Wörterbuchnetz
Lexicon musicum Latinum medii aevi Bibliographische AngabenLogo badw
 
acapovult bis acceptio syllabae (Bd. 1, Sp. 18 bis 23)
Abschnitt zurück Abschnitt vor
Artikelverweis acapovult (acupuvolt) Neumenbezeichnung unbekannter Bedeutung term of undetermined meaning that designates a neume
[s.XI]
Neum. Accentus p. 195: Urbana Acapovult (recensio abbreviata fol. 32v: Acupuvolt ). Neum. Prima p. 195: Acupuvolt .
 
Artikelverweis 
accantilenatus, -a, -um ‚dazuklingend‘ (als etymologisierende Wortneubildung) ‘sounding in addition’ (as an /Bd. 1, Sp. 19/ ‘etymological’ formation of a new term)
[s.IX-XII]
Gloss. Boeth. mus. 1, 20, 243: prosmelodos: adcantilenatus.
[s.IX]
Gloss. Boeth. mus. II 92: prosmelodos: adcantilenatus.
[s.XI]
Odor. Sen. p. 152: ⋅A⋅ Proslambanomenos, id est adquisita vel adcantilenata.
 
Artikelverweis 
acceleratio, -onis f. Beschleunigung quickening, speeding up
1 generell general [opp.: protractio]
[s.XV]
Conr. Zab. tract. BM 5: Et sic facile vel per accelerationem vel per protractionem vocum sive notarum cum eis poterit concordare, ne suus et secum canentium cantus quasi luporum discrepet ululatus vel sicut canum latratus.
2 auf das Zeitmaß der Mensur bezogen with reference to the tempo of a mensuration
[s.XV]
Ioh. Tinct. pr. 1, 3, 10: virgula per medium circuli cuiusque partis traducta sufficiebat. Nam proprium est ei mensurae accelerationem significare sive tempus perfectum sive imperfectum sit, ut in infinitis etiam suis compositionibus apparet, cuius in utroque forma talis est:  . Ioh. Tinct. pr. 3, 2, 22: Alii vero pro signo duplae signum temporis imperfecti minorisque prolationis cum tractulo traducto accelerationem mensurae, ut praemissum est, denotante, quo cantus vulgariter ad medium dicitur, tantummodo ponunt. cf. Schroeder, Stroke; Wegman, Acceleratio
 
Artikelverweis accelero, -avi, -atum, -are beschleunigen to quicken
1 generell general [opp.: protraho]
[s.XV]
Conr. Zab. tract. BM 3: Item ne quis notas sive voces inaequaliter protrahat vel acceleret. Georg. Ans. 3, 136: Existimatione tamen quadam satis medio proxima est mensura tempori in quo cantor neque admodum accelerans cantum vel in longam vocem protrahens pedis anteriora quatit immota calce, vel manum admovet manui aut dorso discipuli quantum potest equaliter (sim. Georg. Ans. 3, 262).
2 auf das Zeitmaß der Mensur bezogen with reference to the tempo of a mensuration
[s.XV]
Ioh. Tinct. contr. 2, 22, 8: Verum eo (sc. contrapuncto simplici) uti super cantum figuratum per omnia ridiculosum est, et super planum puerile, nisi quando nota qualibet ipsius plani cantus accelerando mensuram una semibrevis minoris prolationis tantummodo canitur, tunc enim verbis distincte cum eo prolatis huiusmodi contrapunctus multum affert dulcedinis.
 
Artikelverweis 
[accentaliter] ex errore ed. pro accidentaliter Anon. Emmeram. 1 p. 108, 6. Anon. Emmeram. 1 p. 108, 31. cf. LGerm 1, 78, 40-44
 
Artikelverweis 
accentuatio, -onis f. das Anstimmen, Singen, Vortragen (act of) intoning, singing, performing [syn.: modulatio]
[s.XIV]
Trad. Holl. I p. 181: De inceptionibus et principiis cantuum licet praepostere ostendere, tamen commodose nunc dicendum, quatenus et finem tropis et principium tonalis inceptionis sive accentuationis per idem breviter faciamus. Trad. Holl. I p. 188: Gaudet enim gens quaelibet tonis suae naturae vel complexioni magis convenientibus, unde etiam diversitas accentuationis et intonationis in consuetudinem diocesibus et regionibus diversis non irrationabiliter venire fortasse aestimatur.
[s.XV]
Gob. Pers. p. 183a: Tertium (sc. tetrachordum) a ⋅♮⋅ usque ⋅e⋅; quod appellabant disiunctarum, quod per eas a praecedentibus disiunctas, id est differentes, videbant et in figura et in soni accentuatione. Anon. Couss. XII 12, 5: Cum autem in usu modus maior non sit propter eius prolixitatem accentuationis seu modulationis. /Bd. 1, Sp. 20/
 
Artikelverweis 
accentuo, -avi, -atum, -are anstimmen, singen, vortragen to intone, sing, perform
[s.XV]
Lad. Zalk. B 1: Alio modo tonus capitur aduc dupliciter: primo pro solius euouae consideratione, sive „Seculorum amen“, quod idem est, secundum quod psalmos accentuamus. Adam Fuld. 1, 1: Musica est ars docens voces formare, formatas per sonum recta proportione accentuare.
 
Artikelverweis 
accentus, us m. I. hoher (höherer) Ton II. Ton, Tongebung III. Akzent-, Neumenzeichen IV. Betonung I. higher pitch II. sound, production of sound III. notational sign that indicates an accent or neume IV. rhythmic stress
I hoher (höherer) Ton higher pitch [opp.: succentus]
[s.IV]
Calc. 44: accentus quidem existunt ex nimio incitatoque pulsu, succentus vero leni et tardiore, ex accentibus porro et succentibus variata ratione musicae cantilena symphonia dicitur. al.
[s.XV]
Georg. Ans. 1, 79: ex phtongiis omnis est composita cantilena et accentuum varietate succentuumque completur. Georg. Ans. 1, 113: Fiunt itaque modulationes quotiens voces consone, ex accentibus succentibusque permixte. Georg. Ans. 1, 115: Elata quidem voce a fine diatessaron ad maiorem terminum diapente per accentum, et ex hoc termino per succentum ad minorem diatessaron finem demissa. Georg. Ans. 1, 116: sive per accentum ad unam diatessaron vox producatur sive per succentum remittatur. Georg. Ans. 1, 149 (inde Fr. Gafur. theor. 1, 2). al.
II Ton, Tongebung sound, production of sound
A auf die Tonhöhe bezogen with reference to pitch [syn.: tonus, tenor, nota, signum]
1 generell general
[s.IV]
Fav. Eul. 26, 6.
[s.V]
Mart. Cap. 3, 268: Et est accentus, ut quidam putaverunt, anima vocis et seminarium musices, quod omnis modulatio ex fastigiis vocum gravitateque componitur, ideoque accentus quasi adcantus dictus est. al.
[s.VI]
Cassiod. inst. 2, 5, 8: Tonus est totius constitutionis armonicae differentia et quantitas, quae in vocis accentu sive tenore consistit (inde Isid. etym. 3, 20, 7. Gloss. Boeth. mus. 2, 14, 12, 3. Aurelian. 5, 9. Aurelian. 8, 4. Mod. Volunt autem p. 80. Anon. Prag. 160. Compil. Paris. I p. 192. Ton. Vatic. 12, 1 p. 190. Lambertus p. 253a. Hier. Mor. 4 p. 17, 19. Quat. princ. 3, 14 p. 227b. Quat. princ. 3, 20 p. 230a. Adam Fuld. 4, 7).
[s.VII]
Isid. etym. 1, 18, 1: Nam accentus et tonos et tenores dicunt, quia ibi sonus crescit et desinit. al.
[s.IX-XII]
Gloss. Boeth. mus. 1, 8, 27: ‚phthongos‘: accentus.
[s.IX]
Remig. Aut. 501, 8: Quemadmodum unaquaeque syllaba suum accentum habet, ita unusquisque sonus notam acuminis vel remissionis.
[s.XI-XII]
Ioh. Cott. mus. 10, 27: modi non omnino abusive toni vocantur, nec incongrue distinctionum seu accentuum nomen sortiuntur, quorum varietates imitantur (inde Hier. Mor. 20 p. 153, 33. Iac. Leod. spec. 6, 35, 13).
[s.XIII-XIV]
Ps.-Mur. summa 993: Est tonus accentus, modulatio certa notarum. al.
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 6, 35, 16. Summ. Guid. 3: Dicitur equivoce tonus: accentus, nota, signum (inde Gob. Pers. p. 187a). Summ. Guid. comm. 1, 14: Quandoque enim tonus idem est quod accentus, et sic sumitur a Donato in Barbarismo, ubi dicit: „Thoni quoque per has species commutantur“. (inde Anon. Carthus. p. 434b: toni quoque, id est accentus. Gob. Pers. p. 186a). Anon. Carthus. p. 434b: Est tonus accentus, tenor et nota dicitur esse. al. Trad. Holl. I p. 181: postrema praesentis executionis pars hiis tonis concluditur, qui, ut placet Donato, sunt quidam accentus, per quos quilibet cantus, cuius tropi sit, notificatur. Trad. Holl. I p. 188: His itaque modis quilibet tonus modulatur, attamen consuetudo quemadmodum regulas accentuum /Bd. 1, Sp. 21/ sic et modulationes impedit saepe tonorum.
2 accentus acutus - accentus gravis - accentus circumflexus (moderatus) hoher Ton - tiefer Ton - zwischen hoch und tief liegender, mittlerer Ton high pitch - low pitch - a moderate pitch, lying between higher and lower pitches
[s.VII]
Isid. etym. 1, 18, 2: Acutus accentus dictus, quod acuat et erigat syllabam, gravis, quod deprimat et deponat. Est enim contrarius acuto. Circumflexus, quia de acuto et gravi constat (inde Ioh. Cicon. mus. 2, 30 p. 300, 12: Circumflexus sonus). al.
[s.IX]
Ioh. Scot. annot. 103, 6: tres species accentuum sunt, gravis acutus circumflexus. al. Aurelian. 4, 2: Armonica est, quae discernit in sonis acutum et gravem accentum, ut est hic: Ant. „Exclamaverunt ad te Domine“. ‚Ex-‘ gravis accentus, ‚-clama-‘ armonica, ‚-verunt‘ acutus accentus est. Aurelian. 13, 44: Versus autem harum antiphonarum totus in imo deprimitur gravisque efficitur vocis accentus, et simul totus gravi canitur voce. Aurelian. 19, 10: secunda (sc. syllaba) acuto enunciabitur accentu... si dactilus fuerit, vel quelibet correpta syllaba; sin autem producta fuerit, tunc circumflexione gaudebit. Aurelian. 19, 12: in ea (sc. syllaba) acutus accendetur vocis accentus. Quinta autem, sexta ac septima ... gravi tenebuntur tenore. Octava vero ... circumflectetur. Aurelian. 19, 68. Aurelian. 19, 78: nisi celsiori incoetur accentu, absurditatem parit. Aurelian. 19, 88. Aurelian. 13, 37 p. 147.
[s.X]
Cant. Quid est cant. c. 482: Ortus quoque suus atque compositio (sc. cantus) ex accentibus toni vel ex pedibus syllabarum ostenditur. Ex accentibus vero toni demonstratur in acuto et gravi et circumflexo (inde Ioh. Cicon. mus. 2, 30 p. 298, 15: accidentibus pro accentibus).
[s.XI-XII]
Ioh. Cott. mus. 10, 15: Cum ergo Latini antiqui consonantiam quandam in musica tantummodo tonum vocarent, grammatici etiam accentus orationis, vel distinctiones tonos appellare usurpato nomine coeperunt. Rursus Latini cantores non parvam esse similitudinem inter cantus et accentus prosaicae locutionis modosque psallendi considerantes, nomen hoc commune utrisque esse sanxerunt. Sicut enim toni, id est accentus, in tres dividuntur species, scilicet gravem, circumflexum, acutum, ita in cantu tres distinguuntur varietates. Nam cantus nunc in gravibus vagatur, ... nunc circa finales, quasi quadam circumflexione versatur, ... nunc in acutis quasi saltando movetur (inde Ioh. Aegid. 13, 12. Iac. Leod. spec. 6, 35, 10: gravem, circumflexum et acutum, vel gravem, moderatum et acutum. Adam Fuld. 2, 13). Guido Aug. p. 180a: ultima sillaba vel monosillaba dicterio est ut ‚Rex‘ vel acutum habet accentum ut ‚Israel‘.
[s.XIII]
Lambertus p. 259a: Tonus cum diapente et semitonium cum diapente rarissimi sunt in cantu propter gravem accentum (?) (inde Quat. princ. 3, 17 p. 228b). Ps.-Mur. summa 926: Tonus enim in grammatica est accentus, qui ab antiquis dividebatur in acutum, circumflexum et gravem; moderni vero in acutum, moderatum et gravem.
[s.XIV]
Iac. Leod. spec. 1, 5, 11: Illa enim grammaticae pars, quae prosodia nuncupatur, musicae subalternatur. Accentus enim quidam cantus est in moderato pronuntiandi modo, gravi, circumflexo acutoque observatus accentibus in ecclesia. Iac. Leod. spec. 2, 10, 19: Vox enim una indistincta cantum non facit; ratione accentus est quidam cantus, et tamen, in moderato accentu, locum habet solus unisonus, non sic in gravi et acuto. Iac. Leod. spec. 6, 79, 5: quasi in unisono et accentu moderato. Iac. Leod. spec. 6, 83, 22: ubi scilicet cadunt dictiones monosyllabae in fine mediationis vel aliae, quae <acutum> (ed.: cantum) habent accentum (sim. Iac. Leod. spec. 6, 89, 6. Iac. Leod. spec. 6, 98, 2). Heinr. Eger 5 p. 62: monosyllabae in mediis distinctionibus (sc. psalmodiarum) circa finem acuto quasi /Bd. 1, Sp. 22/ accentu elevantur.
[s.XV]
Ioh. Olom. 3 p. 9: ab ⋅a⋅lamire ... usque ⋅⋅lamire ..., ob acutos respectu praecedentium in vocibus suis accentus acutae nominantur. Nicol. Burt. 1, 16, 94: secundae vero (sc. litterae) acutae, quia acutiori accentu proferuntur. Tertiae autem superacutae, quia similiter acutissimo accentu proferuntur.
3 accentus volubilis ? zwischen hoch und tief sich bewegender, mittlerer Ton (i. q. accentus circumflexus) ? a moderate pitch, a pitch that moves between high and low registers (i. q. accentus circumflexus)
[s.IX]
Aurelian. 16, 15: Secunda (sc. varietas) est, quae non tantum erigitur, sed, si dici potest, volubilem in ultima syllaba retinet accentum, iuxta hoc: <Ant.> „Si vere fratres“.
B auf die Tondauer bezogen with reference to duration of a note
1 generell general
[s.XV]
Mich. Keinsp. 2, 2: Choralis vel plana est, quae uno accentu prolationeque consistit, ... Mensuralis, quae vario modo variaque vocum harmonia modulatur.
2 accentus longus (productus) - accentus brevis (correptus) langer Ton - kurzer Ton a long note - a short note
[s.XIII]
Elias Sal. 21 p. 44a: dictio ‚Dominus‘ productum habet accentum super prima sillaba ‚Do-‘, et reliquae duae sillabae <correptum> (ed.: correctum) habent accentum: ita primus punctus producetur, et reliqui duo corripientur. Elias Sal. 21 p. 44b: Et ideo in cantu dicto corripienda quandoque longum habet accentum, et e converso quandoque producenda brevem habet accentum, maxime in scientia organizandi. Anon. Emmeram. 1 p. 106, 22: quae inquam grammatica duas mensuras accentuum detinet et importat, scilicet longum et brevem, quorum longus est duorum temporum, brevis unius. Et sic sub illis duobus accentibus, inter quos nullum medium fit repertum, rectam musicae mensuram reperiri dicimus et perfectam. Anon. Emmeram. 2 p. 204, 1: recta mensura sub duplici proportione accentuum solummodo reperitur, sicut patet in gramatica metrica et in gramatica de accentu, in qua tempus regulariter consideratur secundum longum et brevem. Longitudo autem illic duorum temporum continet quantitatem, brevitas vero unius temporis morulam repraesentat, et sic sub illis duobus accentibus in hac arte rectam mensuram ... reputamus (sim. Anon. Emmeram. 2 p. 190, 4).
[s.XV]
Anon. Salisb. 8, 10: Aliquod est signum <concordationis> et dicitur cardinalis , sub quo omnes voces, scilicet discantus, tenor et reliqua, longo accentu dulci sonans fundunt consonantias.
C die Einheit des Tons oder der Tongebung betreffend with reference to the unity of a note, or the production of sound
[s.XIII]
Lambertus p. 269b: sub certa dimensione longitudinis unius per vocis accentum in mora trium temporum equaliter proportionata manet (inde Anon. Emmeram. 1 p. 104, 3). Franco Col. 5, 3: longa sub uno accentu tribus temporibus mensuratur. Franco Col. 5, 16: nota, quod tria tempora, tam uno accentu quam diversis prolata, unam perfectionem constituunt.
[s.XIV]
Ioh. Mur. not. 2, 10, 8: octo semibreves vel quinque quandoque sub una voce unoque accentu continuo proferuntur. Ioh. Mur. comp. 1, 3: quae sub uno accentu tribus longis temporibus mensuratur (sim. Ioh. Mur. comp. 1, 4. Ioh. Mur. comp. 2, 4-5. inde Iac. Leod. spec. 7, 23, 7-8. Fr. Gafur. extr. 10, 4, 5-6. Fr. Gafur. extr. 10, 4, 15-16). Iac. Leod. comp. 3, 4, 25: in his, quae tardam accentus retinent moram, contra tenorem concordia maior teneatur. (?) Quat. princ. 4, 1, 23 p. 262b: Altera brevis dicitur, quae in figura brevis rectae se et aliam /Bd. 1, Sp. 23/ rectam sub uno accentu includit. Quat. princ. 4, 1, 23 p. 263a: Sed dico eam esse maximam eo, quod voci hominis sufficit in cantu mensurabili tam diu sub uno accentu et cum uno anelitu continuare. Mens. Cum de p. 74. Anon. Vratisl. p. 332a: Tempus est mensura vocis prolate vel obmisse (!) sub uno accentu continuo.
III Akzent-, Neumenzeichen notational sign that indicates an accent or neume
1 generell general
[s.IX]
Remig. Aut. 501, 8: Quemadmodum unaquaeque syllaba suum accentum habet, ita unusquisque sonus notam acuminis vel remissionis.
[s.X]
Cant. Quid est cant. c. 482: De accentibus toni oritur nota, quae dicitur neuma (inde Ioh. Cicon. mus. 2, 30 p. 298, 17: accidentibus pro accentibus).
[s.XI]
Compil. Casin. 1, 22 p. 399: Neumae sunt per accentus circumflexae.
[s.XIII-XIV]
Walt. Odingt. 5, 2, 9: Apostropha est species accentus (inde Willelm. 3, 19).
2 accentus acutus - accentus gravis (subpositus)
[s.V]
Mart. Cap. 3, 273.
[s.VII]
Isid. etym. 1, 19, 1.
[s.X]
Cant. Quid est cant. c. 483: Et alia nota, quae dicitur coagulata, ex tribus accentibus ostenditur, id est, ex duobus acutis et subposito (inde Ioh. Cicon. mus. 2, 30 p. 300, 8).
[s.XI]
Guido micr. 15, 52: Item saepe vocibus gravem et acutum accentum superponimus, quia saepe aut maiori impulsu aut minori efferimus, adeo ut eiusdem saepe vocis repetitio, elevatio vel depositio esse videatur. Neum. Accentus p. 195: Accentus acutus: . Accentus <gravis. Percussionalis> (om. ed.; cf. Neum. Prima p. 193) brevis --. Neum. Prima p. 193: Prima accentus acutus facta est sic: . Secunda accentus gravis facta est sic: ⋅.
IV Betonung rhythmic stress
[s.VII]
Isid. etym. 1, 32, 4 (inde Metrol. p. 88, 83).
[s.IX-XII]
Gloss. Boeth. mus. 1, 12, 39: ‚non potius sermonibus sed modulis inservimus‚ estque vox ipsa tardior‘: et ideo non sunt ibi accentus observandi.
[s.IX-X]
Comm. br. 168: Sunt preterea multa, ... quae scilicet in principiis vel in distinctionibus et membris versuum pro accentuum aut euphoniae ratione observanda sunt.
[s.XIII]
Inst. patr. 8: In omni textu lectionis, psalmodie vel cantus, accentus sive concentus verborum, in quantum suppetit facultas, non negligatur. Inst. patr. 13: Quomodo ergo toni deponantur in finalibus propter diversos accentus, nunc dicendum est. Omnis enim tonorum depositio in finalibus, mediis vel ultimis, non est secundum accentum verbi, sed secundum musicalem melodiam toni facienda ... Si vero convenerint in unum accentus et melodia, communiter deponantur ... Nam in depositione fere omnium tonorum, musica in finalibus versuum per melodiam subprimit sillabas, et accentus sophisticat, et hoc maxime in psalmodia. Ideoque si tonaliter finis versuum deponitur, oportet ut sepius accentus infringatur.
[s.XV]
Petr. Talh. p. 22: illa nota debet caudari, quae super syllaba, super qua sit accentus, situatur. ibid. sim. Guill. Pod. 1, 11: musicorum licentia accentus unius syllabe in aliam in cantu plerumque pertransit. Guill. Pod. 1, 11: si accentus syllabe modulande super quartam aut quintam fuerit. Guill. Pod. 1, 11: dictiones in prima syllaba accentum retinentes. al. Contr. Consonantiae p. 410a: si aliquis vellet proferre contratenorem loco accentus, pro quarta infra ponenda est quinta infra (?). ex errore ed. pro accidens: Anon. Emmeram. 1 p. 108-118 passim. Anon. Kellner p. 74. cf. Atkinson, Accents v. LmL acutus, LmL circumflecto, LmL circumflexio, LmL gravis
 
Artikelverweis acceptio v. puncti acceptionis
 
Artikelverweis 
acceptio syllabae (-arum) Silbenstrich (Strich zwischen /Bd. 1, Sp. 24/ Noten zur Kennzeichnung einer neuen Textsilbe) syllable stroke (short line between notes that indicates a new syllable)
[s.XIII]
Ps.-Petr. Cruc. U 6, 7: Acceptio syllabarum sic formata \ est signum accipiendi syllabam. Ps.-Petr. Cruc. P 6, 6: Modi divisio, suspirium, acceptio syllabae taliter figurantur: . Mens. Notularum p. 85: Praepositus (sc. parvus punctus) autem notulae dicitur acceptio syllabarum (sequitur exemplum). cf. Reaney/Gilles, Ars musicae p. 36.