⋅F⋅ et ⋅C⋅ commisceatur, tunc illud per accidens contingeret modulari. /Bd. 1, Sp. 25/ al. Ioh. Hoth. exc. p. 37: quae vox quam primum quidem notatur per litteram ⋅⋅ quadratam in eodem ordine, quem ordinem ipse per accidens esse fingis. Ioh. Hoth. exc. p. 54: semitonia eiusdem generis diatonici scilicet, quae non paucas formas per accidens habent, cum alia dura sint, alia mollia, aliqua denique naturalia. al. Guill. Pod. 5, 30: semitonium tamen habet per divisionem toni et inde per accidens utique genitum. al.
B Solmisationssilben solmisation syllables
[s.XIV]
Trad. Holl. I p. 163: vox unius clavis non mutatur in vocem alterius clavis eo, quod accidentia non migrant de subiecto in subiectum (inde Szydlov. 5, 19).
[s.XV]
Bart. Ram. 1, 1, 7 p. 19: Alii autem solum litteras alphabeti ponebant scilicet: ⋅a⋅b⋅c⋅d⋅e⋅f⋅g⋅ ... Guido vero ut, re, mi, fa, sol, la, sicut ante diximus. Quamquam illud ex accidenti fecerit, quoniam etiam litteris omnia exempla sua demonstrat, sequaces vero post ita his vocibus adhaerent, ut omnino illas putent esse musicae necessarias. Ioh. Hoth. exc. p. 35.
C die Quinte in den plagalen Tonarten the fifth in the plagal modes
[s.XV]
Ugol. Urb. 1, 158, 18: diapente essentialiter primo et per se et non secundum accidens ipsi autentico inest. Plagali vero ipsum diapente et partes eius insunt non essentialiter sed accidentaliter, non primo et per se sed per aliud, scilicet, per sui virtutem autentici et secundum accidens, quia accidens est plagali omne, quod ad sui perfectionem et compositionem habet. Ugol. Urb. 1, 158, 21: diapente omnesque partes eius ipsi autentico primo et per se conveniant, plagali vero per accidens et non primo.
D Irreguläres bei den Tonarten irregularities in the modes
[s.XV]
Ioh. Tinct. nat. 24, 8 : siquis universaliter mihi diceret: „Tinctoris, peto abs te cuius toni sit carmen ‚Le serviteur‘ “, responderem universaliter primi toni irregularis, ... Si tamen particulariter peteret, cuius toni esset supremum aut contratenor, particulariter responderem et illud et istum esse secundi toni etiam irregularis. ... Et simili modo de caeteris accidentibus toni interrogatum respondere opportebit. Fr. Gafur. pract. 1, 8: De diversis tonorum accidentibus (?) (sim. Fr. Gafur. pract. 1, 7).
II als Ausschmückung oder Verzierung eines Musikstückes as embellishment or ornamentation of a musical composition
[s.XIII]
Hier. Mor. 24 p. 175, 7: unicuique syllabae dictionis naturaliter et principaliter et per se una tantum nota respondeat, per accidens vero fiat earundem notarum additio. Ps.-Mur. summa 1299: per notam finalem videntur in diapente conscendere. Ad quod dicendum est, quod hoc fit per accidens ad ornandum videlicet finem cantus (sim. Ps.-Mur. summa 1751).
[s.XV]
Ugol. Urb. 3, 11-1, 3: aliud accidens ipsi musicae mensuratae, quod accidens est ipse color sive ipsa talea, quae non essentialiter sed accidentaliter contingunt ipsi musicae.
III in der Mensuralnotation in mensural notation
A als Zusatz zu den Notenzeichen as addition to a notational symbol
1 generell general
[s.XIV]
March. pom. 2, 3: sunt accidentia sive accidentalia concurrentia in ipsa musica mensurata, ... Cuius modi sunt caudae, proprietates, pausae, puncta et quoddam signum, quod a vulgo falsa musica nuncupatur. March. pom. 18, 1: de accidentibus extrinsece operantibus ad mensuram ipsius cantus. March. comp. 7, 12: accidentia omnia quo ad pausas, puncta, caudas et ad omnia alia accidentia ita se habent (inde Fr. Gafur. extr. 12, 18, 12).
[s.XV]
Adam Fuld. 3, 11: Omnis itaque ligatura subiacet primis gradibus, /Bd. 1, Sp. 26/ modo, tempore et prolatione, sed habet respectum ad singula accidentia, videlicet ad signum, tactum, punctum, tractum, alterationem et imperfectionem. Guill. Pod. 7, 9: si in diminutione valoris minime figure procedatur, id erit necessario per accidens. Aut enim per tractum curvatum sive plicatum, aut per colorem. Guill. Pod. 7, 38: Signa vero proprietatum perfectarum interiora atque certiora sunt illarum accidentia. Guill. Pod. 8, 6: semibrevis ad minimam plenam sive tractum curvatum habentem, minimeque simplicis ad minimam utroque supradictorum accidentium affectam reductio fiat. al.
2 Stielung der Noten (Cauda) a stem added to a note
[s.XIV]
March. pom. 2, 6: magis coniunctum accidens ipsi notae quam alia accidentia sunt caudae, tamquam ipsis notis unitae et incorporatae cum eis. March. pom. 30b, 32: Ab arte vero possemus instituere, quod prima (sc. semibrevis) dicit duas partes temporis, et ultima unam. Et quia hoc est per accidens, ideo oportet, quod tali primae accidens adiungatur, et hoc est cauda. al. March. comp. 3, 13: via autem artis, que quidem est per accidens, possumus in prima semibrevi duas partes ponere eidem, scilicet per accidens, adiungendo, quod (ms. et ed.: a nigredo, que) est cauda in deorsum (inde Fr. Gafur. extr. 12, 16, 18).
[s.XV]
Guill. Pod. 5, 32: Habetque (sc. maxima) preterea lineam in dextera parte descendentem, que a quibusdam tractus, quoniam ab ipsa figura trahitur, a quibusdam vero plica, quoniam illi per accidens applicatur, dicta est. Guill. Pod. 7, 9: ab uno supradictorum accidentium minimam plicatam aut curvatam ... curseam appellarunt. al.
3 Punkt a dot
[s.XIV]
Anon. Michels 1, 12: punctus non est causa alterae <brevis> per se immediate et formaliter, sed per accidens, quoniam accidit, quod apponatur.
[s.XV]
Ioh. Tinct. punct. 1, 3: Triplex igitur est punctus notae accidens, videlicet punctus divisionis, punctus augmentationis et punctus perfectionis. Ioh. Tinct. punct. 14, 4: Punctus autem divisionis accidit pausis eo, quod sint divisibiles. Unde sicut longae, brevi, semibrevi et minimae punctus iste accidens est, ita et earum pausis. al. Guill. Pod. 8, 7: per accidens vero ternarias, id est puncto perfectionis, adauctas.
4 Kolorierung coloration
[s.XV]
Ugol. Urb. 3, 6-5, 3: ea ratione, qua superius dictum est de maximarum longarumque plenitudine et vacuitate ac colorum varietate, hic dici potest de huiusmodi brevium accidentibus.
B als Veränderung des eigentlichen Notenwertes as alteration of the actual rhythmic value of a note
[s.XIII]
Petr. Pic. 12, 3: Omnis media est brevis, nisi per oppositam proprietatem per accidens semibrevietur. Anon. Emmeram. 1 p. 108, 8: semibrevis in forma non per se, sed cum aliis semibrevibus ordinata, quae quandoque quantitatem unius temporis, nunc duorum per accidens (ed.: accentus) repraesentat. Anon. Emmeram. 1 p. 108, 13: Et talem dicebant aliqui maiorem semibrevem proprie nuncupari atque ita decepti decidunt in errorem eo, quod transsumptive tunc et per accidens (ed.: accentus) significationis alterius sive necessitatis causa sive ornatu musicae beneficium dicitur optinere vel occupare. al.
[s.XIV]
March. pom. 24, 2: demonstrabimus, quod de necessitate est dare in cantu mensurato unam notam, quae per se et essentialiter est duorum temporum, et non per accidens sive per subtractionem alicuius tertii temporis ab ipsa. March. pom. 24, 11: in musica oportet esse (cum ipsa fundetur super numeros) una nota, quae de se et essentialiter sit unius temporis et non per accidens, et alia, quae sit duorum temporum per se et essentialiter et non per accidens, et alia, quae trium. March. pom. /Bd. 1, Sp. 27/ 25, 18: reincipiamus a nota alia in qua consistat perfecta ratio mensurandi sive tria tempora, nisi forte per accidens subsequens ipsam imperficiatur. al. Mens. Primo punctus p. 34: Longa per accidens fit imperfecta et hoc est, quando sola brevis sequitur eam vel antecedit in computatione perfectionum. Anon. London. I 2 p. 45: Per accidens tamen convocat alteram, ut satis patet, quia accidit uni rectae, quod sic ponatur vel sic, ut quando duae rectae ponuntur inter duas superiores perfectas.
[s.XV]
Ugol. Urb. 3, 3-19, 12: imperficere notas est accidens. Ugol. Urb. 3, 11-1, 3: de diminutione, quae quoddam est accidens musicae mensuratae. al. Adam Fuld. 3, 11: Omnis itaque ligatura subiacet primis gradibus, modo, tempore et prolatione, sed habet respectum ad singula accidentia, videlicet ad signum, tactum, punctum, tractum, alterationem et imperfectionem. Guill. Pod. 7, 12: Proprietates (ed.: proprietas) perfecte, que ternario ascribuntur numero duo patiuntur accidentia, scilicet imperfectionem et alterationem. Proprietates (ed.: proprietas) vero imperfecte unum tantum accidens, id est perfectionem a binario numero in ternarium. Guill. Pod. 7, 15: prima (sc. longa) dicitur recta, quia nullo accidente affecta, sed est tantum pro suo valore posita. Guill. Pod. 7, 22: Ab accidente autem figure perfecte dicuntur, que cum natura imperfecte sive binarie existerent, per additionem tertie partis ... a binario in ternarium pertranseunt. al. Fr. Gafur. pract. 2, 5: simplices figurae patiuntur accidentia: puta alterationem, imperfectionem et huiusmodi. Fr. Gafur. pract. 4, 5: possunt notulae ipsae secundum perfectae suae quantitatis accidentia variari. al.
IV der Ton in der Musik musical sound
[s.XV]
Ugol. Urb. 5, 4, 5: quia quaelibet scientia versatur circa subiectum, sequitur, quod subiectum ipsius musicae et cuiuslibet alterius (ed.: alterus) scientiae erit incorruptibile, et per consequens nullum corruptibile poterit esse subiectum alicuius scientiae, et quod sonus sit generabilis et corruptibilis patet, quia est quoddam accidens successivum et per consequens corruptibile (inde Fr. Gafur. extr. 2, 2, 6). Herb. Tr. 1, 2 p. 25: Accidens igitur vox est et in aere ut subiecto ac deferente (?), ut color in pariete, in rosa odor.
V die Einteilung der Musik in Kategorien betreffend with reference to the division of music into categories
A allgemein general
[s.XV]
Ioh. Cicon. mus. 4, pr. p. 362, 2: Liber quartus de accidentibus. ... Ecce nunc igitur per Altissimi donum in subsequenti libro datis accidentibus in cantibus repertis in declinationibus ordinatis, hec ars ad plenum patescet. Ioh. Cicon. mus. 4, 13 p. 374, 18: Accidentia (sc. cantuum) vero hec sunt: nomen, coniunctio, genus, ordo, qualitas, quantitas, species, figura, ptongus, forma, modus, proportio. al.
B beim Kontrapunkt in counterpoint
[s.XIV-XV]
Contr. Nota quod I p. 287: Nota quod contrapunctus debet in tribus accidentibus concordare, scilicet in numero, in specie et in voce. ex errore pro accentus: Ioh. Cicon. mus. 2, 30 p. 298, 15 - 17. v. LmL consonantia per accidens, LmL imperficere per accidens, LmL imperfectio per accidens
 
Artikelverweis accidentalis v. LmL forma accidentalis, LmL modus accidentalis, ordo accidentalis, perfectio accidentalis, proprietas accidentalis cf. LmL col. 24, 24 sqq.
 
Artikelverweis accinia Neumenbezeichnung unbekannter Bedeutung term of undetermined meaning that designates a neume
[s.XI]
Neum. Accentus p. 195: Accinia . /Bd. 1, Sp. 28/
 
Artikelverweis 
acclinis Bezeichnung für eine wohl zweitönige absteigende Neume term that designates a neume, probably indicating two descending pitches (v. clinis, clivis)
[s.XI-XII]
Neum. Nomina p. 235: acclinis .
 
Artikelverweis 
acclivis (adcl-), -e ? abwärts geneigt, absteigend ? inclined downwards, descending (cf. LGerm 1, 95 ‚acclinis‘)
[s.IX]
Aurelian. 10, 32: Secunda (sc. differentia) est, cuius ultima versus syllaba oppido <acclivis> profertur. Adest exemplum: Ant. „Fulgebunt iusti“ (cf. Bernhard, Aurelianus p. 57). Aurelian. 13, 15: Versus istarum novissimarum partium tremulam adclivemque emittunt vocem (sim. Aurelian. 13, 15 p. 145). cf. LGerm 1, 96, 30
 
Artikelverweis 
accuratus v. LmL cantus accuratus
 
Artikelverweis accusta Neumenbezeichnung unbekannter Bedeutung term of undetermined meaning that designates a neume
[s.XI]
Neum. Accentus p. 195: Accusta .
 
Artikelverweis 
acheta Bezeichnung für eine Pause von der Länge einer Semiminima term for a rest with the duration of a semiminim
[s.XV]
Anon. Couss. XII 6, 9: Omnis pausa cum unco a linea ascendens ad medium spatii valet unam semiminimam, et talis pausa dicitur proprie acheta. cf. WLBrit s. v. excidamentum
 
Artikelverweis 
acquisitus -i m. et acquisita -ae f. ‚der (die) Hinzugefügte‘ ‘the added note’
1 Bezeichnung für den proslambanomenos term for the proslambanomenos
[s.V]
Mart. Cap. 9, 931: primus (sc. sonus) dicitur apud Graecos προσλαμβανόμενος, apud Romanos vero, quia eadem voce nos uti summus Iuppiter vetuit, idem dicitur adquisitus. Mart. Cap. 9, 941: Sunt igitur innumerabiles soni, sed specialiter per singulos tropos viginti octo tantum poterunt convenire, quorum nomina superius memoravi. Quorum prior est adquisitus, qui ideo tali nomine nuncupatur, quoniam eorum, quae tetrachorda nominantur, nulli omnino consentit, sed extrinsecus velut adquisitus accedit propter consortium mediae, cui concinere consuevit. Qui adquisitus uno tono a principali principalium separatur. Mart. Cap. 9, 954: ab adquisito, quem προσλαμβανόμενον dicimus. Mart. Cap. 9, 962 - 963.
[s.VI]
Boeth. mus. 4, 3 p. 309, 22: Proslambanomenos, qui adquisitus dici potest (inde Iac. Leod. spec. 6, 8, 7. Willelm. 3, 7).
[s.IX-XII]
Gloss. Boeth. mus. 1, 20, 237. Gloss. Boeth. mus. 1, 20, 240a: Proslambanomenos, i. adquisitus, nam proslambanomeno dicimus accipio. Gloss. Boeth. mus. 1, 20, 240b. Gloss. Boeth. mus. 1, 20, 240c: proslambameno accipio; inde proslambanomenos ad melodiam acceptus vel adquisitus. Gloss. Boeth. mus. 1, 20, 256. Gloss. Boeth. mus. 1, 22, 12. Gloss. Boeth. mus. 1, 22, 138a, 1. Gloss. Boeth. mus. 1, 22, 138b.
[s.IX]
Gloss. Boeth. mus. II 91. Remig. Aut. 514, 4: ‚adquisitum‘ id est proslambanomenon (sim. Remig. Aut. 513, 11). Hucbald. 43 (p. 117a). Reg. Prum. 14, 6: Proslambanomenos igitur interpretatur adquisitus vel adauctus (inde Anon. Bernh. 2, 23).
[s.X-XI]
Anon. Bernh. 1, 14: Proslambanomenos, quae et adquisita ad mediae consonantiam. Berno mon. 12, 2. Odor. Sen. p. 152: ⋅A⋅ Proslambanomenos, id est adquisita vel adcantilenata. Willeh. Hirs. 21 (c. 20), 16: vocem proslambanomenon ⋅A⋅, id est acquisitam. Frut. brev. 1 p. 31. Frut. brev. 13 p. 97.
[s.XI-XII]
Theog. Mett. p. 188a. Ioh. Cott. mus. 13, 11: Prima igitus ⋅A⋅ apud Graecos /Bd. 1, Sp. 29/ musicos vocatur proslambanomenos, id est acquisita sive assumpta, quoniam a grammatica, pro qua primum reperta est, ad opus musicae assumpta est, vel certe ideo acquisita vocatur, quia vetustissimi musici eam primum non ponebant.
[s.XIII]
Anon. Ratisb. 2, 5. Walt. Odingt. 3, 2, 8: Proslambanomenos, id est additus vel adquisitus.
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 5, 4, 39. Iac. Leod. spec. 5, 15, 2.
[s.XV]
Ioh. Cicon. mus. 2, 45 p. 320, 8. Ioh. Cicon. mus. 2, 50 p. 324, 9. Ioh. Cicon. mus. 2, 50 p. 324, 17: Mese, id est media, quia respondet acquisito et excellentium ultime. Ioh. Cicon. mus. 2, 54 p. 332, 9: primum sistema est ab acquisito ad mesen. Ioh. Cicon. mus. 2, 56 p. 334, 6: ab acquisito usque ad mediam. Gob. Pers. p. 183a. Ioh. Legr. rit. 1, 1, 6, 2 (sim. Nicol. Burt. 1, 17, 96). Bart. Ram. 1, 1, 3 p. 8. Adam Fuld. 2, 9 descr. Fr. Gafur. theor. 5, 1. Fr. Gafur. pract. 1, 5: principium in ⋅A⋅re, ubi prima et acquisita perfecti quindecim chordarum systematis residet chorda. Erasm. Hor. p. 85a.
2 Bezeichnung für das b rotundum term for the b rotundum
[s.XIV]
Iac. Leod. comp. 2, 5, 14: Rursum vero per acquisitam, id est ⋅b⋅ rotundum, ⋅F⋅ in elevatione tonum habet et iterum tonum et iterum semitonium. v. LmL cantus acquisitus, LmL musica acquisita, tonus acquisitus
 
Artikelverweis 
actus v. LmL ictus