Wörterbuchnetz
Lexicon musicum Latinum medii aevi Bibliographische AngabenLogo badw
 
accentaliter bis acclivis (Bd. 1, Sp. 19 bis 28)
Abschnitt zurück Abschnitt vor
Artikelverweis [accentaliter] ex errore ed. pro accidentaliter Anon. Emmeram. 1 p. 108, 6. Anon. Emmeram. 1 p. 108, 31. cf. LGerm 1, 78, 40-44
 
Artikelverweis 
accentuatio, -onis f. das Anstimmen, Singen, Vortragen (act of) intoning, singing, performing [syn.: modulatio]
[s.XIV]
Trad. Holl. I p. 181: De inceptionibus et principiis cantuum licet praepostere ostendere, tamen commodose nunc dicendum, quatenus et finem tropis et principium tonalis inceptionis sive accentuationis per idem breviter faciamus. Trad. Holl. I p. 188: Gaudet enim gens quaelibet tonis suae naturae vel complexioni magis convenientibus, unde etiam diversitas accentuationis et intonationis in consuetudinem diocesibus et regionibus diversis non irrationabiliter venire fortasse aestimatur.
[s.XV]
Gob. Pers. p. 183a: Tertium (sc. tetrachordum) a ⋅♮⋅ usque ⋅e⋅; quod appellabant disiunctarum, quod per eas a praecedentibus disiunctas, id est differentes, videbant et in figura et in soni accentuatione. Anon. Couss. XII 12, 5: Cum autem in usu modus maior non sit propter eius prolixitatem accentuationis seu modulationis. /Bd. 1, Sp. 20/
 
Artikelverweis 
accentuo, -avi, -atum, -are anstimmen, singen, vortragen to intone, sing, perform
[s.XV]
Lad. Zalk. B 1: Alio modo tonus capitur aduc dupliciter: primo pro solius euouae consideratione, sive „Seculorum amen“, quod idem est, secundum quod psalmos accentuamus. Adam Fuld. 1, 1: Musica est ars docens voces formare, formatas per sonum recta proportione accentuare.
 
Artikelverweis 
accentus, us m. I. hoher (höherer) Ton II. Ton, Tongebung III. Akzent-, Neumenzeichen IV. Betonung I. higher pitch II. sound, production of sound III. notational sign that indicates an accent or neume IV. rhythmic stress
I hoher (höherer) Ton higher pitch [opp.: succentus]
[s.IV]
Calc. 44: accentus quidem existunt ex nimio incitatoque pulsu, succentus vero leni et tardiore, ex accentibus porro et succentibus variata ratione musicae cantilena symphonia dicitur. al.
[s.XV]
Georg. Ans. 1, 79: ex phtongiis omnis est composita cantilena et accentuum varietate succentuumque completur. Georg. Ans. 1, 113: Fiunt itaque modulationes quotiens voces consone, ex accentibus succentibusque permixte. Georg. Ans. 1, 115: Elata quidem voce a fine diatessaron ad maiorem terminum diapente per accentum, et ex hoc termino per succentum ad minorem diatessaron finem demissa. Georg. Ans. 1, 116: sive per accentum ad unam diatessaron vox producatur sive per succentum remittatur. Georg. Ans. 1, 149 (inde Fr. Gafur. theor. 1, 2). al.
II Ton, Tongebung sound, production of sound
A auf die Tonhöhe bezogen with reference to pitch [syn.: tonus, tenor, nota, signum]
1 generell general
[s.IV]
Fav. Eul. 26, 6.
[s.V]
Mart. Cap. 3, 268: Et est accentus, ut quidam putaverunt, anima vocis et seminarium musices, quod omnis modulatio ex fastigiis vocum gravitateque componitur, ideoque accentus quasi adcantus dictus est. al.
[s.VI]
Cassiod. inst. 2, 5, 8: Tonus est totius constitutionis armonicae differentia et quantitas, quae in vocis accentu sive tenore consistit (inde Isid. etym. 3, 20, 7. Gloss. Boeth. mus. 2, 14, 12, 3. Aurelian. 5, 9. Aurelian. 8, 4. Mod. Volunt autem p. 80. Anon. Prag. 160. Compil. Paris. I p. 192. Ton. Vatic. 12, 1 p. 190. Lambertus p. 253a. Hier. Mor. 4 p. 17, 19. Quat. princ. 3, 14 p. 227b. Quat. princ. 3, 20 p. 230a. Adam Fuld. 4, 7).
[s.VII]
Isid. etym. 1, 18, 1: Nam accentus et tonos et tenores dicunt, quia ibi sonus crescit et desinit. al.
[s.IX-XII]
Gloss. Boeth. mus. 1, 8, 27: ‚phthongos‘: accentus.
[s.IX]
Remig. Aut. 501, 8: Quemadmodum unaquaeque syllaba suum accentum habet, ita unusquisque sonus notam acuminis vel remissionis.
[s.XI-XII]
Ioh. Cott. mus. 10, 27: modi non omnino abusive toni vocantur, nec incongrue distinctionum seu accentuum nomen sortiuntur, quorum varietates imitantur (inde Hier. Mor. 20 p. 153, 33. Iac. Leod. spec. 6, 35, 13).
[s.XIII-XIV]
Ps.-Mur. summa 993: Est tonus accentus, modulatio certa notarum. al.
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 6, 35, 16. Summ. Guid. 3: Dicitur equivoce tonus: accentus, nota, signum (inde Gob. Pers. p. 187a). Summ. Guid. comm. 1, 14: Quandoque enim tonus idem est quod accentus, et sic sumitur a Donato in Barbarismo, ubi dicit: „Thoni quoque per has species commutantur“. (inde Anon. Carthus. p. 434b: toni quoque, id est accentus. Gob. Pers. p. 186a). Anon. Carthus. p. 434b: Est tonus accentus, tenor et nota dicitur esse. al. Trad. Holl. I p. 181: postrema praesentis executionis pars hiis tonis concluditur, qui, ut placet Donato, sunt quidam accentus, per quos quilibet cantus, cuius tropi sit, notificatur. Trad. Holl. I p. 188: His itaque modis quilibet tonus modulatur, attamen consuetudo quemadmodum regulas accentuum /Bd. 1, Sp. 21/ sic et modulationes impedit saepe tonorum.
2 accentus acutus - accentus gravis - accentus circumflexus (moderatus) hoher Ton - tiefer Ton - zwischen hoch und tief liegender, mittlerer Ton high pitch - low pitch - a moderate pitch, lying between higher and lower pitches
[s.VII]
Isid. etym. 1, 18, 2: Acutus accentus dictus, quod acuat et erigat syllabam, gravis, quod deprimat et deponat. Est enim contrarius acuto. Circumflexus, quia de acuto et gravi constat (inde Ioh. Cicon. mus. 2, 30 p. 300, 12: Circumflexus sonus). al.
[s.IX]
Ioh. Scot. annot. 103, 6: tres species accentuum sunt, gravis acutus circumflexus. al. Aurelian. 4, 2: Armonica est, quae discernit in sonis acutum et gravem accentum, ut est hic: Ant. „Exclamaverunt ad te Domine“. ‚Ex-‘ gravis accentus, ‚-clama-‘ armonica, ‚-verunt‘ acutus accentus est. Aurelian. 13, 44: Versus autem harum antiphonarum totus in imo deprimitur gravisque efficitur vocis accentus, et simul totus gravi canitur voce. Aurelian. 19, 10: secunda (sc. syllaba) acuto enunciabitur accentu... si dactilus fuerit, vel quelibet correpta syllaba; sin autem producta fuerit, tunc circumflexione gaudebit. Aurelian. 19, 12: in ea (sc. syllaba) acutus accendetur vocis accentus. Quinta autem, sexta ac septima ... gravi tenebuntur tenore. Octava vero ... circumflectetur. Aurelian. 19, 68. Aurelian. 19, 78: nisi celsiori incoetur accentu, absurditatem parit. Aurelian. 19, 88. Aurelian. 13, 37 p. 147.
[s.X]
Cant. Quid est cant. c. 482: Ortus quoque suus atque compositio (sc. cantus) ex accentibus toni vel ex pedibus syllabarum ostenditur. Ex accentibus vero toni demonstratur in acuto et gravi et circumflexo (inde Ioh. Cicon. mus. 2, 30 p. 298, 15: accidentibus pro accentibus).
[s.XI-XII]
Ioh. Cott. mus. 10, 15: Cum ergo Latini antiqui consonantiam quandam in musica tantummodo tonum vocarent, grammatici etiam accentus orationis, vel distinctiones tonos appellare usurpato nomine coeperunt. Rursus Latini cantores non parvam esse similitudinem inter cantus et accentus prosaicae locutionis modosque psallendi considerantes, nomen hoc commune utrisque esse sanxerunt. Sicut enim toni, id est accentus, in tres dividuntur species, scilicet gravem, circumflexum, acutum, ita in cantu tres distinguuntur varietates. Nam cantus nunc in gravibus vagatur, ... nunc circa finales, quasi quadam circumflexione versatur, ... nunc in acutis quasi saltando movetur (inde Ioh. Aegid. 13, 12. Iac. Leod. spec. 6, 35, 10: gravem, circumflexum et acutum, vel gravem, moderatum et acutum. Adam Fuld. 2, 13). Guido Aug. p. 180a: ultima sillaba vel monosillaba dicterio est ut ‚Rex‘ vel acutum habet accentum ut ‚Israel‘.
[s.XIII]
Lambertus p. 259a: Tonus cum diapente et semitonium cum diapente rarissimi sunt in cantu propter gravem accentum (?) (inde Quat. princ. 3, 17 p. 228b). Ps.-Mur. summa 926: Tonus enim in grammatica est accentus, qui ab antiquis dividebatur in acutum, circumflexum et gravem; moderni vero in acutum, moderatum et gravem.
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 1, 5, 11: Illa enim grammaticae pars, quae prosodia nuncupatur, musicae subalternatur. Accentus enim quidam cantus est in moderato pronuntiandi modo, gravi, circumflexo acutoque observatus accentibus in ecclesia. Iac. Leod. spec. 2, 10, 19: Vox enim una indistincta cantum non facit; ratione accentus est quidam cantus, et tamen, in moderato accentu, locum habet solus unisonus, non sic in gravi et acuto. Iac. Leod. spec. 6, 79, 5: quasi in unisono et accentu moderato. Iac. Leod. spec. 6, 83, 22: ubi scilicet cadunt dictiones monosyllabae in fine mediationis vel aliae, quae <acutum> (ed.: cantum) habent accentum (sim. Iac. Leod. spec. 6, 89, 6. Iac. Leod. spec. 6, 98, 2). Heinr. Eger 5 p. 62: monosyllabae in mediis distinctionibus (sc. psalmodiarum) circa finem acuto quasi /Bd. 1, Sp. 22/ accentu elevantur.
[s.XV]
Ioh. Olom. 3 p. 9: ab ⋅a⋅lamire ... usque ⋅⋅lamire ..., ob acutos respectu praecedentium in vocibus suis accentus acutae nominantur. Nicol. Burt. 1, 16, 94: secundae vero (sc. litterae) acutae, quia acutiori accentu proferuntur. Tertiae autem superacutae, quia similiter acutissimo accentu proferuntur.
3 accentus volubilis ? zwischen hoch und tief sich bewegender, mittlerer Ton (i. q. accentus circumflexus) ? a moderate pitch, a pitch that moves between high and low registers (i. q. accentus circumflexus)
[s.IX]
Aurelian. 16, 15: Secunda (sc. varietas) est, quae non tantum erigitur, sed, si dici potest, volubilem in ultima syllaba retinet accentum, iuxta hoc: <Ant.> „Si vere fratres“.
B auf die Tondauer bezogen with reference to duration of a note
1 generell general
[s.XV]
Mich. Keinsp. 2, 2: Choralis vel plana est, quae uno accentu prolationeque consistit, ... Mensuralis, quae vario modo variaque vocum harmonia modulatur.
2 accentus longus (productus) - accentus brevis (correptus) langer Ton - kurzer Ton a long note - a short note
[s.XIII]
Elias Sal. 21 p. 44a: dictio ‚Dominus‘ productum habet accentum super prima sillaba ‚Do-‘, et reliquae duae sillabae <correptum> (ed.: correctum) habent accentum: ita primus punctus producetur, et reliqui duo corripientur. Elias Sal. 21 p. 44b: Et ideo in cantu dicto corripienda quandoque longum habet accentum, et e converso quandoque producenda brevem habet accentum, maxime in scientia organizandi. Anon. Emmeram. 1 p. 106, 22: quae inquam grammatica duas mensuras accentuum detinet et importat, scilicet longum et brevem, quorum longus est duorum temporum, brevis unius. Et sic sub illis duobus accentibus, inter quos nullum medium fit repertum, rectam musicae mensuram reperiri dicimus et perfectam. Anon. Emmeram. 2 p. 204, 1: recta mensura sub duplici proportione accentuum solummodo reperitur, sicut patet in gramatica metrica et in gramatica de accentu, in qua tempus regulariter consideratur secundum longum et brevem. Longitudo autem illic duorum temporum continet quantitatem, brevitas vero unius temporis morulam repraesentat, et sic sub illis duobus accentibus in hac arte rectam mensuram ... reputamus (sim. Anon. Emmeram. 2 p. 190, 4).
[s.XV]
Anon. Salisb. 8, 10: Aliquod est signum <concordationis> et dicitur cardinalis , sub quo omnes voces, scilicet discantus, tenor et reliqua, longo accentu dulci sonans fundunt consonantias.
C die Einheit des Tons oder der Tongebung betreffend with reference to the unity of a note, or the production of sound
[s.XIII]
Lambertus p. 269b: sub certa dimensione longitudinis unius per vocis accentum in mora trium temporum equaliter proportionata manet (inde Anon. Emmeram. 1 p. 104, 3). Franco Col. 5, 3: longa sub uno accentu tribus temporibus mensuratur. Franco Col. 5, 16: nota, quod tria tempora, tam uno accentu quam diversis prolata, unam perfectionem constituunt.
[s.XIV]
Ioh. Mur. not. 2, 10, 8: octo semibreves vel quinque quandoque sub una voce unoque accentu continuo proferuntur. Ioh. Mur. comp. 1, 3: quae sub uno accentu tribus longis temporibus mensuratur (sim. Ioh. Mur. comp. 1, 4. Ioh. Mur. comp. 2, 4-5. inde Iac. Leod. spec. 7, 23, 7-8. Fr. Gafur. extr. 10, 4, 5-6. Fr. Gafur. extr. 10, 4, 15-16). Iac. Leod. comp. 3, 4, 25: in his, quae tardam accentus retinent moram, contra tenorem concordia maior teneatur. (?) Quat. princ. 4, 1, 23 p. 262b: Altera brevis dicitur, quae in figura brevis rectae se et aliam /Bd. 1, Sp. 23/ rectam sub uno accentu includit. Quat. princ. 4, 1, 23 p. 263a: Sed dico eam esse maximam eo, quod voci hominis sufficit in cantu mensurabili tam diu sub uno accentu et cum uno anelitu continuare. Mens. Cum de p. 74. Anon. Vratisl. p. 332a: Tempus est mensura vocis prolate vel obmisse (!) sub uno accentu continuo.
III Akzent-, Neumenzeichen notational sign that indicates an accent or neume
1 generell general
[s.IX]
Remig. Aut. 501, 8: Quemadmodum unaquaeque syllaba suum accentum habet, ita unusquisque sonus notam acuminis vel remissionis.
[s.X]
Cant. Quid est cant. c. 482: De accentibus toni oritur nota, quae dicitur neuma (inde Ioh. Cicon. mus. 2, 30 p. 298, 17: accidentibus pro accentibus).
[s.XI]
Compil. Casin. 1, 22 p. 399: Neumae sunt per accentus circumflexae.
[s.XIII-XIV]
Walt. Odingt. 5, 2, 9: Apostropha est species accentus (inde Willelm. 3, 19).
2 accentus acutus - accentus gravis (subpositus)
[s.V]
Mart. Cap. 3, 273.
[s.VII]
Isid. etym. 1, 19, 1.
[s.X]
Cant. Quid est cant. c. 483: Et alia nota, quae dicitur coagulata, ex tribus accentibus ostenditur, id est, ex duobus acutis et subposito (inde Ioh. Cicon. mus. 2, 30 p. 300, 8).
[s.XI]
Guido micr. 15, 52: Item saepe vocibus gravem et acutum accentum superponimus, quia saepe aut maiori impulsu aut minori efferimus, adeo ut eiusdem saepe vocis repetitio, elevatio vel depositio esse videatur. Neum. Accentus p. 195: Accentus acutus: . Accentus <gravis. Percussionalis> (om. ed.; cf. Neum. Prima p. 193) brevis --. Neum. Prima p. 193: Prima accentus acutus facta est sic: . Secunda accentus gravis facta est sic: ⋅.
IV Betonung rhythmic stress
[s.VII]
Isid. etym. 1, 32, 4 (inde Metrol. p. 88, 83).
[s.IX-XII]
Gloss. Boeth. mus. 1, 12, 39: ‚non potius sermonibus sed modulis inservimus‚ estque vox ipsa tardior‘: et ideo non sunt ibi accentus observandi.
[s.IX-X]
Comm. br. 168: Sunt preterea multa, ... quae scilicet in principiis vel in distinctionibus et membris versuum pro accentuum aut euphoniae ratione observanda sunt.
[s.XIII]
Inst. patr. 8: In omni textu lectionis, psalmodie vel cantus, accentus sive concentus verborum, in quantum suppetit facultas, non negligatur. Inst. patr. 13: Quomodo ergo toni deponantur in finalibus propter diversos accentus, nunc dicendum est. Omnis enim tonorum depositio in finalibus, mediis vel ultimis, non est secundum accentum verbi, sed secundum musicalem melodiam toni facienda ... Si vero convenerint in unum accentus et melodia, communiter deponantur ... Nam in depositione fere omnium tonorum, musica in finalibus versuum per melodiam subprimit sillabas, et accentus sophisticat, et hoc maxime in psalmodia. Ideoque si tonaliter finis versuum deponitur, oportet ut sepius accentus infringatur.
[s.XV]
Petr. Talh. p. 22: illa nota debet caudari, quae super syllaba, super qua sit accentus, situatur. ibid. sim. Guill. Pod. 1, 11: musicorum licentia accentus unius syllabe in aliam in cantu plerumque pertransit. Guill. Pod. 1, 11: si accentus syllabe modulande super quartam aut quintam fuerit. Guill. Pod. 1, 11: dictiones in prima syllaba accentum retinentes. al. Contr. Consonantiae p. 410a: si aliquis vellet proferre contratenorem loco accentus, pro quarta infra ponenda est quinta infra (?). ex errore ed. pro accidens: Anon. Emmeram. 1 p. 108-118 passim. Anon. Kellner p. 74. cf. Atkinson, Accents v. LmL acutus, LmL circumflecto, LmL circumflexio, LmL gravis
 
Artikelverweis acceptio v. puncti acceptionis
 
Artikelverweis 
acceptio syllabae (-arum) Silbenstrich (Strich zwischen /Bd. 1, Sp. 24/ Noten zur Kennzeichnung einer neuen Textsilbe) syllable stroke (short line between notes that indicates a new syllable)
[s.XIII]
Ps.-Petr. Cruc. U 6, 7: Acceptio syllabarum sic formata \ est signum accipiendi syllabam. Ps.-Petr. Cruc. P 6, 6: Modi divisio, suspirium, acceptio syllabae taliter figurantur: . Mens. Notularum p. 85: Praepositus (sc. parvus punctus) autem notulae dicitur acceptio syllabarum (sequitur exemplum). cf. Reaney/Gilles, Ars musicae p. 36.
 
Artikelverweis 
accidens, -entis n. das Dazukommende, (nicht wesenhafter) Zusatz, ‚Akzidens‘, Anomalie something (accidently) added‚ an addition, ‘accident’, anomaly
I im Tonsystem in a tonal system
A leiterfremde Halbtöne a semitone that is not a normal member of a scale
[s.XII]
Anon. Cist. I 65 p. 29: antiphona „Benedicta tu“ in quodam loco supra finalem tonum, postea semitonium naturaliter habet per ⋅B⋅ quadratum, alibi prius semitonium, deinde tonum per ⋅B⋅ rotundum. Quae, obsecro, perspicacitas est ad iudicandum de cantu illo, cuius sit maneriae, accidens praeferri naturae? Anon. La Fage I 13, 7: Vocatur apud Grecos ⋅b⋅ rotundum sinemenon, hoc est accidens vel accidentale (inde Compend. mus. 33). Anon. La Fage I 13, 10: ⋅b⋅ rotundum, quia accidens est vel accidentale; et accidens potest adesse et abesse sine corruptione subiecti (inde Compend. mus. 36).
[s.XIII]
Hier. Mor. 23 p. 169, 23: Cantus vero ⋅b⋅ mollis per accidens sumitur, scilicet solum propter notam licentialem.
[s.XIV]
March. luc. 11, 4, 31: graduale „Nimis honorati sunt“ et cetera et similes, quod quidem est secundi toni, et in eius confinali propter duo accidentia, que in ipso cadunt, necessario terminatur, et primum est, quia in dictione „tui“, scilicet in sillaba „-i“ (ed.: una) oportet, quod cantetur per ⋅b⋅ rotundum, quod facere non possumus, si in finali propria terminaret, nam in ⋅E⋅ grave caderet ⋅b⋅ rotundum, quod quidem ibi naturaliter non existit (inde Fr. Gafur. extr. 8, 12, 3. Bonav. Brix. 15, 27). March. luc. 11, 4, 36: Sunt namque nonnulli cantus, qui neque in finali neque in confinali finiri possunt propter aliqua inconvenientia accidentia in ipsis cadentia, ut est communio „Beatus servus“ et similes; nam si in finali propria terminatur, tunc oportet, quod fiat semiditonus descendendo ab ⋅a⋅ acuto ad ⋅F⋅ grave. al. Iac. Leod. spec. 6, 24, 3: cantus per ⋅b⋅ molle ceteris, quasi per accidens, associatum est.
[s.XV]
Ugol. Urb. 1, 14, 9: Aliae vero duae (sc. proprietates), scilicet ⋅B⋅ mollis et ⋅⋅ quadri, quarum discordia ex asperitate mollitieque consurgit, quae musicae accidentia cum sint, modum accidentalem dicunt nec essentiam eius ostendunt (inde Fr. Gafur. extr. 5, 5, 3). Ugol. Urb. 1, 159, 6: id (sc. b molle) vel per se vel per accidens fiat, idcirco, cum per se ipsius ⋅B⋅ mollis neumarum series vel in tropis per accidens ordinentur. Ugol. Urb. 1, 159, 9: Per accidens autem ⋅B⋅ mollis proprietas interponitur tropis cum tritoni dura asperitas iniucundam afferens sonoritatem intervenit. Ugol. Urb. 1, 159, 23: Per accidens dicitur (sc. b molle), quia accidit tropo, qui per se per ⋅⋅ quadrum formatur. Ugol. Urb. 1, 160, 14: Per accidens autem et non formaliter huic plagali saepe ⋅B⋅ molle dicitur commisceri. Ugol. Urb. 1, 161, 18: De per accidens autem multifariam, tum tritoni evitandi causa, tum ornatus, tum decoris ratione ⋅B⋅ molle miscetur in tropis. Ugol. Urb. 1, 161, 37: alleluia et versus „Te martyrum“, qui secundum quosdam ob convenientiorem et dulciorem prolationem per ⋅B⋅ molle cantantur, quod minime vituperamus, licet possent secundum formam triti per ⋅⋅ quadrum cantari, quod ⋅⋅, si inter ⋅F⋅ et ⋅C⋅ commisceatur, tunc illud per accidens contingeret modulari. /Bd. 1, Sp. 25/ al. Ioh. Hoth. exc. p. 37: quae vox quam primum quidem notatur per litteram ⋅⋅ quadratam in eodem ordine, quem ordinem ipse per accidens esse fingis. Ioh. Hoth. exc. p. 54: semitonia eiusdem generis diatonici scilicet, quae non paucas formas per accidens habent, cum alia dura sint, alia mollia, aliqua denique naturalia. al. Guill. Pod. 5, 30: semitonium tamen habet per divisionem toni et inde per accidens utique genitum. al.
B Solmisationssilben solmisation syllables
[s.XIV]
Trad. Holl. I p. 163: vox unius clavis non mutatur in vocem alterius clavis eo, quod accidentia non migrant de subiecto in subiectum (inde Szydlov. 5, 19).
[s.XV]
Bart. Ram. 1, 1, 7 p. 19: Alii autem solum litteras alphabeti ponebant scilicet: ⋅a⋅b⋅c⋅d⋅e⋅f⋅g⋅ ... Guido vero ut, re, mi, fa, sol, la, sicut ante diximus. Quamquam illud ex accidenti fecerit, quoniam etiam litteris omnia exempla sua demonstrat, sequaces vero post ita his vocibus adhaerent, ut omnino illas putent esse musicae necessarias. Ioh. Hoth. exc. p. 35.
C die Quinte in den plagalen Tonarten the fifth in the plagal modes
[s.XV]
Ugol. Urb. 1, 158, 18: diapente essentialiter primo et per se et non secundum accidens ipsi autentico inest. Plagali vero ipsum diapente et partes eius insunt non essentialiter sed accidentaliter, non primo et per se sed per aliud, scilicet, per sui virtutem autentici et secundum accidens, quia accidens est plagali omne, quod ad sui perfectionem et compositionem habet. Ugol. Urb. 1, 158, 21: diapente omnesque partes eius ipsi autentico primo et per se conveniant, plagali vero per accidens et non primo.
D Irreguläres bei den Tonarten irregularities in the modes
[s.XV]
Ioh. Tinct. nat. 24, 8 : siquis universaliter mihi diceret: „Tinctoris, peto abs te cuius toni sit carmen ‚Le serviteur‘ “, responderem universaliter primi toni irregularis, ... Si tamen particulariter peteret, cuius toni esset supremum aut contratenor, particulariter responderem et illud et istum esse secundi toni etiam irregularis. ... Et simili modo de caeteris accidentibus toni interrogatum respondere opportebit. Fr. Gafur. pract. 1, 8: De diversis tonorum accidentibus (?) (sim. Fr. Gafur. pract. 1, 7).
II als Ausschmückung oder Verzierung eines Musikstückes as embellishment or ornamentation of a musical composition
[s.XIII]
Hier. Mor. 24 p. 175, 7: unicuique syllabae dictionis naturaliter et principaliter et per se una tantum nota respondeat, per accidens vero fiat earundem notarum additio. Ps.-Mur. summa 1299: per notam finalem videntur in diapente conscendere. Ad quod dicendum est, quod hoc fit per accidens ad ornandum videlicet finem cantus (sim. Ps.-Mur. summa 1751).
[s.XV]
Ugol. Urb. 3, 11-1, 3: aliud accidens ipsi musicae mensuratae, quod accidens est ipse color sive ipsa talea, quae non essentialiter sed accidentaliter contingunt ipsi musicae.
III in der Mensuralnotation in mensural notation
A als Zusatz zu den Notenzeichen as addition to a notational symbol
1 generell general
[s.XIV]
March. pom. 2, 3: sunt accidentia sive accidentalia concurrentia in ipsa musica mensurata, ... Cuius modi sunt caudae, proprietates, pausae, puncta et quoddam signum, quod a vulgo falsa musica nuncupatur. March. pom. 18, 1: de accidentibus extrinsece operantibus ad mensuram ipsius cantus. March. comp. 7, 12: accidentia omnia quo ad pausas, puncta, caudas et ad omnia alia accidentia ita se habent (inde Fr. Gafur. extr. 12, 18, 12).
[s.XV]
Adam Fuld. 3, 11: Omnis itaque ligatura subiacet primis gradibus, /Bd. 1, Sp. 26/ modo, tempore et prolatione, sed habet respectum ad singula accidentia, videlicet ad signum, tactum, punctum, tractum, alterationem et imperfectionem. Guill. Pod. 7, 9: si in diminutione valoris minime figure procedatur, id erit necessario per accidens. Aut enim per tractum curvatum sive plicatum, aut per colorem. Guill. Pod. 7, 38: Signa vero proprietatum perfectarum interiora atque certiora sunt illarum accidentia. Guill. Pod. 8, 6: semibrevis ad minimam plenam sive tractum curvatum habentem, minimeque simplicis ad minimam utroque supradictorum accidentium affectam reductio fiat. al.
2 Stielung der Noten (Cauda) a stem added to a note
[s.XIV]
March. pom. 2, 6: magis coniunctum accidens ipsi notae quam alia accidentia sunt caudae, tamquam ipsis notis unitae et incorporatae cum eis. March. pom. 30b, 32: Ab arte vero possemus instituere, quod prima (sc. semibrevis) dicit duas partes temporis, et ultima unam. Et quia hoc est per accidens, ideo oportet, quod tali primae accidens adiungatur, et hoc est cauda. al. March. comp. 3, 13: via autem artis, que quidem est per accidens, possumus in prima semibrevi duas partes ponere eidem, scilicet per accidens, adiungendo, quod (ms. et ed.: a nigredo, que) est cauda in deorsum (inde Fr. Gafur. extr. 12, 16, 18).
[s.XV]
Guill. Pod. 5, 32: Habetque (sc. maxima) preterea lineam in dextera parte descendentem, que a quibusdam tractus, quoniam ab ipsa figura trahitur, a quibusdam vero plica, quoniam illi per accidens applicatur, dicta est. Guill. Pod. 7, 9: ab uno supradictorum accidentium minimam plicatam aut curvatam ... curseam appellarunt. al.
3 Punkt a dot
[s.XIV]
Anon. Michels 1, 12: punctus non est causa alterae <brevis> per se immediate et formaliter, sed per accidens, quoniam accidit, quod apponatur.
[s.XV]
Ioh. Tinct. punct. 1, 3: Triplex igitur est punctus notae accidens, videlicet punctus divisionis, punctus augmentationis et punctus perfectionis. Ioh. Tinct. punct. 14, 4: Punctus autem divisionis accidit pausis eo, quod sint divisibiles. Unde sicut longae, brevi, semibrevi et minimae punctus iste accidens est, ita et earum pausis. al. Guill. Pod. 8, 7: per accidens vero ternarias, id est puncto perfectionis, adauctas.
4 Kolorierung coloration
[s.XV]
Ugol. Urb. 3, 6-5, 3: ea ratione, qua superius dictum est de maximarum longarumque plenitudine et vacuitate ac colorum varietate, hic dici potest de huiusmodi brevium accidentibus.
B als Veränderung des eigentlichen Notenwertes as alteration of the actual rhythmic value of a note
[s.XIII]
Petr. Pic. 12, 3: Omnis media est brevis, nisi per oppositam proprietatem per accidens semibrevietur. Anon. Emmeram. 1 p. 108, 8: semibrevis in forma non per se, sed cum aliis semibrevibus ordinata, quae quandoque quantitatem unius temporis, nunc duorum per accidens (ed.: accentus) repraesentat. Anon. Emmeram. 1 p. 108, 13: Et talem dicebant aliqui maiorem semibrevem proprie nuncupari atque ita decepti decidunt in errorem eo, quod transsumptive tunc et per accidens (ed.: accentus) significationis alterius sive necessitatis causa sive ornatu musicae beneficium dicitur optinere vel occupare. al.
[s.XIV]
March. pom. 24, 2: demonstrabimus, quod de necessitate est dare in cantu mensurato unam notam, quae per se et essentialiter est duorum temporum, et non per accidens sive per subtractionem alicuius tertii temporis ab ipsa. March. pom. 24, 11: in musica oportet esse (cum ipsa fundetur super numeros) una nota, quae de se et essentialiter sit unius temporis et non per accidens, et alia, quae sit duorum temporum per se et essentialiter et non per accidens, et alia, quae trium. March. pom. /Bd. 1, Sp. 27/ 25, 18: reincipiamus a nota alia in qua consistat perfecta ratio mensurandi sive tria tempora, nisi forte per accidens subsequens ipsam imperficiatur. al. Mens. Primo punctus p. 34: Longa per accidens fit imperfecta et hoc est, quando sola brevis sequitur eam vel antecedit in computatione perfectionum. Anon. London. I 2 p. 45: Per accidens tamen convocat alteram, ut satis patet, quia accidit uni rectae, quod sic ponatur vel sic, ut quando duae rectae ponuntur inter duas superiores perfectas.
[s.XV]
Ugol. Urb. 3, 3-19, 12: imperficere notas est accidens. Ugol. Urb. 3, 11-1, 3: de diminutione, quae quoddam est accidens musicae mensuratae. al. Adam Fuld. 3, 11: Omnis itaque ligatura subiacet primis gradibus, modo, tempore et prolatione, sed habet respectum ad singula accidentia, videlicet ad signum, tactum, punctum, tractum, alterationem et imperfectionem. Guill. Pod. 7, 12: Proprietates (ed.: proprietas) perfecte, que ternario ascribuntur numero duo patiuntur accidentia, scilicet imperfectionem et alterationem. Proprietates (ed.: proprietas) vero imperfecte unum tantum accidens, id est perfectionem a binario numero in ternarium. Guill. Pod. 7, 15: prima (sc. longa) dicitur recta, quia nullo accidente affecta, sed est tantum pro suo valore posita. Guill. Pod. 7, 22: Ab accidente autem figure perfecte dicuntur, que cum natura imperfecte sive binarie existerent, per additionem tertie partis ... a binario in ternarium pertranseunt. al. Fr. Gafur. pract. 2, 5: simplices figurae patiuntur accidentia: puta alterationem, imperfectionem et huiusmodi. Fr. Gafur. pract. 4, 5: possunt notulae ipsae secundum perfectae suae quantitatis accidentia variari. al.
IV der Ton in der Musik musical sound
[s.XV]
Ugol. Urb. 5, 4, 5: quia quaelibet scientia versatur circa subiectum, sequitur, quod subiectum ipsius musicae et cuiuslibet alterius (ed.: alterus) scientiae erit incorruptibile, et per consequens nullum corruptibile poterit esse subiectum alicuius scientiae, et quod sonus sit generabilis et corruptibilis patet, quia est quoddam accidens successivum et per consequens corruptibile (inde Fr. Gafur. extr. 2, 2, 6). Herb. Tr. 1, 2 p. 25: Accidens igitur vox est et in aere ut subiecto ac deferente (?), ut color in pariete, in rosa odor.
V die Einteilung der Musik in Kategorien betreffend with reference to the division of music into categories
A allgemein general
[s.XV]
Ioh. Cicon. mus. 4, pr. p. 362, 2: Liber quartus de accidentibus. ... Ecce nunc igitur per Altissimi donum in subsequenti libro datis accidentibus in cantibus repertis in declinationibus ordinatis, hec ars ad plenum patescet. Ioh. Cicon. mus. 4, 13 p. 374, 18: Accidentia (sc. cantuum) vero hec sunt: nomen, coniunctio, genus, ordo, qualitas, quantitas, species, figura, ptongus, forma, modus, proportio. al.
B beim Kontrapunkt in counterpoint
[s.XIV-XV]
Contr. Nota quod I p. 287: Nota quod contrapunctus debet in tribus accidentibus concordare, scilicet in numero, in specie et in voce. ex errore pro accentus: Ioh. Cicon. mus. 2, 30 p. 298, 15 - 17. v. LmL consonantia per accidens, LmL imperficere per accidens, LmL imperfectio per accidens
 
Artikelverweis accidentalis v. LmL forma accidentalis, LmL modus accidentalis, ordo accidentalis, perfectio accidentalis, proprietas accidentalis cf. LmL col. 24, 24 sqq.
 
Artikelverweis accinia Neumenbezeichnung unbekannter Bedeutung term of undetermined meaning that designates a neume
[s.XI]
Neum. Accentus p. 195: Accinia . /Bd. 1, Sp. 28/
 
Artikelverweis 
acclinis Bezeichnung für eine wohl zweitönige absteigende Neume term that designates a neume, probably indicating two descending pitches (v. clinis, clivis)
[s.XI-XII]
Neum. Nomina p. 235: acclinis .
 
Artikelverweis 
acclivis (adcl-), -e ? abwärts geneigt, absteigend ? inclined downwards, descending (cf. LGerm 1, 95 ‚acclinis‘)
[s.IX]
Aurelian. 10, 32: Secunda (sc. differentia) est, cuius ultima versus syllaba oppido <acclivis> profertur. Adest exemplum: Ant. „Fulgebunt iusti“ (cf. Bernhard, Aurelianus p. 57). Aurelian. 13, 15: Versus istarum novissimarum partium tremulam adclivemque emittunt vocem (sim. Aurelian. 13, 15 p. 145). cf. LGerm 1, 96, 30

 

accentus
 I hoher (höherer) Ton higher pitch [opp.: succentus]
 II Ton, Tongebung sound, production of sound
 A auf die Tonhöhe bezogen with reference to pitch [syn.: tonus, tenor, nota, signum]
 1 generell general
 2 accentus acutus - accentus gravis - accentus circumflexus (moderatus) hoher Ton - tiefer Ton - zwischen hoch und tief liegender, mittlerer Ton high pitch - low pitch - a moderate pitch, lying between higher
 3 accentus volubilis ? zwischen hoch und tief sich bewegender, mittlerer Ton (i. q. accentus circumflexus) ? a moderate pitch, a pitch that moves between high and low registers (i. q. accentus circumflexus)
 B auf die Tondauer bezogen with reference to duration of a note
 1 generell general
 2 accentus longus (productus) - accentus brevis (correptus) langer Ton - kurzer Ton a long note - a short note
 C die Einheit des Tons oder der Tongebung betreffend with reference to the unity of a note, or the production of sound
 III Akzent-, Neumenzeichen notational sign that indicates an accent or neume
 1 generell general
 2
 IV Betonung rhythmic stress
 
accidens
 I im Tonsystem in a tonal system
 A leiterfremde Halbtöne a semitone that is not a normal member of a scale
 B Solmisationssilben solmisation syllables
 C die Quinte in den plagalen Tonarten the fifth in the plagal modes
 D Irreguläres bei den Tonarten irregularities in the modes
 II als Ausschmückung oder Verzierung eines Musikstückes as embellishment or ornamentation of a musical composition
 III in der Mensuralnotation in mensural notation
 A als Zusatz zu den Notenzeichen as addition to a notational symbol
 1 generell general
 2 Stielung der Noten (Cauda) a stem added to a note
 3 Punkt a dot
 4 Kolorierung coloration
 B als Veränderung des eigentlichen Notenwertes as alteration of the actual rhythmic value of a note
 IV der Ton in der Musik musical sound
 V die Einteilung der Musik in Kategorien betreffend with reference to the division of music into categories
 A allgemein general
 B beim Kontrapunkt in counterpoint